Chronicon orientale, nunc primum Latinitate donatum ab Abrahamo Ecchellensi Syro Maronita e Libano, linguarum Syriacae, ... cui accessit eiusdem Supplementum historiae orientalis

발행: 1651년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

31쪽

DE IUDICIBUS FILIORVM ISRAEL.

NOMINA IVDICVM FILIORVM ISRAEL,

ABi MELECH regnauit super filios Isael tribus annis, misitque Dominus spiritum pessinium super Abimelech, quoniam interseccrat septuaginta fratres suos, &vindictam sunt psit de illo Dominus, ac de habitatoribus Sichem, qui opitulati sunt ipsi, dc fortem praebuerunt illi manum ad hoc; interfecitque illum mulier fragmine molae, quo percusserat illum de moeuibus turris, dc fregit caput eius. Qui vocavit Armigerum suum, dc ait ad eum: Euagina gladium tuum , dc occide me, ne forte dicatur, quod a foemina interfectus sim; qui iusti perfi

ciens, interfecit eum. Adedque citenerunt omnia mala

habitatoribus Sichem , dc maledicta, quibus maledixit eos Ioatham filius Gedeonis. 169THO LA filius Phua patrui Abimelech faetiis em dex viginti tribus annis , eratque de Tribu Issachar, qui mortuus , dc sepultus est in Samir. 392IA 1R Galaadites filius Galaad Iudicem egit viginti duobus annis , habebatque t inta filios sedentes super triginta pullos asinarum , erantque illi etiam triginta oppida, qui mortuus , dc sepultus est in Camon. 23 PHILISTHlirus, de fili j Ammon de filiis Lot sit

iecerunt eos octodecim annis ; quoniam filij Israel reuersi sunt ad perpetranda opera pessima coram Domino, dc coluerunt Baalim Idolum, & Maroth relinquentes cultum Domini. Quamobrem accensus est furor Domini contra eos, ic tradidit ipsos Philistit in , dc filiis Ammon octo annis, qui subiecerunt cos , dc vehementer oppresserunt. I 8 et 32 IEPHTE fuit Iudex sex annis, immolauitque filiam suam Domino ob votum quod voverat. Decertauit autem Iephte cum filiis Ammon, quos tradidit Deus in manus eius, reportauitque de illis victoriam. Et contenderunt cum illo fili j Ephraim dicentes: Cur egressus es ad debellandos filios Ammon , nos vero non vocasti, igitur volumus incendere domum tuam 3 dc congrega uit Iephte viros Galaad, dc pugnauit contra Ephraim,

percussique ex illis quadraginta duo millia. α 38

32쪽

DE IUDICIBUS FILIORVM ISRAEL.

NOMINA IVDICVM FILIORVM ISRAEL,

ex liuero Iussicaran. Anni.

Ap Hs AN, qui & Nahsor de Bethlehem fuit Iudex septem annis. Habebat autem triginta filios, de triginta filias, quas emittens foras maritis dedit, & introduxit triginta nurus triginta filiis suis, & mortuus est, ac sepsius in Bethlehem.

AHi ALON de Tribu Zabulon fuit Iudex decem annis , dc mortuus est, ac sepultus in terra Zabulon.

diata:

ABDON filius Illel Aphrathaei quadraginta habebat filios, dc triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum, iudicauit filios Istael octo annis: mortuusque est, ac sepultus in terra Ephraim.

P Hi LisTHii M subiecerunt filios Istaei quadraginta annis. Erat autem quidam vir de tribu Dan nomine Manue habens uxorem sterilem, quae nunquam pepererat. Cui apparuit Angelus Domini, Sc dixit: Utique concipies, dc paries filium: caue ergo ne bibas vinum , nec siceram, nec immitidum quicquam comedas. Cdm vero pepereris puerum, ne radas caput eius nou cula, nec transeat Aper caput eius ferrum, quoniam ipse erit gigas fortissimus, dc Deus liberabit Israel a Philisthi im per manus eius. concepit de peperit filium,

vocavitque nomen cius Samson. o

SAMso N gigas fuit Iudex viginti annis, eratque gigas fortissimus, qui maxilla asini occidit mille viros: oppresse autem vehementi siti erupit aqua de maxilla asini, bibitque. Vinctus catenis ferress non secus eas rumpebat ac fila telariun.

