Joannis Chrysostomi ... Hexaemeron metris expressum, illustriss. ac reverendiss. domino Annibali Albano Clementis 11. pont. max. ex fratre nepoti, Sancti Petri de urbe canonico, author Humillimè D.D.D

발행: 1705년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

xxij AUT HORIS INTENTIO. mundi, idest imaginem, non substantiam transituram . Et Luc. 2I. I 8. dicitur: Capillus cie capite vestro non peribit; quia nimirum Deus instaurat, quod abjit. Tertio sequitur, quod neque per creationem,neque per naturales generationes proprie. loquendo corrumpitur,quod transmutatur,sive

accidentaliter, sive subitantialiter in melius; ut dicit etiam Nicolaus is sera in cap. I. Genes Ex Arisor. I. de generat. sicut non dicuntur elementa proprie corrumpi, quod ex eis fit corpus mixtum; quod corruptio proprio modo dicta est via ad defectum. Creatio vero, Ecgeneratio naturae, secundum perfectam ejus rationem, est via ad perfectum: & hoc maxime notandum est, ut bene discernatur, quid proprie generetur, & quid proprie corrumpatur: nam generatio de se non dicit corruptionem , & ita universaliter non est Verum , quod generatio unius sit corruptio alterius; quia generatio est origo geniti a generante , in similitudinem naturae, ex vi talis processionis; & sic patet , quod summa divini Verbi generatio , quae

primam , & summam habet rationem Verae generationis, non includit conceptum corruptionis ; sed tantum productionem a Patre, ex

principio assimilandi, quia per intellectum pro

cedit .

32쪽

AUT HORIs INTENTIO. xxiii cedit. Sicut ergo lucis productio, & illuminatio non corrumpit aerem; neque destruit sensum species sensibilis , sed perficit; ita quando Deus de materia coelesti fecit firmamentum , quod vocavit coelum ; fecit luminaria, solem , lunam, stellas, ex illa item materia, quam . principio creaverat nomine coeli ; non corrupit illam , sed substantialiter persecit ; & siequando jussit ex aqua produci pisces, & aves; ex terra oriri caetera bruta, & ex luto ef r-mavit hominem , &inspiravit in illud plasma luteum spiraculum vitae; non corrupit, sed persecit. Et ita natura, quando ex seminibus

generat plantas, aut animalia, concurrens elementorum mixtione ad alendum semen, non Corrumpit aut semen , aut elementa, sed perficit ; sicut esse vegetum accedens in elementis alteratis, non corrumpit esse corporeum, aut

substantiale, sed perficit . Et esse sensitivum non corrumpit esse vegetum, sed perficit : &Esse rationale non corrumpit esse sensitivum, aut Vegetum, sed perficit: & ita est processus in generatione hominis, ut prius semen prolificum fiat vegetum, inde sensitivum, & ultimo animae creatione perficiatur ad esse rationale ;& animae rationalis informatio perficit totum ,& sermaliter continet sensitivum . & vegetum,

quod

33쪽

xxiv AuΤΗΟRIs INTENTIO. quod invenit, non destruendo , sed substantialiter perficiendo. Et hic est ordo naturae a Deo intentus , ut corpora simplicia miscibilia, cujusmodi sunt aqua, aer, ignis, & corporum solidorum halitus , ut terrae exhalationes, & syderum, planetarumque radii spiritosi, misceantur, per motus a coelis productos, non ad fluidorum corruptionem , sed ad perfectionem eorundem , unde primo fiant mixta imperfecta, inde appetant neri, & perfici in mixta perfelia, & mox

ex vegetabilibus tendant ad perfectionem sensibilium,& inde rationalis creaturae. Haec enim est finis totius universi; nam propter hominem Deus haec ordinavit; quamobrem, cum in fine mundi cessaverit propagatio humana, cessabunt& motus coelorum, & elementorum alterationes, & plantarum, brutorumque Omnium generationes , propter quam erant ejusmodi constituta; S tunc mundus sive accidentaliter, sive substantialiter a Deo renovabitur, & perficietur , non ut inserviat utilitati, sicut modo, sed ut convenit statui glorificationis. Illa vero proprie corrumpuntur, quae cum sint mixta perfecta tendunt ad imperfectum , ct resolvuntur in sua principia; ut cum moritur homo, solvitur a corpore anima, ct redit ad

Deum s

34쪽

Deum , qui creavit illam in ejus conceptione; hoc patiens in poenam peccati; si enim pec- Catum non fuisset, perfectius natura processisi sit in suis operibus) S cum moriuntur animalia

