Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

qui dixerit lingua lantum vulgari Missam celebrari debere. Hoc Ecclesiae statutum gravissimis niti momentis atque nd universalem Ecclesiae praxin, et

veterum Patrum et doctissimorum virorum sententias prorsus esse accomodatum, negare nemo Potest,

qui non in historia Ecclesiastica ignarus sit, aut cui non innovandi libido, et ingenium leve ac saeculo serviens rectum iudieium ab1tulit. II. Primum quidem ad pristina tempora revertenti quam primum occurrit; hanc fuisse Ecclesiae constantem disciplinam, ut institutae semel a Majoribus precandi formulae in ea, quam ab initio habuerunt, lingua semper permanerent; tametsi linguae illae vulgares esse desierint. In occidente nullae reperiuntur antiquae liturgiae nisi latina lingua eo n. ceptae. In Oriente quamvis diversarum linguarum nationes sint, veteres tamen liturgias non habent, nisi Graeco aut Chuldaico sermone conscriptas, quibus Graeci, Melchitae, Maronitae , Ne toriani et Iacobitae per varias provincias dispersi utuntur. Nolumus hic litigare de quibusdam orientis populis.

Nam etsi assumatur Elihopes aethiopice, Copios eo-ptice, Armenos armenice sacra sua peragere, maneret tamen, quod supra diximus, nullam gentem reperiri, quae ab ea , in qua sacra semel instituta suerunt, lingua unquam recesserit, quamvis cessaverit esse vernacula; et cessarunt omnes, et ita quidem ut nulla hodie natio sit etiam inter orientales , quae non di Vina sua ossicia peragat in lingua populo ignota, quam necesse est studio ei rubore eompa. iare. Num Grae ei hodierni antiquam Graecorum lita

372쪽

guam non intelligunt, sic et Syriaca et Chaldaica extinctis, turcica , arabica, aliaeque linguae in plerisque orientalibus regnis successerunt. Lalina nulli hi in Oeeidente vernacula est; et jam olim Africa, quae latinam liturgiam a Romanis simul cum fide

ne cepit, hune usum retinuit, quamvis populus punice loqueretur, ut ex S.' Augustino discimus. IlI. Haec Ecclesiae praxis tesm constans, iam concors ubique, etsi sola esset, utique sufficeret ad depellendas novellae eruditionis captiones'; nam , ut

bene Augustinus ait D. LIV olim CVIII ad

Ianuar. , . . . n Siquid tota per orbem frequentatis Ecclesia, quin il a faciendum sit disputare, insolenta tissimae insaniae est . . . n. Praecessit hujus disciplinae exemplum jam in veteri testamento; nam licet populus Iudaicus post captivitatem Syriace loque. reine, Psalmos tamen et Scripturas hebraice sempereantavit et legit: quem morem Hebraei etiam hodie in Synagogis observant. Quin et Romanis ea cura fuit conservandi in Sacris sermonis antiquitatem; nam carmina Saliorum , vis Sacerdotibus suis intellecta , ut ait Quintilian. Lib. I. Instit. αρ. VIJ,

nunquam mutarunt, quia vetabat Religio, et consecratis utendum erat. Intellexit autem Catholica Eeclesia, et vetus et nova, quantum id valeret ad sacrarum rerum majestatem, si non in ea lingua, quae passim per vicos et popinas auditur, sacra serent sed sacro quodam , et a primis Ecclesiae sun datoribus tradito sermone. Intellexit, quam facile impurum aliquid et erroneum in divina ossieia irre- 'peret, si Possent a primaeva lingua in recentiores

373쪽

38 et vulgares transferri; constat enim singulis sere saeculis vulgare idioma mutari. Ex quo sequeretur, vel sormulas ossicii frequenter esse immutandas cum magno depravationis periculo; vel vetustiores retinendas, quamvis antiquatas et jam prope obsolelas cum dispendio debilae venerationis. Intellexit, quam necessaria sit ad fidei unitatem Ecclesiarum communicatio : non mediocre autem hoc esse mutuae communionis vinculum , si diversarum linguarum nationes, sicut religione conjunctae sunt, sic et communem linguam habent, qua in religionis suae exer

g. I V. De Canone Latinorum.

