장음표시 사용
271쪽
CENTu M viginti quatuor Prophetarum millia ab Mundi conditu us.
que ad Mahometum numerant Arabes. Horum singulos ad sinsulas gentes misias fuisse autumant, Mahometo excepto, quem ad omnes destinatum fuisse delirant. Hinc Muscacanus Iudaeus neci traditus est Babylone , etsi Mahometum summum Prophetam, & Dei Apostolum fassus sit, quia asseruit illum ablegatum fuisse ad omnes Nationes , Iudaeis exceptis, ut Selahinsciali in Historia gentium author est. Itaque aiunt, Hudum, qui idem illis est, ac Heber filius Sale, missiim tantum fuisse ad Haditas; Sa-lehum ad Thainuditas; Hantatam ad Rassitas, prouinciae Hadhramutae montium incolas; Abraham ad Chaldaeos; Loth ad Pentapolitanos; Iobum, &post illum Basarum eius filium ad Syros; Sciolisbum, qui Iethro ipsis est Moysis socer, ad Madianitas; Moysen ad Hebraeos, & sic de caeteris. Prophetiam, & Prophetas non omnes agnoscebant seculi ignorantiae Arabes, qui Dahritae , de quibus crebra mentio hactenus facta est, ipsum uniue sit conditorem e medio tollebant, omnia naturae vivificanti, ut loquuntur, attribuentes,& consequenter Prophetiam,& Prophetas. Qui autem Prophetiam amplectabantur Vtriusque seculi Arabes, in varias scindebantur lectas, & opiniones, nec una omnium sententia erat. Quidam enim docebant, ut libro primo Bencamuna testis est, Prophetiam nihil aliud esse, quam naturae absolutissimam perfectionem, itaut neminem assequi eam posse, arbitrarentur, nisi omnes adhibuerit conatus ad ea, quae sunt in potentia ad actum educenda, Omnesque corporis, animique num
Alij, nequaquam opus esse, ut quis doctus sit, an indoctus iuuenis, an
senex, rebantur, solumque exigenda est vitae,& morum probitas, ut talis in Prophetam a Deo seligatur. Verum haec sententia partim Alcorano inanifeste repugnat, cum aperte testetur, neminem prophetiae donum assequutum esse ante quadragesimum exactum annum praeter unum Christum
Nonnulli demum, etsi omnium virtutum requirant in homine illo ornamenta, ut id mereatur donum,censent tamen, eum non libere, sed impulsione quadam, nulla etiam habita diuinae voluntatis ratione prophetare, nec aliter ad id impelli, quam animalia ex indita naturae vi, commotione,& affectu ad coitum. Imd in hoc necessitatis, & impulsionis gradu collocant doctores, qui alios instituere conantur, libr6sque improbis laboribus componunt ad hominum vitW , moresque componendos. Sed profecto hanc necessariam impulisionem, nescio qua ratione cum decem illis modis, quos cum aliis prophetiae statuunt, ut rite fiat, conciliare poterunt. Quos fmodos hic referre non pigebit, ut collatione facta , ferant eruditissimile- letores iudicium. Primo modo, aiunt, fit prophetica visio in somnio per figuras Sc similitudines, quarum interpretatio eodem quandoque reseratur l
272쪽
Prophetae tempore, quandoque nonnisi post aliquod temporis interuaulum, ut res,& necessitas postulat. Secundo modo, voces per somnium audit Propheta, ac illorum percipit sensum, at authorem non videt. Tertio
sit reuelatio, per hominem aliquem Prophetam in Ginnio alloquentem , & figuras, ac similitudines ipsi exhi hentem. Quarto fit comparente illi in seiunio Angelo. Quinto apparente illi Dizo in somnio , ipsumque alloquente. Sexto cum vigilanti fit reuelatio per figuras. Septimo cum vigilans voces audit ,& neminem videt. Octauo cum vigilans hominem ali.
