장음표시 사용
281쪽
Nonnulli diuinationem hanc sequelam esse rati sunt, Zc ex praemissis quibusdam illationem, & coniecturam , ac perinde illis peculiarem , qui acri, dc acutissimo pollent ingenio. Suae opinioni probationem adstruunt ex historia trium taliorum Narari, quae non minus arguta , quam lepida fuit. His , ut refert Mashudius in pratis aureis , & alii , dum ad Aptialii
Giarii amitarum regem proficiscebantur , camelarius quidam occurrit, dc de amisso interrogat eos camelo. Cui primus ait: vidimus non longe abhinc quendam camelum uno captum oculo I subdit alter , uno minutum denter, addidit tertius, uno claudicat pede. His auditis signis minime dubitauit ille, hunc esse camelum , quem amiserat. Quamobrem ed, quo indicauerant ipsi, prosectus est suum quaerens camelum , sed frustra omnia vicinia perlustrauit loca. Reuertitur igitur ad iuuenes fratres, de tamquam ab illis delusus grauiter conquestus est. Rursus maior ait: c metus, quem amisisti, nonne ex una parte gestat utrem mellis, dc ex alia butyri r affirmauit camelarius. Addit minor: Nonne medio oneri mulier insidet 3 annuit. Concludit minimus: Nonne grauida est haec mulier maxime respondit. Atque ex his signis pro certo sibi persuasit Camelarius, iuuenes illos camelum fuisse furatos, quia eum in loco sibi indicato reperire non potuit. Ergo apud regem furti eos instimulat, qui ex datis indiciis imtegram praestitit camelario fidem, eique nomine in carcerem coniiciuntur. Sed inuento altero die camelo absolutos dimisit rex , non sine veniae postulatione , cui supplices addidit preces, ut sibi aperirent, unde signa nouerint illa, cum nunquam viderint camelum. Cui primus responclit: haec omnia ex vestigiis quibusdam coniecimus, quia ex una parte viae, per quam transierat camelus , totam carpserat herbam , ex alia vero intacta herba virebat, ex quo conieci camelum illum iustum esse. Et ego , subdit alter, eum uno dente minutum esse , iudicaui, quia herbarum ab illo decerptarum frusta in via passim visebantur dentis exaequantia magnitudini. Claudum illum esse addit tertius, ex eo cognoui, quia trium pedum vestigia integre in puluere impressa conspiciebantur, non item qua ii , quem inuersum trahebat, ut expressus indicabat sulcus. Coniecturas
eiusmodi non sine magna admiratione excepit rex, quare ut reliqua prosequerentur, non minoribus exegit precibus. Ut ergo tanto regi facerent satis, ita primus caeterorum narrationem exorsis est. Rod camelus ille ex una parte gestaret mellis utrem , & ex altera butyri, ex eo coniecturam secit per multum itineris spatium hinc formicarum inde muscarum infinita propemodum turma conspiciebatur, quarum istae dulcibus, pinguibus illae trahuntur. Quod autem, subdit alter, medio oneri mulier insideret, argumentum mihi fuit pedis vestigium in puluere impressum, ubi camelus cubaverat. Et quoniam vestigium illud pueri quoque esse poterat , id tamen mulieris esse pro certo noui ex urina , quae ibi erat, quia tincto in illa digito , dc naribus admoto, statim carnalem concupiscentiam per membra serpere sensi. Mulierem autem illam grauidam ecse , inquit tertius, vestigia indicabant manuum , quorum ope ob grauitatem corporis, ut se erigeret, via est, postquam eius exonerauerat onus.
In ciusmodi itaque coniecturis totam fundant isti diuinandi scientiam,
282쪽
ut iure de illis cum Tullio dici possit lib. 8. ad Atticum: Igitur noster Mitice, non hariotim ut illa, cui nemo credidit, sed coniectura persciens, σαAlij diuinandi artem esse donum quoddam ab Authore naturae nati nibus quibusdam vel familiis, & personis particularibus insitum existimant, nec ullo modo pendere ab ingenii acumine. Glafara prouincia inter AEgyptum dc Syriam sita homines alit stupidissimi & ineptis limi ingenij, qui tamen si quem conspexerint , qui ipserum fuerit furatus dactylos vel ante viginti annos , statim agnoscunt, etsi nunquam antehac illis visus fuerit. Adhuc maiora de illis narrantur apud Mashudium. Ex vestigiorum in arena vel puluere impressione diuinant, quis ea impressit, dc non aliter ac sii essent characteres legunt illa , dc nomen .aut horis inditicant. Hinc factum est , ut prouinciarum gubernatores , dc pnefecti v bium ex hoc hominum genere constituere consileuerunt exploratores aliquos , qui hostes, fures, latrones , ac alios scelestos homines ex vestigiis proderent. Ferunt etiam , aliquos ex Coraiscitarum genere, ex quibus Mahometus originem duxit, non solum ex vestigiis in arena, puluere, aut luto expressis authores cognoscere, Verum etiam diuinare nomina eorum,
qui super lapides, ligna, ac alia id genus, quae vestigiorum impressionem
accipere apta non sunt, incesserint.
