Chronicon orientale, nunc primum Latinitate donatum ab Abrahamo Ecchellensi Syro Maronita e Libano, linguarum Syriacae, ... cui accessit eiusdem Supplementum historiae orientalis

발행: 1651년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

51쪽

D ER E GIB VS DE REGIBUS

POST

CAPTIVITATEM.

NOMINA REGUM, ET HISTORIAE EORVM

Anni. Summa

SCRIpTu Mest in sine Prophetiae Ieremiae Prophetae ita: Cum esset in anno trigesim septimo transmigrationis Ioachin Regis Iuda, mense duodecimo, vigesima-quinta mensis, eleuauit Evilmerodach Rex Babylonis ipso anno regni sui, Ioachin Regem Iuda , & eduxit eum de domo

carceris. Et loquutus est cum eo bona, dc posuit thronum eius super thronos eorum, qui secum erant. Et mutauit vestimenta carceris eius,&comedebat cum eo cibum semper cunctis diebus vitae suae. Fuit autem eius transmigratio ante uniuersalem Captiuitatem undecim annis; quos si addemus annis captiuitatis Nabuchodonosor, quI sunt viginti-sex, summa erit triginta-septem annorum , quibus exactis exordium sumpsit regnum Evilmerodach fili j Nabuchodonoser , atque ita vera habebitur eius annorum ratio. Itaque Nabuchodonosor Rex Babylonis regnum obtinuit ante captiuitatem viginti-sex annos, dc post illam nouem ac decem.

93 I

EvIL MERO DACH filius Nabuchodonosor Regis regnauit viginti-tribus annis. . 9s Chron. Orient. E

52쪽

DE REGIBUS POST CAPTIVITATEM.

mn Captistiratem. Anni. Summa

TEMPORIs regni BALTASSAR rationem ad verum calculum reducere non potuimus ob diuersitatem, quae est inter Chronographos; tantum habemus quod dicit Daniel Propheta , nempe Baltassar Regem Babylonis fecisse grande conuiuium optimatibus suis post victoriam reportatam de Dario Medo , & Cyro Persa , in quo afferri iussit vasi Domsis Domini, quae asportauerat Nabuchodonoser auus eius , & bibit in eis ipse , dc uxores eius , concubinae , ac optimates regni. Statimque apparuit Manus seribens in muro characteres, quos nemo interpretari potuit, nisi Daniel Propheta. Scriptura autem eiusmodi erat: numerauit, anendis, Avisit. Quae ita Daniel Regi interpretatus est: numerauit, nempe Deus numerauit regnum tuum , & compleuit illud : appendit, nempe Deus appendit te , & inuenit mancum : diuo, nempe diuisum est regnum tuum, & datum est Medis,& Perss. Eadem nocte interfectus est Baltassu , & translatum est regnum ad Darium Medum annos natum se -

ptuaginta-duos.

DARivs filius Assueri de stirpe Medorum obtinuit

regnum Chaldaeorum anno Vno.

E RAT autem CYRUS Persa cum Dario Medo cum ii tersectus est Baltassar, dc expugnauerunt ambo Babylonem , sorte autem missa contigit Babylon Dario , Cyro verd eius territorium. Cyrus autem voverat, se remis surum captiuitatem Iudaeorum , atque aedificaluxum illis Templum, si regnum Babylonis obtineret aliquando. Defuncto Dario, dc Rege constituto Cyro, completi sunt septuaginta anni. Itaque dimisit Captiuitatem anno primo sui regni, de Templum extruxit. Dicit quippe EDdras sacerdos: Anno secundo aduentus eorum ad Domum Dei in Ierusalem mense secundo , coeperunt Zorobabel filius Salathiel, & Iosue filius Iosedec, & fratres eorum sacerdotes, dc fundamentum iecerunt Gmpli Dei. Completumque est aedificium die tertia mensis Adar, anno tertio regni Darij regis Persarum. Solitus enim mos est, ut defuncto Rege AEra ab eius morte sumatur , uti est AEra Alexandri, ara Diocletiani, & eiusmodi.

53쪽

DE RE CIBVs POST CAPTIVITATEM.

NOMINA REGUM, ET HISTORIAE EORUM

post Captiuitatem.