H E Li sacerdos rexit filios Israel quadraginta annis. Fili j autem eius perpetrabant mala coram Domino, ac scelera cum mulieribus in ipse templo committebant: quamobrem ait ipsi Dominus: Loquens locutus sum, ut tu, 8c filij tui ministrarent in conspectu meo usque in sempiternum, nunc autem absit hoc a me. Ao 37 i

33쪽

DE IUDICIBUS FILIORVM ISRAEL.

NOMINA IVDICVM

GS AM v E L Propheta rexit filios Israel viginti annis;& crat magnus in oculis corum. Ipse autem unxit Salii,& David in Reges sit per filios Israel, & cognouerunt a Dan usque ad Bersabee, quod Dominus esset cum Sa nauele Propheta, & defunctus est, congregatique sunt si ij Israel, planxerunt illum, dc sepelierunt eum in sepulchro eius in urbe Ramatha.

DE REGIBUS

DUODECIM TRIBUUM.

S A v L filius Cis de Tribu Beniamin regnauit super filios Israel quadraginta annis, & est primus Rex qui regnauit super eos. Erant autem Saul isti fili j: Ionathas, Iessui, Melchisua: habebat quoque duas filias : nomen primogenitae Merob , dc nomen minoris Melchal; nomen uxoris eius Achinoam filiae Achimaas, dc nomen principis militiae eius Abner filij Ner. Perpetuo autem versatus est in bellis, donec occidit semetipsum. 4o 3I 2. DAVID Rex filius Isai resnauit seper filios Israel quadrasinta annis, ex quibus septem in Hebron , dc triginta tribus Ierusalem. Eius autem gesta notissima sunt in libris Regum. Delanchias est in bona senectute, ac se pultus in ciuitate David. O 7i

SALOMON quadraginta regnauit annis cum qui re dc pace, magnumque obtinuit resnum ; dc erat aurum in diebus eius in manibus plebis instar luti: at argentum nihili habebatur. Nouissimum verb seduxerunt mulieres cor Salomonis, de irritavit Deum , mortuus que est atque sepultus cum patribus suis. o s II

35쪽

DE REGIBUS IUDA

DE REGIBUS ISRAEL.

Chran. Orient.

37쪽

DIVISIO REGNI IUDA,

BENIAMIN, ET ISRAEL

DIU Is VM est autem regnum post mortem Salomonis inter Reges Iuda,& Reges Israel. Nam Ieroboam filius Nabath Ephrathaeus, qui

erat filius mulieris viduae, nomine Samad , dc seruus Salomonis, contra quem rebellauerat, egrederetur aliquando de Ierusalem, occurrit ipsi Ahias Propheta Silonites habens pallium nouum, quod apprehendens Ahias Propheta scidit in duodecim partes, & dixit Ieroboam : Tolle existis decem partes: quoniam ita dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego auferam regnum de manu Salomonis, &dabo tibi decem Tribus. Porrδ una Gibus remanebit ei, ut sit lucerna David seruo meo coram me in sempiternum in Ierusalem. Quod cum nunciatum esset Salomoni, quaesiuit Ieroboam, ut illum interficeret, qui e conspectu eius solens se contulit in AEgyptum , di fuit in AEgypto donec nunciata est ipsi mors Salomonis , tunc enim reuersus est in Ierusalem. Populus autem post mortem Salomonis congregatus est ad Roboam filium eius, dc dixit ei: Salomon pater tuus maximopere nos oppressit, quamobrem imminue tu paululum de iugo eius, erimusque tibi serui. Quibus dixit Roboam: Digitus meus minimus grossior est pollicibus patris mei, quamobrem si pater meus dura seruitute vos oppressit, ego flagellis vos opprimam. Gnc conclamauit populus :nobis pars cum Dauid , aut quae hereditas cum filio Isai Et accitum Ieroboam Regem constituerunt, nec secutus est quisquam filium S lomonis praeter Tribum Iuda selum. Et conflauit Ieroboam duos Vitulos aureos, dc posuit unum in Bethel, & alterum in Dan ; constituitque ibi altare ad Grificia, dc sacerdotes de extremis populi assumpsit Vitulo, constituitque diem solemnem in medio mensis omes, sicuti mos erat intcrra Iuda. Hinc posuimus Reges Iuda ex una parte, & Reges Israel ex alutera e regione di, supputationem ord sub Regibus Iuda. Chron. orient. C ij