Pseudopropheta Mahometus ad suam sententiam hac de re dicendam rogatus aliquando respondit, vaticinationes, Sc diuinationes Arabum secussi ignorantiae, aliatamque gentium esse unam ex quadraginta sex partibus prophetiae : ita reserunt Mashudius in Tristis aureis, Author epist. de Spiritu G Anima, & alij. Infinita propemodum ariolandi, & diuinandi sunt genera apud Arabes , quorum praecipua sunt, scilicet augurium ab auibus, quod vocant Alyanebo , a quadrupedibus' Agarno , ex volatu MY-tiora, auspiciumbras' AEa aro, ariolatio Ahalafato, divinatio ex vestigiis Utal Al alafato, ex corpore, vultuque i l kl Alpharissato, quam 'Graeci x t vocant, ex arena scu puluere soli eArrambo
DE visionibus per somnium, eorumque interpretatione multi scripsere seculi ignorantiae aut horcs, principem tamen obtinet inter eos i cum Abuishac illius seculi celeberrimus vates, qui suum de hoc argumento tractatum ex Abrahae Patriarchae libris se compilasse testatur. Hunc sequuti exinde sunt Bensirin, Sahidus Almosabbobi filius, Abugiaser AlucasLai, Abumahometus filius Alcaribae dc alij innumeri. Nugacissimus pseudopropheta ita huic professioni addi s erat, ut singulis cliebus matutinis ablolutis precibus alta voce ex fiaggestit exclamaret: si quis Cestrum viderit somnium, proferat iliad G interpretationem habebit,ut Bensirin author est Ex Chron. Orient.
283쪽
l quo non paruam existimationem nominis apud barbaros illos adeptus ethsomniator,&somniorum interpres, ac coniector, ideoque diuinationibus eiusmodi quadragesimam sextam prophetiae partem tribuit, ut capite superiori notatum ere, ut in prophetiam se se insinuaret. De somniorum causis non est una omnium sententia, quia quidam totam causam in cibum, & potum, eorumque qualitates reiiciunt. Quandoquidem qui cibis vescitur crassioribus, horrendis,laboriosis, ac molestis vexatur somniis, seclis qui delicatioribus. Sunt, qui horum causas ad solos reserunt humores, quia illi, in quibus sel ardet, ac flaua bilis, ignes, flammas, incensas domos, dc urbes, vulc nos,&eiusmqdi ut plurimum vident. Illi vero, quibus phlegma praeualet, vident maria flumina, lacus, sontes, imbres, & id genus. Iis porrδ, qui
atrae bili sunt obnoxij , apparent sepulchra, cauernae, coemeteria, cadauera, obscura,& subterranea loca, demum quicquid terrores infert, ac timores.
Contra accidit illis , quibus praedominatur sanguis, qui nonnisi quicquid laetum , quicquid iucundum vident, ut vinum, flores, fructus, hortos, tripudia, lusus.
Alij credunt, rationalem animam, in status omni senstiua ad corporis custodiam substituta, solutam ac liberam suis fungi naturalibus muneribus,&per animarum vagantem Mundum, omniaque perlustrantem futura, &absentia in speculo illius Mundi inspicere,&ex impressis in eo rerum omnium speciebus cuncta ediscere; exinde vero in corpus reuersam sensitiuae impartire. -niam autem sensitivis, corporeisque speciebus spirituales species confunduntur , atque perturbantur, maior illorum pars animae r deunti excidit.