Corrumpuntur Vere transeuntes ad deteriorem

flatum , & resolvuntur in sua principia ; & ita

Cum arbores eradicantur, & siccatae secantur in arida ligna, corrumpuntur; & lignum vere Corrumpitur, quando comburitur, & resolvitur in sita principia, ex quibus erat compactum . Corruptio enim est quaedam deformatio, &tendentia ad non esse; vel potius est terminus ipse, in quem desinit alteratio destructiva mixtorum,ut redeant in sua principia. Neque nova forma introducitur in corrupto, sicut fit in generatione ; sed expellitur forma perficiens, &remanet ejus carentia in ipsis formis elementaribus, quae in mixtis perseverant: hinc cadaver aliud non est, quam corpus exanime ; Spositiva starma mortui corporis est actus substantialis, qui resultat ex contextura partium elementarium , componentium tale corpus; non autem est hoc ipsiun, quod sit corpus mortuum, & cadaver; quia hoc dicit corruptionem , & desedium, seu deformationem animae;

quod non dat esse, sed tollit; & ita est in accidentium destructionibus; si enim scientia in

mente

35쪽

mente destruitur, non generatur noVa forma, sed restat carentia scientiae, quae est ignorantia;& ita si minuatur. Hinc qui occidunt non ει- cuntur generantes, quia non introducunt in occisis novam sormam, sed priorem deformant . Et propter haec Dico, quod elementa remanent in miXto, non quod in mixto denegem novam formam ;sed quia nova forma mixti persecti perficis elementa , elevando illa de statu inferiori, ad statum superiorem ; puta, de esse simplici ad esse

perfecte mixtum; & de esse inanimato ad esse animatum; ut verum sit inde dicere : Haec elementa sic contexta, & inter se mixta, ct unita sunt animata; quia totum sunt suae partes simul sumptae. Et viceversa sit corruptio per transitum deformativum, nulla nova forma genita; nisi carentia formae per intellectum apprehendatur nova forma, quod patet etiam exemplis ;nam quinarius numerus, subtracta unitate , fit quaternarius ; & species quinarii licet differata specio quaternarii,subtractio tamen non Producit speciem quaternarii, sed relinquit, ut formaliter continebatur prius in quinario. Nam formaliter in quinario sunt quinque numeri,

qui respectu speciei quinarii sunt materia Clevata, & specificata ipso numero quinario. Unde

36쪽

AUT HORIS INTENTIO. xxvij Unde 4. Esdrae cap. 8. 8. habetur. Et quomodo nunc in matrice plasmatum est corpus, & praestas membra ; conservatur in igne, S aqua tua

Creatio.

Quae ut melius intelligantur, considerandum est, quod aliter physice species rerum Provenit a suis principiis, aliter metaphysice

cieterminatur. Physice enim , sicut res est una Fer omnia ea, quibus componitur, ita Variata compositione, variatur in melius, aut in pejus totum compositum, manente eodem supposito,

quandiu actus substantialis est capax regere Omnia, quae sequuntur ad ipsum ; V. gr. homo Physice immutatur usque ad gloriosam immortalitatem , quandiu anima ipsius, quae est actus substantialis corporis, fit capax, Dei virtute, TCgere omnia, quae sequuntur ad ipsam ; sicuti in serie naturae quandiu est capax evadere in Virum undequaque perfectum ; quare S.- sinus lib. I a. de Cipit. Dei cap. I 4. loquens de Puero, qui resuscitare debet in virum perfectum , post saeculi consummationem, inquit:

sa jam membra omnia sunt latenter in semine.

Sed habent in ratione, non in mole . Haec autem

physica progressio fit, cum aliqua mutatione substantiae physicae: ita pariter, si mutetur in deterius, usque ad interitum; & supernatura- liter

37쪽

liter in mortuorum resurrectione , cum homo reprobus aeterna morte mulctabitur, patet,

quod physice valde mutabitur a praesenti vitae statu,& conditione. Metaphysice autem quandiu essentiale pr dicatum rationalis animae non tollitur, patet,quod nulla est immutatio,quamvis de mortali, & corruptibili fiat immortale,& incorruptibile, quia salvatur in tota hac latitudine ratio hominis. Propterea in quolibetente duo sunt praecipua. Endelechia, quae est actus substantialis physicus, a quo, tanquam a fundamento, & radice procedunt caetera omnia , quae possunt ab ipso procedere, sive per naturae leges, sive per potentiam obedientialem , uni Deo subditam : & Energia, quae fiant omnes actus accidentales quantitatis, & qualitatum , quae secundario procedunt ab actu substantiali compositi; qui dum physice mutantur, necesse est radicaliter etiam immutari substantiam, quamvis metaphysice non mu