quem se alloquentem videt. Nono . cum vigilanti Angelus apparet, illumque alloquitur. Decimo tandem cum vipilans ipsum conspicit Deum lese alloquentem. Qui quidem modi penitus repugnare videntur postremae huic sententiae, quia isti extrinsecus adueniunt Prophetae,nec ab ipsa pendent natura , aut impellunt ut naturales affectus, dc Prophetam commouent ad ea, quae sunt sui muneris praestanda nulla habita diuinae volunt tis ratione. Quinimo cum modi illi a Deo mediate, vel immediate proficiscantur, omnino ab eius voluntate originem habere eas reuelationes, siue res, quae reuelantur, necesse est; alioquin nec Deus libere ageret, quod blasphemum , dc absurdum est, nec Propheta ille verba, & mandata Dei referre dicendus esset, quod non minus absenum est. Ioannes Franciscus Pic. Mirand. de praenotione, lib. 2. cap. 8. triplicem propheticae reuelationis ponit tantum modum. enim, ait, per auditum, ct et Uym exterionem ossieruntur obiecta, qua rerum suturarum signa notave sint, aut moti Iucent, aut media inter mentem, oe sensum exteriorem imaginaria potestatis insinuant.
Porrδ fundamenta , sue notae veri Prophetae sunt, uti docent Maho- metus Sanusius, Hazradaula Bencamiana, Aburacharias Iahia, Mahometus Talemianus, MuZaidus Thaalabus, Avicenna, ac Arabes alij) ut homines
instruat, unum esse Deum factorem rerum omnium , Vivum, omnes tentem, nullum habentem regni socium, nullum similem, aemulum nullum, absentia iuxta ac praesentia cognoscentem , itemque distantia , ut propinqua tam in caelis, quam in terra, adeόque omnis obedientiae, dc obsequijactus illi praestandus est uti supremo , absolut6que Domino. Praemia praeterea onini carentia fine alterius vitae nomine Dei probis promittat Propheta, contra supplicia in aeternum duratura improbis comminetur. Inculcet adhuc hominibus ieiunia, preces, peregrinationes, sacrificia, decimas, pro religione certamina, ac quicquid faciendum, aut omittendum est, uno verbo, ad virtutes impellat, deterreat a vitiis. Hic acriter quidem, dc grauibus verbis Bencamunam has veri Prophetae recensentem notas Abulias anus Benniat ruina Mardinensis in suis pro
Christiana religione postillis ad Tractatus eiusdem Bencamunae, qui plus aequo in Mosaicam legem aduersds Christianam propensior fertur, ita merito perstringit: Si res ita se habet, ubinam cra Uaica lex mentionem scit beatitudisis , aut alterius vita felicitatis P mbi preces, oe ieiunia inculcauit pnia nusiluam prosem, Chri tiana ubique. Hoc igitur unum satis esse debet ad
tuum perpetuo fluentio occludendum os, atque temeritatem retundendam. Prophetiae autem propugnatores eam ex quindecim utilitatibus, dccom-
273쪽
modis, quae ex illa capiunt homines , adstruunt. Primo enim, inquiunt, homines Propheta instruit, quot genera sunt culilis diuini, ut omnis Emedio amoueatur confusio , quam mortalium foecunda producere solent capita. Secundo , Propheta homines ex stupiditatis naturae sepore ex citat , stimul6sque admouet promissionum , & comminationum incutit terrorem , cum homo ex sita conditione sit obliuioni, M incuriae obnoxius , ade6que admonitore eget. Tertio , quamuis fidei, & virtutum dignitatem lumine intellectiis assequi possimus, quemadmodum infidelitatis, & vitiorum turpitudinem , praemia nihilominus aeterna , quae pro illis tribuuntur , dc siipplicia in aeternum duratuta, quae pro istis instiguntur , ignoramus ν quare Propheta opus nobis est , qui nobis haec omnia doceat, & suprema stabiliat authoritate. Praesertim vero quia maxima ducimur voluptate,& illecebris irretimur ad turpia quaeque admittenda , quae sensuum adulatione, dc falsis, fallacibusque humanus intelle
ctus excuserat argumentis tamquam nullum inserentia Deo detrimentum aut iniuriam. quidem fallaciae, & vana corruptae naturae ratiocinia,