Alij minime substituunt sensitivam , sed animam instar glomeris fili esse
affirmant, cuius praecipuum extremum in corpore residet, alterum extra protenditur, excurritque ad animarum Mundum , indeque futurorum, Mabsentium referens notitiam ad corpus iterum se retrahit. Huius opinionis
Mahometus fuisse creditur apud Authorem Epissi de Spiritu, oe, ni
quaest. io . sis. 2. quia interrogatus aliquando, quo dormientis facessit anima respondit, eius pars per acra Vagari. Nonnulli arbitrantur, somnia quaedam nobis ab Angelis insinuari, quaedam vero a daemonibus , dc malis Ceniis: isti id faciunt, ut nos illudant,&decipiant; illi, vel ut nobis bona annuncient,&praenuncient, vel a patrandis criminibus reuocent,&seruent. Ad bona vero somnia a malis vincernenda hanc constituunt regulam. Somnia, inquiunt, quae Vere , dc 2Estate accidunt, ut plurimum vera sunt; contra, quae Autumno, dc Hyc- me, falsa. Ratio eorum est, quia Angeli arborum , florum, foliorum, se istuum , herbarum, dc reliquorum stirpium custodes in terra his duabus tempestatibus commorantes abigunt inde Genios, ac daemones,atque adeo hoc tempore mala somnia nobis iniicere non valent. At fructibus deficien-l tibus,&decidentibus foliis, ac Angelis in caelum sese recipientibus erum-l punt ex tartareis regionibus daemones, dc falsis vexant mortales somniis.l qniam veris nec Angeli desunt nobis penitus Autumno, & Hyeme, neci a suis desistunt odiis, & fraudibus daemones Vere, aut AEstate, hanc aliam
284쪽
statuerunt distinctionis normam. Omnia innia, inquiunt, quae cernimus ad latus dextrum cubantes, vera sunt; falsa vero, quae conspicimuς ad sinistrum dormientes, vel supini, de a daemonibus nobis iniecta. Quae vero cernimus proni cubantes, mera sunt somnia a natura, cibis, potibus, humoribus, dcelusinodi aliis genita, dc procreata. Ad haec somnia, quae nobis noctu eueniunt, veraciora sunt, quam quae interdiu. Obiter hic notandum est; Arabes singulis hominibus duos as lignant Angelos,quorum unus dextrum claudit latus, dc bona scribit statim sine teste opera; alter sinistrum, Ec mala exarat opera, verum non sine socij testimonio , & septem
quidem post admissum flagitium elapsis horis, quoniam si eum interea poenituerit,dcveniam postulauerit, dimittitur ipsi crimen illud, nec ampli Mei imputatur. Alij unicuique homini quinque tribuunt Angelos, duos ad custodiam noctis, duos ad custodiam diei, dc unum perpetuum comitem. Authoris Epistolae de s ritu , oe Anima quaest. io. IM. 2. sententia est,
humanas animas pendere, dc coniunctas cite Angelo cuidam, qui dicitur Angelus visionum, itaui, quandiu homo immersus reperitur in caducis rebus cumulandis , dc Victu comparando occupatus, nequeat uti coniunctione illa, nec quicquam absentium rerum assequi, aut sanctorum arcanorum : at dormiens, & ab his perinde vacans ad suae conditionis tendit principia , aperienturque illi quaedam absentium secreta. Non inficiatur tamen Author iste, multa somnia falsa esse, ac mendacia , ut quae a Daemonibus iniecta, vel ab humoribus, Ec cibis exorta , vel ab imaginibus rerum residentibus animo excitata.
Dahritae omnia absolute, ut vana , & falsa explodunt somnia , quibus Molitaetlitae accedunt unum excipientes tamen Iosephi Patriarchae somnium. Virorumque sententiam damnat, & reiicit Arabum scriptorum vul-
gus, uti legere est apud Authorem Epist. de tritu oe amima q- io.