I. Quamvis in singulas Missae partes excurrere animus non sit, illam tamen sacrae liturgido partem Praeterire non Possumus, quae communi nomine non vocatur, et. qua nulla est in Missae ordine sacratior et augustior. IIanc prae caeteris furiose di. lacerant Protestantes duce Litthero suo, qui librum integrum de abominatione Canonis scripsit. Verum nocent sibi et . causae suae inverecundi objurgatores, cum insanire se prae invidia palam faciant. Nam quod inique prorsus aga fit, et in sto animo haec ipsa Lutheri verba satis declarant . . . v Quam .i, quam habeam, ait Lib. de abroganda Missa. ,

3 quod Pro sano canonis sensu dicere possim, ut M alias feci; lamen nunc non dignabor eum tali

374쪽

Viro improbo et scurriliter iaceto Concilium Trident. opponimus, quod do hac materia loquitur

cum ea gravitate ac religione, ut sacile appareat, qua parte requirenda sit veritas. ...u Cum Sancta is sancte administrari conveniat, ait sancta Soenodus, - Sess. XXII CU. IVJ, sitque hoc omnium sanis otissimum sacrificium; Ecclesia Catholi ea, ut digneis reverenterque osseretur, ac perciperetur, sacrum v canonem multis ante saeculis instituit, ita ab omniis errore purum, ut nihil in eo contineatur, quod is non maxime sanctitatem, ac pietatem quandamn redoleat, mentesque offerentium in Deum erigat; n iis enim constat cum ex ipsis Domini verbis, tum is ex Apostolorum traditionibus, ac sanctorum quo is que Pontificum piis institutionibus . . . n. II. Nunc, ut evidentius pateat, quam recle hostea S.' Synodo dicta fuerint, de hujus canonis origine et antiquitate quaedam adjicimus. Canon illa liturgiae pars est, quae ab his verbis incipit: Te igitur etc., usque ad orationem Dominicam, qua incipit praeparatio ad sacram communionem. Est autem vox Carion idem ae regula, qtsa ordinem precum continet statum et fixum, quem fas non est immutare.

Quod nunc Canon dicitur, id Patres quandoque pernntonomasiam precem vocant, aut Orationem: ab

tuto Miso. legitimum dicitur, ab aliis Agenda, aut Actio. Hinc quoties aliquid addendum canoni est, quod in Christi Domini solemnitalibus accidit, in Missali nota adjicitur: Infra actionem. Demum secreti quandoque, anat secretorum nomine indicatur, quia illum secreto recitat Sacerdos.

375쪽

III. Nolum de canone occiden lalis Ecclesiae

nobis sermonem esse; nam orientales diversos a nostris ritus hahent, et ordinem precum diversum, quamvis in praecipuis liturgiae capitibus a nobis non dissentiant. Iam canonis Latini, quem nos sequimur, originem quidam in saeculum VI. collocant, ejusque auctorem assignant aut Scholasticum quemdam, de quo Gregorius Magnus scribit, aut Gregorium ipsum: sed utruinque salsum est. Gregorius in ea Epistola non agit de canone, sed de aliqua prece a Scholastico quodam composita, quae tum temporis stati in Post canonem recitabatur, cum oratio Domini ea vel dicereturi post communionem vel omnino non diceretur: ait autem, satius sibi visum fuisse, ut oratio Dominica diceretur mox Post canonem Prae sente adhuc Christi corpore , oratio autem Scholastici sequeretur. Porro Gregorius ipse scribit, sesccusatum fuisse, quod pauca quaedam et leviuscula in canone mutarit: quid, quaeso, factum fuisset, si vel canonem composuisset, vel eum, qui prius hahebatur in ordinem redegissetΤ Et si Gregorius tautae auctoritatis vir accusatus suil ob tam leves causat;

quanto magis Scholasticus ille, quisquis demum ille fuerit, omnium Christianorum ossensionem iu- reisset l' IV. Sed non potest esse dubito locus; nam ca nonem nostrum integrum , atque ipsis , quae nunc sunt verbis refert codex Gelasianus a Thomasio editus , qui omnium consensu Gelasio adjudicandus est: Gelasius autem integro saeculo Gregorium M. praecessit. Qui aulem a Gelasio editus est canon,