ερ adulationes Prophetae dissipantur comminationibus , dc paulatim euanescunt. rid, diuinorum attributorum nostri virtute intelle s nullum cognotamus, nisi quae ex eius colligimus operibus, ut igitur reliqua assequamur, prophetia nobis opus est. ininto , omnis amouetur de diuino cultu dubitatio, nam etsi homo nouerit, quinam sit ille cultus, potest tamen dubius haerere , an iniussus illum praestare debeat, necne. Sexto, plura nos ducimus turpia , ac habemus , quae talia vere in sc non sent, quam difficultatem dirimit nobis prophetia. Septimδ, rerum, quae in hoc generationis & corruptionis extant Theatro, quaedam inseruiunt ad mo talium alimenta , quaedam ad medicamenta , quaedam vero mortem nobis inferunt, dc interitum. Horum autem pericula , & delectum nequaquam assequi valemus nisi post satis diuturnum temporis curriculum , praeterqu- qudd etiam experientia lubrica est, ac anceps. Haec vero omnia sine dctrimento, aut Ascrimine nobis reseravit prophetia , ut sane ex ill
: sius prophetiae demonstrari possit existentia , & esse. minime assequi po- Medicina, quae pro
certo suam habuit originem a Prophetis, qui eam primδ mortales docuerunt. Haec sententia desumpta esse videtur ex hisce Eccles cap. 18. vers. 38. verbis : Honora medicum propter nec talem, Dominus enim eius author est. Omnis medicina manat ab Altissimo. Incertus veteris instrumenti Interpres Arabs multo pluris tribuit Medicis, dum locum illum ita vertit : Honora Medicos tempore nece atis, ut Deum pro te deprecentur, σώ-nitas tibi ab dist o demittetur. Considerent igitur qui veri Medici haberi
volunt, quantum eorum professo, es institutum ab omni vitiorum nota, Zc genere abesse debeat, caueantque , ne tam diuina abutantur scientia.
Omud, quis Astronomiae, & verae Astrologiae cognitionem nancisci potis
est obseruationibus , quae mille deposcunt secula, & repetitas animaduersiones tum ob rerum obseruandarum magnitudinem & quantitatem, tum
ob imbecillitatem nostri intellectus, vitaeque breuitatem Quis etiam nescitrum cognitione ipsius prophetiae demonstrari possit Quandoquidem plures scientias intellectus humanus tuisset sine prophetiae ope , uti est, exempli gratia ,
274쪽
217scit Mathematicorum instrumenta ad Mercurium non pertingere, tiim ob eius paruitatem , dc exiguitatem luminis , tum quod oriens Sc occidens semper Soli propinquus sit 3 Nono, artes, quas ab inuicem ediscimus, vel nunquam conscquuti primo essemus, vel imperfecte,& maxima cum difficultate. Decimo, ad vitam benε ducendam oeconomia, politica,& m rum compositio omninὁ sunt necentariae, ergo & prophetia, quae illas statuat. Undecimo, homo natura est animal ciuile, hinc alter alterius indiget ope , unde, ut res ips, docent , iste tibi serit, ipse illi metis, hie tibi pensit, tu vicissim illi suis, alter tibi acum elaborat, sic de caeteris. Igitur ut recte haec omnia fiant, dc omnis tollatur e medio tyrannis, legibus opus fuit: sed has nemo cum uniuersali potestate decernere poterat nisi missus a Deo Propheta. Duodecimo, si legislatio hominibus priuatis delata filisset, forte nec vel unius loci ciues inter se conuenirent in ferendis legibus, dc obseruandis, sed omnia complerentur contentionibus, dc ce tationibus i quamobrem singulae saltem gentes Propheta indigent , dc Legistatore. Decim tertib , quas quis secundum suae mentis rationem fere leges, non longδ distare possunt ab humanis statutis, Sc consuetudinibus, nec spectant ad cultum diuinum , nec homines eiusdem conditionis illas facilὸ recipiunt: at si leges illae nomine Dei a Propheta latae fuerint, nemo eas impugnare, aut respuere audebit, atque ita omnis amouebitur dis. cordia. Quarto-decimδ, intellectus non eiusdem sunt ordinis, Ec gradus, ut supra uribus ostensum est ; qui autem ad excellentem perfectionem accedunt, rari, vel nulli sunt: diuina vero mysteria, de arcana summae sunt maiestatis, dc altitudinis, igitur ad illorum comprehensionem,&dilucidationem Propheta opus fuit. Quinto-decimo, unumquodque genus species sub se continet, id inter