pecti. i. re contrariam duabus stabilit rationibus. Prima ratio petitur ex consensu omnium hominum ab Adamo usque ad haec tempora. Altera ex sem-nio Abrahae Patriarchae, quod confingunt, Iosephi, dc aliorum, aggerunturque ad eius confirmationem plures Alcorant authoritates. Somniorum propugnatores singulis somniis certum statuunt tempus, quo suum sortientur euentum. Itaque somnium, quod accidit prima nocte, post viginti annos suum habebit effectum,& exitum; quod verδ media nocte, post annos decem ; quod aurora erumpente, post mensem ; quod meridie demum, post dies decem. Temporum interuallis ea proportione terminos decernunt, qua magis, dc minus a principio distant, & fine, vel accedunt. Interpretationi assequendae varia struunt principia , ut ipsi loquuntur, atque ita triticum, hordeum, paleae, farina, lens, faba, ciceres, ferrum, sal, terra, id id genus alia significant illis bona, dc facultates. Equi, arbores, flumina, serae, aues, &eiusmodi dcnotant viros. Vestimenta, ornamenta equorum , stragulae , ephippiae , iumenta, dcinium feminae designant mulieres. Vasa, instrumenta, strata, utensilia, ac quicquid nostro usui, id seruitio cedit, significant seruos, & mancipia. Vt autem vana , dc mendacia sunt somnia , ita incertae, dc fallaces sunt eorum interpretati
nes, cum unum idόmque somnium varie a variis exponatur , una tamen
285쪽
est veritas non multiplex. Bensi in Tract. de smniorum interpretatione cap. 4. tonitrua, fulgura ardentia,& comburentia fulmina, interpretatur de vastatione illius regionis, in qua haec accidisse visa sunt, per externum regem facienda. Haec vero ipsa de Harami fluminis Arabiae illuuione interpretata est olim Dariis Arabum vates celeberrima , ut ex hisce eius versibus ad Amrum Gentis principem constat.
Vidi nubem , qua ex oculis excussi num. Viri nubem horridie fulgurantem, Tonantem diu, atque fulminantem, Et obuia quaque euestigio comburentem. Hac quid sequetur aliud , quam illauist Nec etiam conueniunt in statutis terminis, quia supra citatus Bensirin, Abuishac , & alij maiorem terminum constituunt viginti annorum, ubi mox laudata Darita suo somnio de illuuione quadraginta praescripsit annos , ut apud Mashudium legere est in pratis aureis. Vana igitur somnia, vana somniorum principia, vani termini.
DE SPECTRIS, SEU NOCTURNIS LARVIS.CAPUT VIGESIM VERTIVM.
AR A 3 E s , ut qui spectrorum frequentioribus visionibus prae caeteris mortalibus illusi uint, ita in varia opinionum sunt abducti com
Quidam enim haec separatas improborum esse animas crediderunt, quae omni spe salutis derelictae, atque destitutae , quas possunt aliis inferre noxas conantur,& in eandem illos agere praecipites damnationem. Alij, haec Daemones esse, arbitrati sunt, qui Dei indignati, quod Ada
mum adorare recusarunt, retulerunt damnationis sententiam , ut supra cap. 9. a nobis notatum est.
Sunt vero, qui spectra eiusmodi non puros daemones esse putarunt, sed mixtae ex daemoniaca , dc humana naturae , scilicet ex concubitu Ablisi, seu Daemoniorum principis cum Icilii prima Adami coniuge susceptos liberos. Fabulam hanc ex Iudaeorum pandectis ad Arabes inuexit, si ex reliquis coniicere licet, Calibalatibaro ex Rabbino Mahometi seritor, &discipulus , qui omnes fere Iudaicas naenias ad Arabes non sine foenore transtulit. Comminiscuntur quippe, Deum ex limo terrae una cum Adamo formasse Reminam nomine Lilit, illique in uxorem ipsam dedisse. Commentum ex hisce cap. I. Genes veri 27. eliciunt verbis. Masculumqformianam creauit eos. Quam autem mulierem, cum creationis paritate tam in- lens, ac molesta viro facta esset, saepius admonitam , dc non resipiscentem extra Paradistim expulit Deus, hinc subiunxit: Non est bonum esse hominem flatim : faciamu ei adiutorium simi, si M. Id totiun confirmant ex Adami verbis, cum vidisset mulierem ex eius costa eductam: Hoc nunc os
286쪽
269 de s bi meu ,σ caro de came meae hac vocabitur virago, quoniam de viro
sumpta est. Quod idem est, ac si dixisset, inquiunt, nunc, siue hac vice