Anni. Summa

CAMBYs Es filius Cyri regnauit annis quinque , &est Nabuchodonosor secundus, cuius meminit Ptolomaeus in libro Almagesti, eiusque AEra usus est. I

DE quatuor Regibus, quorum singuli DARIus v cabantur, prophetavit Daniel Propheta, corumque meminit dicens: In anno primo Darij Mcdi, tres Reges stabunt in Perside ,& quartus ditabitur opibus nimiis super omnes, dc clim roboratus fuerit in sita regione, concitabit omnes aduersum regna Graecorum. Primus est Darius Medus, qui regnauit sub regno Chaldaeorum, reliqui tres sunt Reges Persarum. OFor 3

SAMARDIvs Magus, in cuius diebus Magorum religio emersit, fuitque primus RcX ex Magis, regnauit

anno uno. I

AssvERVS , cuius a consiliis Aman erat, maritus Estheris Iudaeae neptis Mardochaei, viginti regnauit annis. Sub eo interitum Iudaeorum molitus est Aman, verumtamen eos liberauit Deus per manum Estheris Am aio deperdito.

ARTAXERXEs filius Assueri,&Estheris Iudaeae quadraginta regnauit annis. Huius Esdras pincerna erat. Anno vigesimo eius regni nunciatum est Esdrie, portas Ierusalem incensas fuisse, & murum destrumam; qui acceptis a Rege litteris, de omnibus necessariis ed profectus cst, eamque restaurauit anno trigesin secundo regni Ata xerxis , consummauitque opus spatio duodecim anno

rum.

54쪽

DE REGIBUS POST CAPTIVITATEM.

DIX iT Esdras sacerdos: Et factum est in mense Caneu, anno vigesimo , dc ego eram in Susis castro, Venit quidam de iis, qui superfuerant e captiuitate Ierusalem nomine Hanani, redixit mihi: Ui remanserunt in Ciuitate, in assiictione magna sunt, dc in opprobrio: at murus Ierusalem dissipatus est, dc portae eius combustae sunt igni. Cumque audis sem verba huiuscemodi, sedi, &fleui, dc luxi, diebus multis ieiunans, de

orans Coram Deo Coeli. Ego autem eram pinceriis Regis. Et faetrum est in mense Nisan anno visesimo Artaxerxis Regis: Et vinum crat in manibus

meis, impleuique calicem vino, & praebui Regi, & placuit illi. Dixitque

mihi Rex: Esdra, quare vultus tuus tristis est praeter morem, cum non sis aegrotus t nequaquam hoc procedit nisi a malis cogitationibus. Et timuia verbis eius, ac dixi: Vivat Rex in aeternum : quomodδ non mutetur vultus meus, atque alteretur, cum moeror , & moestitia insideant in intimo cordis mei, quoniam Civitas, in qua sunt sepulchra patrum meorum deserta est, & portae eius combustae sunt igni t Et ait mihi Rex : Quid D - istulas 3 Et imploraui opem Dei coeli, dc dixi: Si rectὸ videtur Regi mittere me in regionem Iudaeae, ut aedificem Civitatem , in qua sepulchra sunt patrum meorum. Dixitque mihi Rex, dc Regina, quae sedebat ad latus eius : Vsque ad quod tempus erit iter tuum, & quando reuerteris Et constitui ei tempus , dc placuit apud Regem, dc misit me, deditque mihi litteras , ut omnia necessaria ad aedificium Domsis mihi ministrarentur. In gressusque sum Ierusalem ciuitatem, dc dixi populo: Vos videtis afflictionem, in qua versamur , quamobrem venite, dc aedificemus muros Ierusa