376쪽

non erat proprie hujus Ponti facis opus, sed antiqvntraditione receptus; quippe ejus vestigia plurima in antiquis Latinis Patribus reperiuntur. Sic inlattis Mile M. Lib. II aperte ad illa verti alludit: is in is primis quae tibi osserimus pro Ecclesia tua sancta,

Catholicu etc. n. Auctor Libror. de Sacramentis, qui si minus Ambrosius ipse est, Ambrosio certe coaevus suit, ipsissimis petie verbis refert quatuor has potissimas canonis orationes: is Quam oblationem is tu Deus in omnibus, quaesumus, benedictam, ad-υ Scriptam, ratam, rationabilem etc. Qui pridie etc.. Unde et in pna ores Domine et c. el: Supra quae propiis tio et c. H. ΙIas autem partes Ambros. tauquam ex antiquo Ecclesiae ritu depromptas affert ad refellendos IIaereticos . Deinde S. Aligustin. Tracl. LXXXIV in Joannem, aliique Patres de illa oratione loquuntur, in qua nominantur et invocantur Sancti; tum de illa , quae pro de nclis offertur. Nolavit autem idem Atigustin. cum nominantur Sancti, Martyrum tantum metitionem fieri, sive virorum, sivesco minarum, quod magnae antiquitatis argumentum est. Ergo antiquissimus est canon noster, et merito Vigilius Pupa Ep. ad Prosulurum inquit . . . CB. nonem Apostolica traditione suscepimus. M Et is iis dorus Hispalens Lib. I Oscior. αρ. XV ...is ordo Missae, vel orationum, quibus oblata Deois sacrificia eonsecrantur, primum a S. Petro institutusu est... N. Quod tamen ita accipiendum non est, quasi Apostoli ipsi canonem, ut nunc est, Conscripserint ; sed quod partes ejus praecipuas, ut supe rius de liturgia in genere dictum est, definierint,

377쪽

384 . . . atque ordinem aliquem precum institueriat in Eg-clesiis. Ejusmodi regulam aut canonem S. Petrus procul dubio Romanae Ecclesiae reliquit, quedi insequentes Pontuices nonnullis adjectis in eam sormam , qua nunc est, redegerunt. Alversarii non tantum canonem in genere Bggrediuntur, sed singulas ejus partes inscite aeque eo inverecunde sugillant, et carpunt. Verum levissima sunt, quae ab ipsis congeruntur argumenta,

iisque jam dudum abunde satisfactum est a Theologis Catholicis, quorum insigniores jam supra laudavimus. Merito ergo Trident. Synodus citato. Cap. ait, nihil nisi purum , et plenum sanctitatis in canone eontineri; merito Can. VI. anathema' pronuntiat contra eos, qui canonem Missae errores continere, ideoque abrogandum esse dicerent.

378쪽

si in Pag. 5 5. 1 ihi potest ad eonfirmationem Callio

licoruin dogmatum certius validiusque asserri. quam mira haec omnium Liturgia ruin in unam fidem consensio. Quidquid agant Protestantes, ut his nexibus se expediant, irritus labor est. Si multum valent ad convincendos animos Patrum, et virorum quorundam sanctorum, doctissimorumque testimonia; quantam, quaeso, vim ha here necesse est, hanc solemnem et cocilinuam fidei proinsessionem . non unius Ecclesiae, sed orbis terrarum lnon est hic de testium numero et auctoritate decertandum . ubi tam mirus auditur omnium temporum et locorum concentus, et omnium linguarum consentiens vox; ubi non verba tantum, sed omnes Sacerdotum et Populi ritus, et motus eorporis, et cultus publici in strii

menta, et ipsi lapides loquuntur. Nihil hie iuvat testiis

monii cuiusdam sensum lacerare. et multis modis con torquere verbat En omnes liturgias, quotquot halberi hucusque potuerunt, ex omnibus mundi partibus palam nobis praedicant, non realem tantum; sed et permanen tem praesentiam, et transubstantiationis dogma. Omnes victimam nobis ostendunt, quae in altari a Sacerdotibus offertur, omnes adorationem hostiae hahent, et Sanctorum in orationem, et incruenti sacrificii pro vivis et desun-