dedit mihi Deus coniugem, & sociam ex ossibus meis, & carne mea, quae vocabitur virago a viro a quo desumpta est: at illa, quam tunc, de alia vice mihi dederat, nec de ossibus meis erat, nec de carne mea, nec virago a viro
dicenda est. Expulsa igitur e Paradiso Lilit sese copulauit daemoni, cui peperit liberos quamplures, qui Geni j dicuntur. Isti sex sunt praediti qualitatibus , ex quibus tres communes habent cum hominibus, ac totidem cum daemonibus. Vt homines generant sibi silaniles, cibis vescuntur,mo ti sunt obnoxij; ut daemones sunt alati, dc quo lubet velocissime volant, sunt inuisibiles, demum corpora absque detrimento permeant, atque penetrant. Hoc Geniorum genus minus hominibus noxium esse creditur,
imo satis familiare, & amicum ob naturae assinitatem, & portionem. Author historiae, id rerum gestarum ab Alexandro Macedone refert, in quadam Indiarum regione certis diei horis Geniorum pueros speciem assum re humanam , dc palam apparere consuetos esse, ac cum illorum hominum pueris lusiones inire satis familiariter. Salamas Benadi lib. 6. Horti mirabilium Geniorum parentes fuisse Margium &Margiam, ut hominum Adamum,& Euam, ex igne purissi,mo procreatos, re omnis caloris, dc fumi experte, perscribit. Accedunt
Valibuς filius Monbini, Benishac, & alij apud Mashudium, in hoc tamendisserunt , qudd asserunt, non ex puro igne, se x ignis aestu, dc virulentioribus particulis concretos esse. Hanc opini diem tribuit mox nominatus Salamas pristis Ioniorum, de Periarum philosophis, qua verδ fide, ipse viderit. Margia haec triginta dc unum peperit ova. Ex primo exclusi est Catraba, a qua Catrabitae, hactensis dici posteros, perhibent, illud nimiarum Geniorum genus , quod sub selium apparens forma pueris noxam, &damna afferre conatur. Ex ouo altero orti sunt illi Geni j Abalis Arabibus dicti, qui ob nimiam malitiam ec nocendi procliuitatem ad insulas desertas proscripti a Deo sunt. Ex tertio nati sunt Algui, siue Alghilan , qui vastas
solitudines horrendas valles, densas. dc asperas sylvas, ac eiusmodi loca colere gaudent. Isti a recto itinere deflectere viatores student accensis extra viam rogis, ut facilius ignis claritate illos decipiant. Aliquando etiam sese viatoribus iungunt , ac tamquam deuios ad viam reducere fingunt, ducesque praebent se itineris ; sed erumpente aurora eiusmodi evanescunt duces, ac se deceptos animaduertunt sero viatores. Qui hoc suspicantur, statim atque ignotus occurrit ipsis noctu itineris socius aliquis, hoc recitant distichon, O tu, qui noctu aberras,
Cuius custodia amasiam reliquisti rQb pronunciato, statim spectra haec evanescunt, ut sibi persa adent Arabes, & ad inculta sese, ut prius, recipiunt loca. Ex quarto ouo Sohalae procreatae sunt, scilicet Lamiae, venescae, striges, & id genus, quae in balneis, sterquiliniis, ac latrinis latitare in deliciis habent. Ex quinto genus ded cunt omnia venenata, dc lethi sera animalia, quae passim in acre apparere solent sub alatorum serpentum forma ad illum inficiendum. Ex sexto illi
287쪽
Geni j exclusi sunt , qui tempestates , turbines , & procellas excitare consuescunt, quemadmodum ex septimo, qui pestiseros dc urentes ventos commouent, Sc inflammant. Ex octauo suscepti sunt illi , qui Al hauate dicuntur, nempe voce compellantes , quia viatores compellant nulla conspecta compellantispersonae forma. Ex nono exclusus est Ala&haro, qui Incuborum, de Succuborum parens habitus est. Hos Egypti superioris, siue Thebaidis, Arabiae felicis, dc prouinciae Gallan, quae est pars
Arabiae Syriae contermina, incolis maximam inserre molestiam,& incommoda consuetos esse, perhibent. Qui ex Incubi, dc seminarum congressis procreantur liberi, matris sequuntur formam, patris veris malitiam, hinc insita quadam vi, &naturae impulsione nomina sibi adsciscunt, seu agnomina ipsis imponuntur patris indisitantia genium , dc genus, uti est hoc Careiadi ausi id est expulsor diabolorum, quod alios scilicet expellere conetur, nec sibi similes, dc aemulos daemones ferat. Succubos quoque procreare liberos scribit libro 6. horti mirab. orbis Salamas, refertque Benjaliami casum, qui inscius Succubum in uxorem duxit, pluresque suscepit