species illas vaea est caeteris persectior , de absolutior; pari etiam ratione se habent species respectu inferiorum , 5c istae respectu indiuiduorum, ac indiuidua respectis membrorum. Et quemadmodum principem cor obtinet locum, Sc vicarias partes cerebrum, a quo p tentiae redundant in omnia corporis membra, ita humanum genus princi pe eget. Huius autem principis potestas aut pertinet ad forum extrinsecum tantum, qualis est regis ; aut ad intrinsecum tantum, qualis est doctoris, seu sacerdotis, aut ad utrumque, Ec haec est solius mim Prophetae,3c eius vicari j, 5c succetaris. Ex quo manifestum euadit, Prophetam in hoc Mundo instar cordis esse , eius vero vicarium siue successorem cerebri instar. Et quemadmodum potentiae comprehensivae ad caetera membra manant ex cerebro, ita potentia demonstrandi, dc docendi per Prophetae successerem emanat in uniuersos doctores, ac reliquum humanum genus. Haec Arabes illi, qui prophetiam propugnant, eiusque causam suscipiunt. Qui porro illam inficiantur praeter Dahritas, elusinodi impugnant argumentis. Causa, cuius gratia Prophetarum fit missio , est mortalium ad legis alicuius obseruantiam inductio, quae lex tota consistit aut in opere praestando, aut in omissione illius operis: sed inductio huiusinodi ablurda est,
ergo dc Prophetarum missio. Hanc absurditatem sex comprobare conantur rationibus. Prima ratio est; cum homo inducitur ad opus patrandum, in illud propendeat, necesse est, ergo tunc in omissionem illius operis non Chron. Orient.
275쪽
poterit propendere, ex necessitate igitur operatur, & coactus, non autem libere. At si illud omittere poterit, omissio praeponderabit operi, ergo tale minatione opus est , quae potius ad omissionem , quarn ad opus hominem illum determinet : sed si haec determinatio procedit ab ipso homine, vana prophetia erit, id absurda; si verb determinationis illius author Deus est, redit ratio, quod homo non libere, sed ex necessitate operatur. Secunda, sapientissimus Deus omnium rerum cognoscit euentus, ea igitur, ad quae
homo per illas leges inducendus est,& obligandus, vel suum habebunt inscientia Dei eventum, dc exitum, vel non; si exitum sertientur, ex neces.sitate fient, ade6que prophetia haud opus est : si vero non , impossibilia erunt , inductio autem, dc obligatio ad impossibilia non solum abuirta est, sed tyrannide non caret: igitur prophetia vana, dc abtarda est, quia Deus altissimus longissime a tyrannidis suspicione abest. Praeterea legis obseruantia ultimum respicit finem , qui est beatitudo : sed si hanc decreuit Deus largiri mortalibus, nulla legis obseruatione opus est: si vero non, obseruatio illa nihil proderit. Tertia, inductio, SI obligatio absurdissima ducitur, cum ex aequo se habeant opus , dc omissio operis, quia semper determin tione opus est, quae aut necessaria est , aut impossibilis, sed utrumque absurdum est, ergo dc Prophetarum missio , quae eo inducit. Quana , inductio illa nullius est commodi, vel utilitatis , quia id commita vel redundat in Deum, vel in hominem; non autem in Deum, quoniam longissimὸ distat ab eiusmodi utilitatibus , quemadmodum ab omni detrimento; non in hominem, quia eius commoda, dc utilitates consistunt in voluptatibus,lc gaudiis, nec non dolorum , 5c moeroris amotione : sed haec omnia sine
ullo medio consequi potest; Prophetis igitur haud opus est. Quinta , inductio illius ad legem, qui fidem An saturus, & adulteria, homicidia,&id genus est perpetraturus , penitus absiti da, dc a diuina sapientia longὸ aliena est, ad quid ergo conducet Sexta, tot opera, caeremoniae , ritus , obseruationes , dc eiusmodi infinita alia , quibus Prophetarum sunt reserta monumenta, impedimento sunt homini, ne totus caelestibus vacet conte