38쪽

DE REGIBUS IUDA ET BENIAMIN.

NOMINA REGUM IUDA.

Beniamin. Anni. Summa.

R o B Ο Α M regitauit super Iuda, cum quadragesi mum primum ageret annum I dc regnauit septem decim annis in Ierusalem. Fili j autem Iuda perpetrarunt mala coram Domino, & extruxerunt aras Ido

lis super excelsos colles, & subter altas arbores , &coinquinati sunt in abominationibus Gentium. Tum desunctus est Roboam , dc abiit ad patres suos, sepultusque est in ciuitate David. Ante mortem vero suam coegit ex Tribu Iuda dc Beniamin centum octoginta millia virorum ferentium gladium, epressusque est ad debellandas reducendasque decem Tribus ad regnum suum , sed prohibente Domino reuersus est. I 4128 ΕΤ regnauit ABIAM filius eius post illum anno decimo ogauo reges Ieroboam fili j Nabath. Et regnauit in Ierusalem tribus annis , & ambulauit in omnibus peccatis patris sui pessimis. Coegitque quadringenta millia virorum iuuenum contra Ieroboam filium Nabath. Qui Ieroboam ex aduerso coegit octingenta millia bellatorum strenuorum, & obuiam ipsi ad bellandum egressius est. Quem metuens Abiam reuersus est . Eo tempore cona urit Iero boam Sichem. Rursus bellum commiserunt, in quo filii Iuda victoriam reportauerunt de filiis Istael, icocciderunt ex illis quingenta millia virorum iuuenum,

dc diminuti sunt fili j Israel, de magnificati sunt fili j Iuda. Et mortuus est Abiam, dc abiit ad patres suos. ET regnauit AS A filius eius post eum quadraginta dc uno anno , dc recte ambulauit , ac secundiim iustitiam, sicut David pater eius, ic eradicauit omnia Idola, quae fecerat pater eius, dc accepit idolum Maachae matris suae, quod colebat, dc conscidit illud in Dina , atque combussit in torrente Cedron ; dcerat cor eius persectissimum cum Deo Domino suo, quieuitque terra a bellis, habebatque viros sagittarios fortissimos ducenta triginta millia. Egressisque est au

tem contra illum Zara Indus cum exercitu magno, qui constabat decies centenis millibus, dccurribus trecen

tis. Oravitque Au coram Domino, dc egressus est obuiam Indo, dc fudit eum, infinita propemodum occisa multitudine , dc multos captiuos duxit, multique tulit spolia, quoniam Dominus confregit eos coram ipse. Et mortuus sepultusque est in ciuitate David.

39쪽

DE REGIBUS ISRAEL.

REGNAVIT IERO B o ΑM, qui est primus Rex Israel, viginti duobus annis , dc pessime se gessit. Et mortuus est postquam infinita perpetrauit mala, de induxit cultum Idolorum inter filios Israel.

N A D A B filius Ieroboam regnauit super filios IsraEt anno secundo regni Abiae Regis Iuda , quem post annum secundum restni occidit Baasa filius Ahiae anno tertio regni Abiae Regis Iuda, dc regnauit post illum. Cum autem obtinuisset regnum occidit uniuersam stirpem Ieroboam , nec quempiam ex illis reliquit, iuxta verbum Domini, quod locutus est per Ahiam Prophetam contra Ieroboam filium Nabath , qui scelera petasima perpetrauit coram Domino.

