Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1831년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

dum est, Ecclesia autem nunquam oravit pro reprobis... ,, Quid ita Τ ait S. Augustin. Lib. XIIo de eloit. Dei GP. XXI J. Nisi, quia jam in parteis Diaboli computatur, qui, dum esset in-cOPPOre, is non est translatus ad Clivi lum Et haec quidem extra litem posita sunt: illud potius in erimine nobis ponunt Adversiarii, quod Missas in honorem Sanctor rim celebremus, et Sucrificium olferamus pro defunctis. Quod ad San. clos attinet, jam diximus, sacrificium Sanctis non offerri, sed neque pro Sanctis ossem r potest, ut illi subsidium uti quod exinde percipiant . . . M Injuriam est, im7vit S. Aligust. Se . CL 1X de oerbis is host. J pro Martyre orare, cujus nos debem is orationibus commendari Quid ergo agit Ecclesia eum in honorem Sanctorum Missas celebrat, id agit, ut iterum S. Auguςtini verbis utar, is ut ea celebritate Deo vero de illorum victoriis is gratias agamus, et nos ad imitationem talium

is coronarum atque palmarum eodem invocalo in is auxilium , ex eorum memoriae renovatione ad-νν hortemur . . . Merito igitur Conciliti m T l. I rotestantes Convitiatores ita retundit Se s. XXII Can. V . . . v Si quis dixerit, impos turam esseis Missas celebrare in honorem sanctorum, et pro is illorum intercpssione apud Deum obtinenda, si- is cut Ecclesia intendit, unath Pti a sit

illud quoque Ad vessarii objiciunt, et contumeliose cnrpunt, quod pro destinctis in pin galorio

detentis sacrificium offeramus. Verum hic eorum emor Pars tantum est, et consectarium alterius;

342쪽

docent enim non dari purgatorium, et animas de iunctorum juvari noci posse su sagiis viventium. Nunc errorem consutabimus postea. Igitur ab Duteriore inquisitione abstinemus modo , ne bis morari necesse sit in eadem materia.

g. m.

De Missa Privata. OBSERVANDA .

I. Missa privata Publicae opponitur. Haec, quam aliis nominibus etiam solemnem, conventu alem, majorem vocamus, illa proprie dicitur, quae cum cantu , et solemni caeremoniarum et Ministrorum apparatu peragitur, poplato Osserente, respondente, et communicante. Prioata ita vocatur vel a loco , quia in privato aliquo oratorio agitur: sive u tem Pore , quia non festis sed privatis diebus fit: sive ab assistentibus, quia vel unus dumtaxat, vel pauci ci intersunt: sive ex eo quod solus Sacerdos in ea Communicet: sive alia quacunque ex causa id. M. Bestiar. de Miss. Lib. II Cv. I . occuriit eliam Missae solitari P nomen, quam ita vocatam eredimus, quia a solo Sacerdote fiebat nemine praesente , et respondente. Hic usus medio aevo clanis gulum in Monasteria quaedam irrepsisse videtur; sed mox repressus fuit Conciliorum Decretis. Inter

alia Concit. Mogunt. Saeculo IX. sub Leone III itu

343쪽

habet C. XLIlI ...is Nullus Presbyter, ut nobis

M videtur, solus Missam cautare valet recte ; quo- is modo enim dicet, Dominus Oobiscum vel stimum m corda admonebit habere; et alia multa his simi.

M lia, cum alius nemo cum eo sit Τ. . . . m. Nota,

quod priscis illis temporibus Missum cantare idem sit, ac dicere. Vid. Card. de Bona eruditissimum opus de rebus liturgicis lib. I Cap. XIII V.