plationibus, dc diuino sese dedat, ac vero cultui, dc amori; igitur conuenientissimum est, hominem suo relinqui libero arbitrio, dc nullis constringi legibus. Ad haec omnia prophetiae respondent propugnatores, sitis esse , ut homo libere agere dicatur, si quantum in se est , cooperatur , ut Prophetam suscipiat, vel respuat, qui sunt actus liberrimi. Caetera sunt sophisticae fallaciae, quae responsione non egent longiori, dc exsequentibus eorum plane liquet solutio. Adde, quod quemadmodum diuinum esse a nulla dependet causa, sed omnes causae ab illo, ita diuina opera, Sc actiones. Alterum impugnatorum argumentum est : Doctrina prophetica aut intellectui consona est, aut absona; si consena, facilε assequi illam potest intellectus sine prophetiae praesidio , aut ope; si absena, nequaquam capiet illam intellectus, etsi a Propheta inculcetur: ergo prophetia nulla ratione
Ad hoc argumentum ita respondet propugnator: Prophetae missi sunt ideo , ut de iis instruerent homines, quae ipsorum intellectus per se com-
276쪽
prehendere, & capere non potest, etsi minime illi sint ditana. Quod mi nitatissime patet ex rebus naturalibus, de ciuilibus, quae tametsi intellectui sunt maxime consona , non ita facile illa comprehendit sine impendio, Minstitutione. Tertium argumentum : Plures caeremonias, cultus, ta ritus a legibus,& Prophetis inculcari videmus, non solum ad nullam rem,& Vsum utiles, sed non parua mortalibus inserentes incommoda, uti sunt peregrinationes ad longinqua loca religionis ergo, ieiunia, & id genus alia. lino quaedam tam perridicula sunt, ut risum,& irrisionem conspicientibus moueant, uti sunt ea quae hoc potius facienda sunt rempore, quam alio, aut hoc modo, quam illo sic de aliis pluribus. Quis hic Caluinum Arabem loquentem non plane aduertit Ad hoc argumentum ita propugnator : Sapientiae diuinae non est praescribendus modus; nec dubitandum est, quin multa reconditissima mysteria, & arcana in eiusmodi vulgaribus, & abiectis rebus recondita sint, quae nothrum fugere possunt captum,& intellectus imbecillitatem. Hominem, tam nobile animal, quis ex tam sordida materia concretum esse , & sanguine nutritum menstruo , credet , nisi experientia id nos docuisset 3 ImδDei maiestas, & omnipotentia multo magis elucet, cum vilibus utitur instrumentis ad magnas, mirasque res efficiendas. An non maiorem moueret admirationem , qui digito prosterneret leonem , quam qui gladio 3 de qui ex ouo produceret elephantem , quam gallinarum pullum An etiam qui minimas has sanxit caeremonias , dc ritus, non est idem , ac ille, qui maxima tulit, dc utraque miraculorum stabilivit authoritate, quae totius naturae excedunt ordines, dc facultates, ut nemini posthac dubitandi reluetus sit locus 3 An idem non est, qui Moysi inter tonitrua , & fulgura legem dedit tabularum, dc qui praecepit, ut aspersione cineris δί sanguinis animalium expiarentur peccata Non res igitur considerandae sunt, Sc -- remoniae, aut ritus, dc cultus, sed illorum Author summa veneratione su spiciendus. Α prophetiae oppugnatione ad miraculorum euersonem sese transserunt, septemque adstruunt aduersiis illa argumenta. Primum argumentum : Si miracula concederemus, multa sequcrentur absurda , multisque concluderemur sophismatis ,& fallaciis, facileque persuaderi nobis posset, montes in aurum esse conuerses, dc in sanguinem mare , dc hunc senem temporis hoc momento sine parentibus extitisse , dc istum non esse Zaidum, quem nouimus olim , sed alium ipsi omni illi persimilem a Deo mo
Ad haec ita respondet propugnator : Propositio uniuersalis, affirmativa sit , vel negatiua , non excludit effectus, vel casus particulares, dc contra. Non sequitur enim , quia homo generat hominem , non posse aliquando Deum creare aliquem ad similitudinem Zaidi, aut senem momento temporis emergere; quemadmodum non sequitur omnes viros ex limo terraeesse procreatos, & seminas ex costis virorum productas , quia ita semel tactum est. Ad haec miracula plures comitantur circumstantiae, dc signa, quae ita illa distinguunt a communibus rebus, ut propterea dicantu M.