ANNO tertio regni Abiae Regis Iuda regnauit BAAs A filius Ahiae super uniuersum Israel viginti quatuor annis in Thersa,& scelera perpetrauit , ac pessima opera coram Domino , ambulauitque in via Ieroboam fili j Nabath, & peccata ac crimina sequutus est. Et defunctus est Baasa, & abiit ad patres suos, sepultusque est in Thersa.

EXACTis triginta & uno annis regni As e regis Iuda, regnauit AM Ri super filios Israel duodecim annis, ex quibus sex in Thersa , tum emit montem Samaran a Somer duobus talentis argenti, & aedificauit ibi ciuitatem , & vocavit nomen eius Samariam. Fecit autem malum, & pessime ambalauit coram Domino in viis Ieroboam filii Nabath. Et mortuus est Amri, dc abiit ad patres suos , sepultusque est in Sa

maria. I 2

octodecim annis, perpetrauitque crimina ac mala atrociora iis, quae perpetrauerat Ieroboam nlius Nabath. Insuper uxorem duxit Ierabel, quae occidit Prophetas Domini. Coluit etiam Idolum, id adorauit illud. Vrbem maledictionis, nempe Iericho, restaurauit. I 8

αOCHOZIAs filius eius regnauit post illum super Israel duobus annis , anno decimo septimo regni Iosaphat Regis Iuda , fecitque malum in conspectu Domini ambulans in via Ieroboam fili j Nabath, dc mortuus est.

40쪽

DE REGIBUS IUDA ET BENIAMIN.

NOMINA REGUM IUDA.

Beniamin. Anni. Summa.

Ios HAT fili AR regnum suscepit anno quarto regni Achab Regis Istael ,regnauitque annis 23. in Ierus lem, optima Opera edens coram Domino; sed Idola, de aras super quibus immolabant extra Domum Dei, non eradicauit. Erant autem duces exercitus cius Ednas, qui habebat sub se trecenta millia: Iohanan sub quo ducenta octoginta millia : Amasias sub quo ducenta milulia:Eliada sub quo ducenta millia Iozabad sub quo centum octoginta millia, exceptis iis qui erant in urbibus.

1 97 ANNO quinto regni Ioram fili j Achab regis Israel, regnauit IORAM filius Iosaphat super Iuda in Ierusuem

ocio annis; ambulauitque in viis Regum Israel, quemadmodum ambulauit Achab, dc uxorem duxit filiam Achab, ac malum perpetrauit coram Domino. Noluit autem Dominus duperdere Iudam propter David se uum suum, sicut promiserat ei, ut daret lucernam domui eius cunctis diebus. Et mortuus est Ioram, & a iit ad patres suos,&sepultus est in ciuitate David.

ET regnauit OCHOZIAs filius eius pro eo anno vndecimo regni Ioram filij Achab Regis Is ael, anno uno in Ierusalem super Iuda, & ambulauit in via Achab,&malum fecit in conspectit Domini, quia filius serotis Achab erat. In hunc insurgens Iehu occidit illum

VIDENS autem ATHALIA mater Ochoziae, quδd filius eius interfectus esset, occidit omnem masculum stirpis regiae. Soror autem Ochoziae abscondit Ioas filium eius spatio sex annorum.Post haec eduxerui filium Regis , dc constituerunt Regem. Quod audiens Athalia ad Domum Domini accurrit, iccum vidisset Regem stantem, scidit vestimenta sita. Quae praecipiente Ioiadasu erdote ad portam Equorum e cta interficitur ibi. 6T

ANNo septimo regni Iehu regnauit IOAS super Iermalem quadraginta annis, fecitque rectum in conspectu Domini; verumtamen altaria dc sacrificia eorum non abstulit. Et conuocauit Ioiadas sacerdos iacerdotes, ac praecepit illis instaurare Domum Domini, dc aedificare illam. d factum est anno vigesimo tertio regni Ioas. Surrexerunt autem servi Ioas in eum, dc occiderunt, sepultusque est cum patribus suis. Et mortuus est Ioiadas sacerdos centesimum trigesimum agens annum. o

SEARCH

MENU NAVIGATION