II. In Missas privatas acerbe invehunt Beterodoxi, Patris sui Lutheri non dicam telum, sed furorem aemulantes. Hic librum integrum edidit contra Missas privatas, quas per irrisionem clandestinas, et angulares vocat. Tot ibi abominanda evomiteontra divina mysteria, ut eum diabolo praeceptore usum fuisse non dubitares, etiamsi illud non ipse saleretur impudentissimus homo. Unde autem taci. lus, et tam imflammatus furor Haereticorum Τ An Missas privatas ideo tantum detestantur, quia privatae sunt Τ An propter abusus, qui possunt hominum vitio in res etiam sanctissimas irrepere Τ Ne

credas: in ipsum sacrificium impetus dirigitur; nam cum ipsi Missam privatam publicae opponunt, Perillam, quam publicam vel cum munem appellant, nihil aliud intelligunt, quam coenae Eucharistiae celebrationem. Ideo Μissae solemnis ritus eos tantum admittunt, qui sacrificium non sunt, ut cantiam,

Evangelii lectionem , concionem ad Populum , Pu hlicas preces, aut Symboli recitationem etc. : quae autem Saerificii polissimum rationem habent, et a Sacerdote etiam non praesente populo perugi Possunt , puta Canonem, oblatiouem et consecratio

344쪽

nem, contumeliose explodunt. Ideo popiali frequentiam exigunt, et volunt ut populus communicet, quia Μissa ipsis Sacramentum tantum est, non sacrificium , et ne Sacramentum quidem , nisi cum percipitur. IlI. Ex his nune palam est, ne esse non esse ut singula Missae privatae genera contra Protes lantes vindicemus; neque operosius examinundum, Bulicitae sint Missae, quae in privatis Oratoriis cele-hrantur , quae dicuntur absque populi frequentia, et in quibus populus non communicat Τ Unum

est, quod illi quaerunt: An sit populi conventus ad

celebrandam coenam Τ In hoc ergo punctum controversiae est: An Missam celebrare idem omnino sit, quam conventum populi facere, ad coenam Domini manducandam Τ Ex quo et illud sequitur

hane controversiam in illas iterum quaestiones recidere, quas supra jam absolvimus, nempe an

Missa sit verum et proprie dictum sacrificium ; et an corporis et Sanguinis distributio ad Sacrificii essentiam pertineati Ergo jam abunde satis lactum esset Novatoribus. Attamen ne quod illis effugium

maneat, et ut omnem calumniam ab Ecclesia Catholica removeamus, ostendemus licitum esse Missae Privatae usum, seu licite celebrari Missas, in quibus praeter Sacerdotem nemo communicat.

345쪽

Ariuatae legitimae sunt ac licitur. , Coraei L. Tais. Sess. XXII Can. VIII.,, Si quis dixerit, Missas, in quibus solus Sasa cerdos communicat, illicitas esse, adeoque abron gandas , anathema sit. a .Paoa. I. Nullibi legimus a Christo Domino praeceptum, ut Sacerdos non nisi in publico et solemni fidelium coetu, plebe que universa, aut maxima saltem ejus parte communicante, divinam liturgiam faceret; non vero Privatim, Et absque ullo secum communicante. Nihil de hoc praecepto in Evangelio legimus, nihil in scriptis Apostolorum. Atqui id tamen probandum esset Novatoribus, qui volunt solam Scripturam controversiarum judicem, et di vinorum dogmatum regulam esse. Paon. II. Missa privata omnia habet, quae ud naturam et integritatem sacrificii pertinent. Adest Ohlatio soli Deo facta a Ministro legitimo : adest res seu sibilis , quae ritu mystico consecratur et inritatur. Missa igitur privata a solemni non distinguitur, nisi quoad accidentalia exterioris cullus, Ministrorum aut populi assistentiam, et alia ejusmodi, quae ad majorem tantum, aut minorem pertinent solemnitatem.