277쪽
nempe id, quod nullo modo effici potest , aut potentia , nisi diuina. Nec ullus tam stolidus est, de bardus, quin bene discernat, an senex ille ita subit δ extiterit, an vero per varias aetates eo peruenerit; δc an iste sit Zai dus, quem cognouimus olim , an alius similis modo creatus. Haec enim est scientia necessaria , quam mortalibus indidit rerum conditor Deus, ne ordo dimoueretur Universi huius, dc eiusmodi confunderetur dubitationibus, & scrupulis. Miracula etiam non clam fiunt a Prophetis, sed palam, necesse est, ut homines pertrahant ad ea, ad quae vocant, adeoque illa sela miracula censenda sunt, quae aut ipsi cernimus, aut proborum comprobat
nobis authoritas, aut pari authoritate a maioribus accepimus.
Secundum argumentum: Non est satis dicere, miracula illa effici Dei voluntate, iussu, aut permissione, quia fieri potest, ut ille, qui efficit illa nomine Dei , animam a caeterorum hominum animabus diuersam habeat, &alterius sit speciei , aut dissimilis temperamenti, & compositionis, it aut haec particularis proprietas principium sit potentiae miracula edendi; siue medicamentum inuenerit aliquod, iis praeditum virtutibus, & natura, quo prodigia illa facit. Vel id praestat adminiculo seniorum , siue daemonum,
aut aliorum caelestium spirituum ad mortales seducendos. Ad hoc respondet propugnator: Nequaquam dubitandum est , vera miracula solo diuino iussit voluntate , dc permissione cdi posse, quamobrem minime credendum est, sapientissimum Deum illa permittere, aut facere ad praeuaricationem , dc seductionem mortalium. Ad animae autem diuersitatem, temperamentum, medicamentum, oc genios quod attinet, dicimus, nugis haec esse adscribenda , quia nulla creata potentia ad vera miracula patranda per se pertingit, dc quae aliquando miracula creduntura plebecula, maiorum reprimit authoritas. Insuper quae fiunt aliqua astutia, arte, vel medicamento, possunt adhuc si non ab omnibus, ab uno, aut
altero saltem effici, miracula vero non item. Tertium argumentum: Nequaquam concedendum cst, Deum miracula, & prodigia edere ad veritatem aliquam comprobandam, quia eius opera longissime absunt a nouitatibus, εc mutationibus. Ad hoc propugnator : Clim miraculum sit Dei opus ad extra, de indi cium eius existentiae, nullum consequitur absurdum, si de nouo producatur, uti sunt reliquae res creatae, quae noui nihil, aut mutationis in ipse a guunt Dei esse. Quartum argumentum : Ea , quae miracula creduntur, quis prohibet, quin sint principium rei alicuius, quae tunc incipit, aut naturales euentus, qui nonnisi raro contingunt Propugnator : Scientia illa neces laria, quae nobis indidit Creator, bene distinguit inter illa, quae a natura effici possunt quocumque tempore , vel quibuscumque instrumentis,& quae non. Dubitare autem de rerum principiis, & euentibus, qui raro accidunt, nihil est concludere, hac enim ratione dubitaremus, an ignis sit calidus, an Sol eluceat, an homo sit rati natis , de se de aliis. Quiritum argumentum : Si omnia a Deo creata sunt, nec negatis, igitur ipse creauit adulterium in adultero , de infidelitatem in infideli , 5c
278쪽
proinde non magis inconueniens erit, Deum illa edere miracula ad homines inducendos ad infidelitatem, dc adulteria, quam ipsam creare infidelitatem in infideli, &adulterium in adultero. Hinc itaque colligitur , miracula non est e certa,& indubitata indicia probandae veritatis. Respondet ad hoc propugnator : Deus altissimus ea conditione creauit hominem ut sua utatur libertate , cum ergo adulterium committit, aut euadit infidelis, suo damno, & culpa id facit, non Dei decreto , vel iussit Absit eniim a Deo omnis iniquitatis suspicio. Itaque non est par utrius overatio. riSextum argumentum : Constanter negandum est,sgna aequipollere affirmationi , 'el confirmationi, aut negationi, quemadmodum si quis dixerit principi : Si tuus ego sum Legatus, admoue manum capiti, vel pectori &ille praestiterit, quia contingere potuit, quod princeps id tunc fecerit aliqua
alia de causa, aut cogente necessitate, aut casus hoc tulit. Pari ratione designis, quae ab illis, qui Prophetae audire volunt, eduntur, arguendum est. Propugnator : Nesare signa aequi pollere affirmationi, vel negationi proinde est, ac omnia siusque deque habere,& nihil in hoc rerum uniuer sitate certum esse ; omnisque destruitur ordo, re cuncta confusione complentur, dc contentionibus. Septimum argumentum: Fac, signum manus admotione ad pectus, aut 'put datum, vest nutum aliquem esse indicium assensus principis ad confirmandam , approbandamque rogantis legationem ; at inde non sequitur propterea, miraculum, quod propheta edere dicitur, esse argumentum diuini assensus ad comprobandam Prophetae missionem. Quandoquidem velasset jus ille est miraculum, vel non; si est, alio indiget miraculo, de istud
alio in infinitum ; si non est miraculum , nullam inducit approbationem. Ex quibus manifestum euadit, neque miracula dari, neque prophetiam. Ad haec propugnator : Ineptum argumentum l nam etsi assensus sit miraculum , nequaquam alio indiget miraculo , quemadmodum signum non indiget alio signo. Et si non est miraculum, adhuc tamen inducit approbationem, quia praeter assensum non apparentem, constat de prodigio
parente quod est argumentum illius diuini assensis, oc approbationis Pr phetae manifestissimum indicium.