lem , dc non simus vltra opprobrium. Et indicaui eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, ec litteras Resis. Et surrexit Eliasib sacerdos magnus , dc Datres eius sacerdotes , dc aedificauerunt portam Gregis , dc po tas eius. Et diuiserunt Ciuitatem, dc aedificarunt illam, ac perduximus m rum ad umbilicum. Factum est autem clim audissent Sanaballat, dc Tobias , dc Gentes, ac Ammanitae, quod iam excitata cssent moenia, & obducta cicatrix Pirati sunt valde , dc decreuerunt inito consilio, Vt venirent, dc pugnarent contra nos in Ierusalem. Et fami est a die illa , ut quidam nostrum operi incumberent , ic quidam parati essent cum armis, lanceis, scutis , arcubus, dc loricis, ita onmes Iudaei parati erant: aedificantium enim unusquisque gladio erat accinctus. Vigilabamus quoque noctu, vices excubiarum subeuntes : Interdiu verb una manu faciebamus opus, altera verδ tenebamus gladium, donec abseluta sunt moenia Ciuitatis, ac portae eius, Sc fores. Factum est autem, cdm nunciatum esset Sanaballat, & Tobiae, dc Cossem Arabi, iccaeteris inimicis nostris, quod aedificassem ego murum, dc non esset in ipso residua interruptio, usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portisὶ miserunt Sanaballat,dc Gossem ad me, dicentes: Veni , dc conueniamus simul, dc moliebantur, ut facerent mihi malum. Misi ergo ad eos nuncios dicens: Non. Qui miserunt iteris ad me minitantes, ac dicentes: Tu, dc Iudaei cogitatis, ac molimini rebellionem contra Regem, Zc propterea aedificas Domum hanc, dc hunc murum, ut Regem lsuper eos te constituas. Verum haec Regi deferentur.

55쪽

DE RECIBUS POST CAPTIVITATEM.

Absoluta autem sunt moenia vigesim quinta mensis Assul. Anno trigesimo-secundo regni Artaxerxis veni ad Regem,-elapso anno uno postulaui a Rege, dc reuersus sum Ierusalem.

QNOMINA REGUM. ET HISTORIAE EORUM ps Captisma .

Anni. Summa

ARTAXERXEs frater Cyri Dari j viginti & uno

ARTAXERXEs, qui & Achos, viginti annis. Is extruxit in AEgypto palatium Sciamhi, seu Cerar, quod ill uioni aquarum obnoxium erat, donec Hamrus filius Α-lasi expugnauit AEgyptum , & quod circa illud tentoria tetendit, perinde estostat, siue Tentorium usque nunc dictum est.

Αs Is, cuius tempore extiterunt Plato , dc Socrates, undecim annis.

D A RIV S quartus ex iis, quorum meminit Daniel, ut supra notatum est, septem annis. Hunc occidit Alexander , & a Persis ad Graecos transsatum est regnum. Ac post illum coepta est AEra Alexandrina. Tsi 8i

ALEXANDER filius Philippi Macedonis , qui vocatur Βιcomis, quoniam obtinuit duo cornua Solis, nempe regnauit ab Oriente ad Occidentem, sexdecim annis. Is

56쪽

,8 DE REGIBUS POST CAPTIVITATEM.

mPTOLOMAEussiater Alexandri septem annis.

dicta.

PTOLOMAEUS, qui nominatur& Alexander, viginti εc uno anno. Is adduxit ex senioribus Istaei septuaginta duos senes, E quibus duo mortui sunt in itinere, remanseruntque Septuaginta, qui interpretati sunt libros Legis, de Prophetarum. Ex horum numero extitit Eleazarus, quem occidit Antiochus, quia noluit adorare Idolum eius. Ex eodem quoque numero erat Simeon Sacerdos, qui portauit Dominum super brachia sua.

PTOLOMAEus cognomento Philadelphus viginti sex annis.128 o

PTOLOMAEVS cognomento Euergetes vigintiriuinque annis.

57쪽

ΗISTORIA

59쪽

M ACHAB EORUM,

ID EST MOERENTIUM

ERAT inter Iudaeos vir quidam nomine Mathathias filius Ioannis filii Simeonis Sacerdotis ex filiis Ioarib cognomento Hasmonaeus, ipseque erat summus Sacerdos, & rector populi, habebatquε quinque filios. In eius diebus misit Antiochus Epiphanes filius Antiochi maioris Rex Antiochiae