Pada. III. Illud utique legi limum et licitum censeri debet, quod in Ecclesia perpcluo usu si e lucn-

346쪽

talum est: sed Missae privatae perpetuo usu in Ecclesia frequentatae sunt. Ergci etc. Paon. Mison. Ne longiores essiciamur, libenter ea praeterimus, quae probant, Missae sacrificium etiam

extra Ecclesimo, in domibus, in carceribus, aliisque locis privatis, et absque populi frequentia suis socelebratum. Prianus Epist. IV Sacerdotum me.

minit, qui apud Consessores in carcere constitulos osse rebant. Tertullian. aut i quissimus scriptor lib. de fuga in persecut. Cap. XlV ait . . . M Si colligeron interdi ii non potes, habes noctem: non Poles B discurrere per singulos; sit tibi et in tribus Ec. si clesia ... n id est, si minus potes cum multis Synaxin celebrare, privatim id facito, vel cum tribus. Illud potissimum est in hac controversiu, CON- suetudinem semper in Ecclesia viguisse, Missas celebrandi, nullo communicante , praeter solum Presbyterum. Gregor. Metianz. orat. XIX in laudem

Patris, eum in cubiculo suo sacrum egisse BSSeverat. Uranius in vita S. Paulini Nolani Episcopi tradit, eum morti proximum jussisse, ut altare sibi pararetur ante lectulum , inoxque sacrificio peraclo in Domino obdormivisse. Barlaam Presbyterum solum celebrasse , alque communicasse , testis est Ioan. Damascentis in ejus vita. Notatu digna sunt, quae Loon Diu narrat in vita Mannis Eleeniosynarii, qui

Saec. Vil Patriarcha Alexand. suit.' Hic, cum quadam die videret populuili ab Ecclesia egredi post lectum Evangelium, et ipse exiit, et inclamans in ter turbam dixit: Ego Proseler Mos descendo in Ecclea iam ς nam Missas Poteram mihi in DiscoPio

347쪽

facere. Addit deinde Biograptius, reipsa Ioannem

quotidie uno ministrante Missam celebrasse. His accedunt Conciliorum statuta. Concilium Agathense A.' si I praecipit saecularibus, ut die Dominica audiant Μissam; ad communionem autem eos non adigit, nisi ter in anno. Concit. Tolet. XII. A.' 68i habitum Can. V graviter reprehendit Sacerdotes, qui sacrificium offerentes non communi cabant. . . . is Quale erit illud sacrificium, ait, cuin nec ipse sacrificans participasse cognoscitur Τ is Quod aperte indicat, Concilium solam Sacerdotis communionem ad sacrificii integritatem necessariam judicasse.

Constat quoque in veteri iam Ecclesia plures

eodem tempore Missas celebratas fuisse in eadem Ecclesia : constat ex antiquissima consuetudine in die Naialis Domini singulos Sacerdotes ter Missam celebrasse: an in omnibus populus communicabati Constat in multis Ecclesiis quotidie peractum suisse sacrificium, quamvis populus a communione abstineret: quod ex Chrysostomi et Ambroxii testimoniis patet. Primus Hom. III in Epist. Rd Ephes. . . .' Frustra est, inquit, quotiesianum sacrisicium, frustra adstamus Altari, nemo est, qui Particiet. . . Ambros. Serm. XXXIV adhortatur eos, qui negotiis non distrahuntur, ut singulis diebus Missae intersint, tum admonet, ut in Quadragesima die saltem Dominica offerant, et communicenti

348쪽

355 OPPONUNT ADVERSARII.

I. S. Chrysostom. pluribus in locis Missas, quae sine communicaute fiebant valde improbat , idque ex ipsis ,

quae supra citata sunt, verbis manifestum est: haec enim ,, Frustra est quotidianum sacrificium. Dustra adstamus; M Altari , is conquerentis et improbantis verba sunt. u.QSaeerdos cum celebral in plurali numero loquitur: is Quot--, quot ex hac Altaris participatione. . . sumserimusn: et is iterum: in Quod ore contingimus, pura mentu capiamus m etc. m. Ergo plures communicare necesse est, nisi velis Liturgiae preces merum esse ludibrium.

RmP. AD I. Verba S. Chrysostomi non diriguntur ad Sacerdotes, qui osserunt, sed ad Christianos qui non participant. Dolet ille, et conqueritur de hominum illorum socordia, qui divina dona fastidiunt: verum an ideo ab Aliari ipse discessit, an a sacrificii oblatione abstiis nult 3 Ergo persuasum illi erat omnino, verum esse Sacrificium et integrum , etiamsi , qui adsunt, nou curn-

municent.