DE VATICINATIONIBUS, ARI OL ATIO NE,
diuinatione, auspiciis, ac eiusmodi aliis. CAPUT VIGESIM VI PRIMUM.
HIs omnibus sedulam nauabant olim operam Arabes, nec minorem dant hactenus posteri , imo hoc uno maximόpere gloriantur, quod scilicet apud illos ea habuissent suam originem , & inde ad alias derivata sint gentes. De ipserum effectis non parum discordant, de causis vero plu
Quidam existimant, diuinationem futurorum, dc absentium cognitionem
279쪽
proficisci ex ipsius animae substantia a vitiorum sordibus , & faecibus e purgata. Siquidem autumant, rerum omnium imagines, & species in ani mae substantia impressas inesse , earumque expressionem , & reuelationem impediri solum a vitiorum sprdibus, quae tamquam velum, aut inuolucrum quoddam obiiciuntur. Sunt autem, qui isthaec attribuunt spiritibus separatis, sue daemonibus, qui futura & absentia illis insinuant, dc cum animabus sympathiam ha bent quandam , dc homogeneitatem. Non omnes tamen idem sentiunt, quia eorum quidam non ad sympathiam & compassionem animarum ocspirituum hoc referunt, sed ad pactiones, εc conuentiones. Hinc videmus, inquiunt, diuinos A ariolos sustumigia quaedam semper intermiscere, cemia demurmurare verba, horrenda inuocare nomina , dc sacrificia quaedam offerre, antequam ullum reddant responsum. Sed nec isti inter se omninliconueniunt, quia illorum quidam volunt, Daemones, & Genios ex instis
suae naturae principiis futura, & absentia dignoscere posse ; alij non nisi haec ab Angelis ediscere, quorum linguae, dc idiomata ipsis sunt explorata, dc perspecta. Alii haec omnia in animae naturali potentia , dc corporis ac sensuum
temperamentorum naturalium subtilitate , ac puritate reponunt. Nam
quemadmodum unus ingenio, ec intellectus virtute , dc acumine alium multis excellit gradibus; pari ratione quidam eb progrediuntur, ut ad illum diuinandi, dc futura , ac absentia cognoscendi pertingant gradum ocordinem. Ex hoc hominum genere Edrisum, qui Arabibus Enoch, dc Me curius Tritaegis tus est,& Pythagoram extitille perhibent, quibus ex sua gente addunt Sahum, Satilium, Zabubaam, Saditum filium Hermasi, Amranum filium Matthiae, dc ex seminis Darisam, Haginam, dc Dahelam. Nonnulli haec omnia astris, dc eorum praesidibus intelligentiis tribuunt, quod tripliciter contingere affirmant, scilicet quando quis in ipso Mercuri j exaltationis nascitur momento; vel cum reliqui Planetae sunt in articulis aequalibus, dc aspectibus praeponderatis; vel demum sub coniunctionibus maximis. Hanc sententiam iuniores Astrologi duobus miris confirmarunt exemplis, uti legere est apud Gregorium Buliebraeum lib. 9. suorum Chronicorum. Primum accidit sub Alinamuno , qui Caliphatum gessit ann. Hegirae 198. quo tempore prodiit homo quidam, ac se Prophetam ubique iactabat. Fama ad Calipham perlata est , qui nulla interposita mora hominem acccssit, d praetentae prophetiae demonstrationem ab illo deposcit. Cui ait ille : est apud me annulus, quem si quis praeter me suo irididerit digito, nequaquam a risu se continere poterit, donec illum deposuerit. Habeo praeterea calamum , quo nemo praeter me scribere valet, M siquis id tentaverit, minime manum, aut digitum mouere quibit. Ruj cum utrumque executioni mandasset, Calipha iubente, summam admirationem omnibus mouit praesentibus. Euestigi d viros binos illius seculi Astrologorum celeberrimos scilicet Abumasciar, vulgo Abumaser , dc Mahometum