379쪽

ctis oblationem etc. Notatu digna sunt, quae aule annos sere trecentos contigeruut, cunn Flaccus Illyricus rigidiorum Luttierauorum princeps Missam aliquam latinam iuuialiquo codice MS. repertam lypis mandavit Arge utinae A.' 1555. Mirum i quantos triumphos egerit Illyricus, putans magnum se Ecclesiae Catholicae detrimentum alia laturum, ac si illa antiquos Missas ritus perperam innovasset. Sed excaecavit illum malitia sua; nam e contrario orthodoxae fidei dogmata ex ea passim confirmantur, utSanelorum et B. Virginis invocatio, realis Christi in Eucharistia praesentia, consessio auricularis, oratio pro vivis atque defunctis , et alia ejusdem generis inulta equod cum Lutheri assectae auimadvertissent, omnia edita

exemplaria , quotquot reperire potuerunt, prolivus destruxerunt. V Card. de Bona lib. I cap. XII.

αὶ Pag. 38o. Locus hic esset de morte illo disserendi , qui in pluribus Germaniae partibus invaluit, ut vel integra Liturgia. vel sa Item pars officii publici lingua vulgari peragatur. Nou deesset animus , nee defice rei materia dicendi, si tempus suppeteret. Nihil usus hic habet, ut nobis videtur, quod eum viris maturioris iugenii, et vere religiosis possit commendare. A novitatum sabricatoribus tempore Iosophi II iu lucem editus , admiratores et Propagatores nactus est Ievioris eruditiovis homines , qui in superficie haerent, et, ut acutiores caeteris babeantur, nova omnia avidius complectuntur. IIos sequitur illorum non exigua lurba, qui libenter mori

Novissimo serviunt, ne minus eaeteris sapere videantur.

Ita viris in fide reprobis oesasio submini iratur in ipsa Ecclesiae mysteria irruendi. Id enim . pe dubites, plurimorum perversorum hominum consilium est, ut sideles et Ministri primum ab illo idiomate avellantur, quo tota Occidentalis Melesia cotistauter usa est, in quo

380쪽

deposita fuit, et veluti condita Ecclesiae fides, qim

taliqua in communi vinculo omnes Oceldentis Ecelesia cum sede Romana, tum et tuler se connectuntur. Quod

ubi semel persectum fuerit, facilius ei it in lingua eoeleris

nationi hus ignota et continuis mutationibus obnoxia, clo ctrinam ipsam pervertere , et rupto communis liturgiae Nexu , mutuae communionis vincula disrumpere. Aj viil : neminem ignorare tam deformem suisse in pluribus Eeclesiis Latini ossicii ita um , ut ad fovendos Pietatis sensus parum videro tui' ae commodalus. Sed undellaec 3 An latini sermotiis de socius hic est y An non potius eorum , quibus rerum divinarum cura demanda lac, i negligentia , et vecordia . et alienus ab omni pietate animus Tollatur abusus , ei maneat usus. Neque illud concedimus. magnum fideli populo commodum acerescere ex hac institutione. Iam longi nnni sunt, quo haec novi las incepit: interea alia adolevit hominum generalion puerilia novis suis cantilenis pasta : ubi autem inereis mentum viri talis et pietatis sit , non video nisi quod mitior quotidie conspiciatur templorum, et ossicii divini reverentia , majus quotidio orationis et omnis religiosi e ullus laedium. Sed curandum erat , ut Christianus populus Deum adorare disceret in spiritu et verilale, ne in eii in illud

Prophelae caderet: Pπulus hic labiis me honorat. Optime quidem, si hoc lingvae permutatione essiceretur. Id unum mihi consequi videtur populus, cum templa perpetuis eantionibus implet, ut jam nou labiis solum, sed et gutture Deum honoret. Neque etiam hic cultus mentem n trit interno succu, neque adoratores producit in spiritu et veritale. Ego econtra , quo rem propius considero, eo mihi magis Persuasum habeo, quod, si omnem Pietatis sensum enecare vellemus, et ad purum mecha uismum

deducere religionis exercitium, non possemus certiori via

SEARCH

MENU NAVIGATION