Inde autem in universo magis resplendet causarum ordo, subordinatio, & connexus: nam Deus universalissima causa efficiens , Sprima, neque agit ex praejacente materia , neque per motum , neque per tempus; & omnia

operatur, & creat ex nihilo ; quod non potuit

38쪽

ab Aristotele intelligi, neque ab alio Gentili philossipho, qui Fidei lumine carebat, ut pro Dat Pererius Italaeapo. Adducens multa Aristotelis principia philosophica, quae non Verifi-

Cantur de Deo , & ejus creatione . Postea est Coeluin empyreum a Deo creatum immobile Pro Beatis, ut per ipsius creationem , ab ipso mundi exordio inchoaretur corporalis gloria in aliquo corpore, ut dicit S. Thomas I. qu. 66. an. 3. complenda in hominum glorificatione, post hujus saeculi consummationem, in quem finem creata sunt omnia: & haec non poterant ab Ethnicis cognosci. Hoc autem coelum, licet sine motu, tamen habet influentiam universalem subordinatam a Deo, puta, virtutem conti

nendi , & causandi, vel aliquid hujusmodi ad

dignitatem pertinens, ut tenet S. Thomas, quia revera continet omnia corpora ; & causat

non per aliquid transiens, & adveniens permotum, sed per aliquid fixum, & stabile. Inde

sequuntur aquae coelestes supra firmamentum ;quarum natura nescitur, an sit ejusdem rationis cum aquis sublunaribus; sed cerre sunt persectiores ; & veras esse aquas, propter debitam Scripturae sacrae reverentiam, non est dubitandum : nam dicitur Viam. Io3. 3. EXtendens

coelum sicut pellem, qui tegis aquis superiorac ejus,

39쪽

ejus, & passim alibi similia. Et istae aquae cum motu firmamenti, in quo sunt sydera fixa , sunt

simul cum firmamento causae universales, ut occultissimas virtutes per lucem ab astris transmissam in hqc inferiora communicent. Coelum vero planetarium aethere plenum, & luce, per

septem solidos planetas in haec item inferiora movet subordinate transmittendo lucem simul cum illo igne fluido, qui per aethereas regiones undequaque disseminatus est, ut purissimum elementum fluidum, qui recipit varias qualitates a singulis stellis , & planetis ; nam stella

differt a stella in claritate, I. Cor. I s. 39. Et quod coelum planetarium non sit solidum , magis concordat cum Sanctis Patribus . Ambros hexaem.lib. s.cap.6. Chosost. in Genes cap. I. homil. 4. Qui unicum solidum tenens coelum, quod est firmamentum ; sic inquit: Quis igitur post tantam doctrinam ferret eos , qui ex suo capite loqui, & contra divinam Scripturam, multos coelos dicere audent i Et Bashomil. I. in hexaem. ait: De substantia coeli satis faciunt illa nobis , quae ab Isaia sunt dicta, qui vulgaribus verbis idoneum de natura coeli nobis sensum aperuit, dum dicit: Qui firmavit coelum quasi fumum; idest , qui tenuem naturam , non solidam, neque crassam ad consti

40쪽

AUΤHORIS INTENTIO. xxxj tuendam coeli naturam fecit. Et alii passim. Haec autem omnia moveri ab intelligentiis a Deo creatis,& ordinatis, ut assistant, omnium consensus est. Idcirco de Angelis prima die creatis cecini. Ita ergo superiora disposita sunt a Deo, ut inferioribus cohaereant, per aerem,& aquam, elementa fluida, quae de superioribus lucem, & ignem, & motum recipiunt; S mota sursum a terra immobili, per exhalationes terreas commiscentur, ut fiant mediae mixtiones, cujusmodi iunt meteora,quq aliquando reperta inveniuntur in coelo planetario supra lunam , sed ibi certe non potest dari perfecta genera tio , quia ibi semina ad generationem non sunt creata ; quae nisi Deus creasset in terris, & Virtutem dedisset, ut formam mixti producerent,

nunquam natura perfectam generationem ,

ex elementorum solo concursu fecisset. Quod S. Chrysostomus considerans , contra eos , SuieX praejacente materia contendebaut fieri omnia , nihil aliud plus requirentes; ait: Primus ne homo ex terra formatus est, an aliunde tomnino dicent, ac fatebuntur, quod eX terra. Dicant igitur nobis: Quomodo ex terra facta sit natura carnis i Ex terra enim lutum, & lateres , & figulinum vas , & testa fieri solet. Quomodo ergo natura carnis facta est Quo-c 2 modo

SEARCH

MENU NAVIGATION