filium Moysis Giali si accersit Calipha, de pluribus aliis adiunctis, iussit hominis designare horoscopium, nihil eis de ipso , eiusque thesi indicans. Qui
mandato obtemperantes, eius ascendentem in Ariete compererunt, quem
280쪽
Iupiter in spica constitutus adspiciebat, itόmque illum adipiciebant Venus,& Mercurius in scorpione, sol autem & luna in eodem gradu erant cum ascendente , quemadmodum & portio felicitatis, ta absentiae. Quibus omnibus diligenter collatis , atque expensis hominis propositam thesim veram esse quotquot aderant Astrologi pronunciarunt, Abumasciar excepto , qui, ut suam diceret sententiam, iussus ait: Huius quidem hominis argumentum innixum est Veneri, & Mercurio , qui vim praebent ipsi aliquam, SI conatum in propositam ab illo thesim, verum non fauet his Iupiter, a quo thesis perfectionis summa pendet; quemadmodum de ex triangulis , & sexangulis silis dum nulla adest soli malignitas , huius autem ascendens Iovi opponitur , quia est illius casus,dc ab illo abhorret in hoc signo, quamobrem falsa est proposita thesis. Tunc indicauit nobis, inquit Mumasar , Almamunus hominem , & eius aperuit thesim, obtinuitque tandem ab illo multis blandimentis , dc pollicitationibus arcani explicationem; inuenimusque illum Astrologiae mortalium peritissimum.
Alterum exemplum contigit rerum potiente Arabum Attaleo, qui eis regnauit Hestrae ann. 363. Vivebat eo seculo Taberus Haranensis multi nominis medicus, qui ex puis sis contactu diuinabat non solum ciborum qualitatem , & substantiam , sed quantitatem 5c numerum. Fertur inter caetera , quae de illo narrantur , aliquando in Caliphae consessu pulsum
explorandum illi praebuisse Abdallam filium Athaglagi poetam , cui ait:
comedisti, imo deuorasti pulmentum G lacte acri, oc vitulina carne. QDd cum ille ingenue fassus esset, admiratio omnes cepit. Deinde manum tradidit ipsi Abuli abbasus Astrolosus, cui statim ait Thabetus : Tu
quoque modum excessisti, nam undecim edisti malogranata. Tunc exclamauit Abuhabbasus: Prophetia haec est, non medicina. Rogatus autem instanter a Calipha , dc ipsi assidentibus , ut arcanum illis aperiret, respondit addito iusiurando , se haec omnia lingua solum proferre nullo
praevio examine, aut cogitatione mentis, vel aliqua certa scientia. Erecto igitur ab Astrologis eius horoscopio , inuenta est portio absentiae in gradu ascendentis cum gradu Iouis, dc portionis felicitatis coniuncta. Quibus perspectis ait illi Abuliabasus: Haec sunt, amice, quae loquuntur, non ipse. Quidam diuinationes eiusmodi nihil aliud esse existimant , quam acquisitum habitum , uti sunt habitus reliquarum scientiarum , qui facile comparatur secessu ab hominum societate,& commercio. Siquiὸem tunc cogitationibus obruitur quodamodo anima , quae illam abunde sunt, unde ex illius alimenti nubibus decidit super eam quaedam scientia spiritualis , ipsamque illuminat, & vclum amovet obscuritatis , quod futurorum de absentium visionem impediebat, Ac ne sungeretur anima suo
munere obstaculum erat,& obex. Alimentum hoc,&augmentum, quod animabus accedit ex rerum contemplatione, ut ad hunc perueniant ordinem, ex aliarum scientiarum huic assinium firmant comparatione, quas
nonniti iugi studio , meditationibus, & quotidiana adipiscimur rumin