filios. Haec tandem commendatis patri natis e conspectu per acra euolans euanuit, nec amplius mariti repetiit Penates. Sunt qui scribunt, eum breui confici, qui rem cum Incubo habuerit, non item qui cum Succubo. Ex reliquis ovis varia Geniorum exorta sunt genera, quae singula referre longum satis, ac molestum esset. Aliam loco citato rese alamas de Geniorum generatione sententiam, nempe horum parentem rellam habuisse uxorem, sed eius coxarum unam esse masculam , alteram seminam, ex quarum congressis quinque peperit oua. Exprimo exclusit filium nomine Haua, qui Sectarum, &Haeresum author extitit, ac est: Ex secundo alium Calicati nominatum Idolorum, MIdololatriae patronum: Ex tertio natus est Calitan doli, & fraudum archi tectus: Ex quarto Zalium adulteriorum , fornicationum , stuprorum , Mid genus suasor : Ex quinto Zanin ad ignauiam , desidia , 5c susurrati
nes impulsor. Huiusmodi porro Geniorum, spectrorumque visionibus,&Laruis non modδ illusi sunt Arabes, sed eorum quamplures cum illis congressi sunt, atque occisi. Halcama filius Sassiani maternus proauus Marouani fili j AD hocmi, qui undecimum inter Caliphas obtinuit locum, singulari certamine cum Genio quodam, siue Larua congressus est, in quo uterque Co ruisse dicitur. Res ut Arabibus notissima refertur ὶ Mashudio. Harbum
quoque filium Mae a Geniis occisum fuisse in vastissima selitudine , hoc Epitaphium eius sepulchro ab iisdem inscriptum testatur.
spulchram misi in hoc deserto positum est loco, Nec pruesepulchrum misi aliud reficitur sepulchrum.
Ferunt neminem posse hoc epitaphium ter successiuὶ recitare sine trepidatione, id linguae haesitatione,& hoc quidem, quia a Geniis sit composistum. Verum certissimum est, istud prouenire ex Arabicorum verborum cacophonia, de syllabis, dictionibusque succussantibus, quae celeri pronunciationi praesertim , ac concitatae impedimento esse solent, ut in hoc L lino. O tute Cate tibi tanta tyranne tubsti.
288쪽
ipsis occisus est. Idem Madrase filio Abihanacri poetae celeberrimo accidisse perhibent. De Laruis illis, quae totis noctibus lamentatricum ossicio funguntur ad sepulchrum Halemi Taitae, liberalitate notissimi viri, sing la, quae narrantur, hic referre mihi &lectoribus molestissimum esset. ista haec omnia fusὸ prosequitur Salem filius Zararae Gaianita in poemate H diae filio Hatemi inscripto, quemadmodum 8c Abubacrus Doraidus, Abu-hatemus Sagestanus, Abulio baidus Molimarus, dc alij. Pseudopropheta Daemoniacus non modδ Genios, ac Daemones sibi apparuisse non semel in Alcorano afirmat, sed etiam eosdem magistros,&discipulos se adhibuisse iactat. Alsaret quoque non ab aliis Alcorani dissiciliorum locorum explicationem te habere potuisse tostatur apud Salamas, quam a comparentibus sibi Geniis, dc Daemonibus. O Lex Alcoranica talibus discipulis digna, de magistris. Frequentius Arabibus Laruae, dc spectra Geniorum apparebant, at si quentissime sub Mahometi natalibus, ut Mashudius ,"quot de hac re scripserunt testes sunt locupletissimi, ita ut improbi pseudoprophetae huius in Mundum aduentus recta Christi Domini aduentui oppositus suis se videatur. In aduentu quippe Domini Angelus apparuit palloribus, de euangelizavit eis saudium magnum , quia natus est vobis, inquit, hodie
saluator, qui est Christur Dominus. Et subirio facta ess cum Angelo multitudo militia calestis laudantium Deum ,σ dicentium: GAria in Misi is Deo, oe in terra pax hominibus bona voluntatis. Edito vero in lucem terrarum orbis pernicie Mahometo, laetissimi palam visi sunt Daemones , de Genij tamquam de discipuli, dc collegae eiusdem legis promulgandae natalibus