exercitum in Domum sanctam , eamque dolo obtinuit, dc contaminauit Templum suis Idolis, colitque filios Isiaci ad ea colenda. Occiditque Eleazarum sacerdotem, & scptem fratres cum matre, quod ipsi nequaquam assentiri voluissent, ut colerent Idola ; hoc autem fuit anno decimo-nono Ptolomaei, qui cognominatur Epiphanes. Eodem anno destinctus est M thathias sacerdos. Erat autem Mathathias filius Ioannis vir optimus , fu gitque ad quemdam montium, & moratus est ibi cum quibusdam Iudaeis. Qui cum audisset assiictionem, quam suae genti intulerant Graeci, aegerri id tulit, & maximo affectus est dolore, ac moerore, etelatosque est Deo, Sanctuario eius , dc Genti suae. Cumque recessisset Antiochus Domo sancta, misit Mathathias Iudam filium suum clam ad ciuitates Iuda, praecipiens eis zelari Deo. Et surrexerunt ex eis quotquot strenui erant, ac sortes , & reli onis calore concitati, conuenitque ad illum populus multus. Qui clim vidisset aliquando Iudaeum quemdam immolantem suem super altare , quod extruxerant Graeci Idolo Regis, impetum fecit in illum Iudaeum, dc gladio amputauit collum eius. Tum occidit ducem, qui praeerat sacrificiis. Quod videntes secij Mathathiae animo assumpto irruerunt in exercitum Graecorum, E quibus, Deo adiuuante , plures trucidarunt, fugientes vero insecutus est Mathathias cum sociis, dc interfecerunt ad ultimum, defeceruntque a Graecis. Qi md audientes Iudaei ad illum turmatim accurre

runt.

Chron. Orient.

60쪽

DE REGIBUS MACHAB EIS.

Instante obitu vocavit Mathathias filios suos, qui erant quinque, commendauitque ipsis quid agendum crat. Eo defuncto secerunt fili j eius iuxta ipsius praeceptum, dc praefecerunt sibi fratrem suum Iudam. od cum nunciatum esset Antiocho, eo misit tres duces cum tribus fortissimis exercitibus , dc praecepit eis, ut penitus deperderent Iudaeos. QDd cum delatum esset Iudae , de senioribus Iudaeorum , conuenerunt ad Domum Dei, ieiunaverunt, ciliciis sese induerunt, & strauerunt cinerem. Absolutis orationibus, dc precibus , praecepit Iudas sacerdotibus, ut buccinis Sanctuari joccinerent: quo facto impetum fecerunt in eos, ac Deo adiuuante, trucidariuit ex illis quamplures, & reliqui in fugam versi sunt, quos sequentes Iudas, Asocij occiderunt, acceperuntque corum spolia. Antiochum vero vehementissimo morbo percussit Deus, quo mortuus est, & regnauit post illum filius eius Eupator , qui & Antiochus vocatus est: a nomine patris sui. Iudas autem filius Mathathiae,& Iudaei turificauerunt Sanctuarium,& nouum condentes altare, imposuerunt supra illud ligna, dc sacrificia, tum orantes Deum deprecati sunt, ut mitteret ignem super altare; & apparuit ignis, combussitque ligna, & sacrificia, mansitque in Domo accensus vς que ad destructionem secundam. Fecerunt etiam solemnitatem dedicati nis altaris octo di bus, statutumque id est in singulos sequentes annos. Occidit etiam Iudas Nicanorem ducem Regis Demetrij. Ipsi successit Ionathas frater eius, qui est tertius ex Hesmonaeis, postquam administrauit Primcipatum septem annis. Quare in una pagina collocabimus Reges Macha baeos, & in altera E regione Reges Graecorum : supputatio verb annorum sub Regibus Graecorum apponetur.

ni MATA ATHi As filius Ioannis de filiis Ioarib sacerdotis c momento Hasmonaeus liberauit Iudaeos a iugo Antiochi, re gnavitque super eos, Bc destinctiis est anno claci monono regni Ptolomaei, qui cognominatur Epiphanes, & post annum obtinuit regnum Iudas filius eius. Iv D A s filius Hasmonaei sacerdotis septem regnauit annis. Eo autem offerente sacrificium ,& orante descendit ignis, &combussit illud, nec extinctus est usque ad destructionem D mus secundae.

IONATHAN frater eius, dc est tertius ex filiis Hesmonaei, regnauit sex mensibus.

menses ε

SEARCH

MENU NAVIGATION