RESP. AD II. NEGO cONSEQ. Sacerdos , etiamsi solus communionem accipiat, vera tamen dicit, cum in plurali numero loquitur a nam quod ipse offert, hoc idem omnes ubique Sacerdotes osterunt, et quod ipse sumit, hoc omnes per orbem sideles sumunt, cum ad Mensam Eucharisticam accedunt, de hoc praesentes etiam spiritualiter saltem participant. Sacerdos noti suo nomine agit, cum sacrificat, sed ministerii publici ossicium peragit, ei Pro communi omnium utilitate sacrifical. Vide ergo non esse proprie Missas privatas; apud nos omnes communes sunt , Ecclesiae sacrificium sunt. Christi sacrifi-eium sunt, cominuue bouum sunt.

Pro coronide Verba adjielmus S. Tridensini Concilii

349쪽

Sess. XXII Cap. VI in eorum, quae diximus, constrinationem . . . is optaret quidem Sacrosancta Synodus , ut is in singulis Missis fideles adstantes non solum spirim litati affectu, sed sacramentali etiam Eucharistine per-m ce Plione communicarent, quo ad eos sanctissimi hujus, ' sacri lici i fructus uberior proveniret; nec tamen si id σε non Sem Per stat , Propturea Missas illas , in quibus is solus Sacerdos sacramentaliter communicat, ut Priva' is tas et illicitas damnat, sed probat, alque adeo com -- meu dat: siquidem illae quoque Missae vere communes 3, censeri debent; partim, quod in eis populus spiritua-ν, liter communicet; partim vero , qtiod a publico Ec-m clesiae Ministro non pro se tantum, sed pro omnibus si-- delibus, qui ad corpus Christi pertinent, celebrentur M.

Multae aliae sunt, non levis momenti quaestiones, quas tamen hic omnino piae ter inius, tum quia Iocus ea tractandi non supti et ii, tum quia ea qM de ad praxin magis pertinent, et ossicia atque age dire gulas praesci ibunt, ad Theologiae moralis et Pastoralis dominium pertinent. Attamen de his mulla etiam apud praecipuos Thologos reperiuntur, quos adire non pigeat juniores, si velint uberiorem reis rum divinarum cognitionem acquirere. Ejusmodi quaestiones sunt: Αn, et quo jure si deles teneantur sacrificio Missae interesse Τ Aia et quando Parochiam frequentare, et in ea Missam audire obligentiai ΤIlaec, quemadmodum et ea, quae ad frequentem populi communionem. spectant, suse exponit, et

sapientissimis regulis coneludit Natalis Alexander

350쪽

Tlico l. Tibin. III. - Praecepi tam . Iis Raa paroclii ali , prae caeteris docte et copiose tractat Totimet de Sacris Missae Art. X. -Iam quae ad Ministrum Sa.crificii pertinent, quae sint dispositiones ad celebrandum requisitae; quo loco, quo tempore liceat su-crificium offerre; an , et qua ratione Sacerdotes offerre teneantur; et quae ejusmodi sunt plura tuto et inoffenso pede percrirri possunt apud 'eosdem auctores non doctrina minus, quam veritatis ac religionis studio insigne

ARTICULUS IV.

De sectis hujus sacri ii.

I is Constat Eucharistiam duabus de hausis is suis se n Christo Domino institutam scalech. Trid. ,, Pari II CU. IV Quaest. LIM . altera est, ut

D coeleste animae nostrae alim Eniram esset, quo vi- ,, tam spiritualem ttieri, et conservari possemus: M altera, rit Ecclesia perpetuum sacrificium habe. v ret, quo Peccata nostra Expinrentur , 'et coelestis is pater sceleribus nostris saepe gravit pr offensus, is ab ira ad misericordium, a justae animadversionis is severitate ad clementiam traduceretur. M Cumnalem una sit eademque Eucharistia, quae SacrΗ- menti simul et sacrificit' rationem habet, facile intelligitur mire sibi cohaerere, et quodammodo EO II

SEARCH

MENU NAVIGATION