gratulabundi. Quam autem seduli, dc diligentes in eo mature instituendo 1 esse praebuerunt , qui cius deseripserunt vitam , diserte docent. Nam quadrennis factus, cum aliquando extra vicum in agro Mechensi positum, ubi Halimae Saaditae nutriendus traditus erat, cum aliis pueris iuvim isset, a duobus Geniis improuisli apparentibus capitur, ac supinus prosternitur humi, ac si eum essent Geni j illi mactaturi. Hoc vise refugiunt alij pueri elatis ad sedera clamoribus, & quod accidit, nutrici trementes narrant. Dae confestim ed accurrens cum marito, puerum totum lachrymis peram reperit. Interrogantibus autem illis de infortunio respondit: Illi duo viri, qui apparuerunt improuiso , mihi humi supino prostrato ventrem di secuerunt, θά nescio quid inseruerunt in illo, tum retecto subito ex oculis curauerunt. His auditis nutrici maritus ait: sine dubio in pueri huius pectore suam collocauit diabolus sedem, quare matri quamprimum restituto illum, antequam Diaboli in ipse apparere incipiant opera. Haec ad verbum sese ex Ismaele Siahinsciat, Mahometano authore , cui omnes
adstipulantur, excerpsimus. Sunt aliqui tamen, qui Laruarum causas in astrorum ortus, impressi nes,& figuras varias, & aspectus referunt, quae per homoeomeriam inferioribus his rebus ista imprimunt. Hinc, aiunt, cum oritur astrum illud, quod canis gigantis vocatur , canina grassatur rabies ; dc cum ursa,vrsb-
289쪽
alij conspiciuntur effemis, quibus eiusmodi Laruae accensendae sunt. Haec opinio suam apud Indos habuit origineid , indeque ad Arabes eilluxit, quam postea Abumasar non modδ comprobauit, illi subscripsit, sed etiam eius propugnator acerrimus famis est, ac susὸ de illa egit in sua magna Isagoge, ut Mashudius testis est, ubi quadraginta recenset astra, quorum ortus , casus, qualitates, impressiones, figuras dc effectus singillatim deseribit. Alij volunt, Laruas, dc spectra nihil aliud esse, quam animalia quaedam
ex belluina , & humana natura compacta, quae interdiu humanum horrent commercium ob sui corporis foeditatem, dc ferinam portionem; noctu vero apparent, viatores compellant & alloquuntur, quia nos s obse
ritate ac tenebris deformitas illa humanis subducitur oculis. Si quid autem mali hominibus inserunt , id faciunt aut ferina compulsa portione, aut necessitate inducta , vel oblectatione aliqua allecha. Porro quis quotidiana , inquiunt, experientia vel leuiter tinctiis non videt, nos multd maioribus quotidie damnis assici a consortibus , quam ab his Laruis, aut quibuscumque aliis serocioribus seris, ac ipsis diabolis Nonnulli de mum haec omnia mera esse phantasmata , & umbras i in ginatiuae potentiae vi in animo nostro formatas, & ad sensus emissas exteriores existimant. In illiusmodi enim horridis locis, in quibus haec accidere solent, nos terroris atareditur imaginatio , imaginationem, ac terrorem atrae bilis agitatio sequitur , ex qua falso consestim exoriuntur phantasmata, hinc voces, hinc clamores , hinc compellationes , hinc la uae, hinc spebra, dc id genus sexcenta alia , quibus non aliter illudimur, quam capti mente, & phrenitide laborantes. Equidem, si hic meam interponere liceret sententiam, dicerem, plura istorum ex imaginationis profici i agitatione , umbrasque esse, dc phantasinata ; sed plura adhuc verissima esse, oc ex sacris Uteris probationem habere posse, & robur. Vnum Isaiae impraesens sufiagatur nobis testimonium, qui cap. 34. Ver. I . inter spectra, quae loca deserta,&horrida colere gaudent, Daemonia recenset: Et occurrent alamonia onocentauru, γ p
LM Gmahi alter ad alterum. Hic vocabulum praeterea, quod Pi is interpretatus est vulgatus, hebraice est ' iis Sabir, quod hircum quoque significat, nec alia huius ratio est, nisi quia Daemon sub ea sorma frequenter apparere solet. Favent interpretationi nostrae R. David Kimhi, & R.
Salomon in Tarsum, ubi uterque vertit in idi Daemones. Sumagantur Syriacus , & Arabicus Textus. Primus : Et Damon secium vocaνit s Alter Ioe flectra alterum in alterum occurrent. .
Atque haec de Arabum utriusque seculi persuasionibus impraesens satis dicta unt, nunc ad Regum Gentis historiam ab origine usque ad Maho-
meti tempora contexendam concedamus.