Quaestiones criminales, in actu practico, frequentiores et maxime conducibiles. Et in sacro regio criminali concilio Cathalonie pro maiori earum parte decisae. Authore Don Ludouico à Peguera eiusdem regii concilij consiliario. Cum summarijs, & indice

발행: 1590년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류:

471쪽

. Decisiones criminales

I 3. Iudicis arbitrio relinquitur , num sequestrum decernere expediat. r Somini Parones qui in uis terris, ct iurisdictioniabus sufflentat latrones ct facinorosios homines,graue Dinciunt scandalum .Primo contra bonum publicum. Secundo in suppremae potenatis dedecus. Tertio contra publiea uindictam. Quarto deniq; contra ora iurispraecepta.

D hanc quaestionem sicilius pertractanda, praenotandum censeo, iur dictiones apud Principem,tanquam apud sente esse,a quo fluunt, & refluunt, sicut flumina ad mare. secundum Balan l. i . ad haec. col. I .de pa cc iura.firman. Ab eo enim fluunt, quia ipse dat iurisdiactiones. tin l. I. st .adlegem Iuliam.deambi. ita quoq; Calici. in Margari. fisci.Octauo dubio nume. 3 s. ubi dicit, per concessones, commissione , dc confirmationes iurisdictiones a Principe fluere. Ad eum uero refluunt per appellationes.Vt in Aiathen . qua in prouincia.C. ubi de crimine agi Opor. per nututates , & quaerelas, ut in l. accusatoribus.& l.absentem. C.de accusationibus. cum ibi nota. Et sic dicimus, omnia quae sunt intra fines Regni, esse Regis, quantum attinet ad protectionem , Miurisdictionem exercendam exceptis ecclesiis & earum bonis , quae sunt sub iurisdictione iudicis ecclesiastici.vide late per Matth. de Assii t. in constitutio. Neapol.qtυ stio. II. numero I. & per alio. quos ipse ibidem resereae vide glosa in L Barbarius . in v. e. ae offici. praeseia . praetor. Q iare cum circa iurisdictionem ipse Rex in , tentionem habeat sandatam. Ni inquit Panormitanus in cap. si diluenti. in Princ. ex. de praescriptionibus. dc

Omnes

472쪽

omnes alij inferiores ratione dictς iurisdictionis sint sub eius ditione,& protectione, ad eum pertinet prouidere,

ne delicta,& maleficia,quq committuntur ulterius com. mittantur.ua Matthe.de Afflic.in consti. Neapol. in titur de priuileg.eorum qui citati extra ciui.non venieb.num. q. Debet enim Rex furta cohibere,adulteria punire,impios de terra perdere a parricidas & periuros non sinere

uiuere ,& filios suos non sinere impie agere. c. Rex d bet. 23. quaest. & alibi habetur ossicium Regum esse', malos comprimere, & bonos se bleuare.in cap. Regum. 2 3. quaest. .Ex quibus infero, quod cum iuri ldictiones quas Barones in suis baronijs habent, ab ipso Rege si i xerint, si ipsi Barones impie circa iurisdictionis exerci . tium agant sustentando in suis terris homicidas, ince diarios, latrones publicos, ac alios facinorosos homines, quos potius praehendere, & punire deberent, poterit Rex ut suprema a potestas tales barones & inseriores dominos iurisdictione abutentes punire, atque eora malitiam cohibere, illos legitimis hoenis coercendo .s Nam iure cautum est,eum aci quem latro confugit, teneri illum apprehendere,& nisecerit, licet illud pro occubaando negligat,intelligitur esse socius criminis.l. i. de his qui latro. et alijs criminibus reos occul. concorda duod eadem rubrica notatur, de occultant: bns alienum elictum, qui propter di stam occultationem dicuntur delictum ficere suum. quod etiam notat Bald. in ead. l. I.nume. a.& probat tex.in l. pen.C.ad leg.Iul.de vi. Hi accedat, quod Archadius Imperator suo l. a. illius iitu. de his qui latro. vel alijs crimi. reos occub statuit, hoc est, dominos praediorum, seu procuratores, vel prim

tes possessionum cum criminosi in suis possessionibus latitant impunean manere, si praesentes, &scientea. X A vltro

473쪽

Decisiones Criminales

tro non obtulerint,vel admoniti eos exhibere distulerint, nam dominus quidem possessionis dominio priuatur, procurator vero seu primates perpetuo exilio subiacere debent concordat tex. in l. I. C. de falsa monet. ibi. Si quis autem militum huiusmodipersonam de custodia exire fecerit capite puritatuae. ubi videas glo.in verbo. suspecta,quae exponit, susceptam ad custod endum.Probatur

etiam argumento tex.in l. I.C.de desertorib. & occultatorib.lib. ia. Vbi Iustinia. de desertore sic loquitur. Si quis forte desertorem agro,tem susceperit, atq; apudβdiu passus fuit delitescere, actor quidem, vel procurator Ioci , qui hocsiciensprudensse commisserit, capitali supplicio subiugetur, dominus vero, si huius rei conficius fuerit, pra.di ,in quo latuerit desertor,amissionepuniatur.Idem senibae videtur tex.in l.cu ancillis.C.de incest.& inutilib.nu' ubi Decurioni vetatur,ne cum serua matrimonium contrahat,sub poena, quM si temerario ausuid adimpleuerit,in insulam deportetur, & bona eius curiae confiscentur, procuratores uero,uel actores loci in quo flagitium adniissum est si fuerint conscij, vel compertum facinus promere noluerint metallo implicentur: dominus etia oci , qui hoc fieri permissit, vel postea cognitum cela Mit , si quidem in agro id fustum est, fundus cum man. cipijs,& pecoribus, caeterisque rebus quae cultui rustico sustinentur, fisci iuribus uendicantur, & cum in ciuitate id factum est,dimidiam bonorum omnium partem confiscari praecipitur,poenam augens, quoniam intra priuatos parietes scelus admissum est,quod noluit mox cognatum publicare. Ioannes quoq; de Platea in dictii l. I. C.de desertorita

occuliatorib.libro Ia .nume.3. ex eadem l . hanc pro

Mi scolentiam, scilicet, magistratus, atque eorum omciales,

474쪽

Don Ludovici a I eguera.

esses,qui poenas per legem statutas,gratia,vel dissimulatione pertianseunt, puniendos esse.Et nimirum , quia si iudex repertum non vindicat ficinus, tegere ut conscius criminosa festinar, tex.est expressus in l. a. in fin lib.verbis. C. de commer. dc mercatoribus. & pro his faciunt tex.in Auth.ut non luxur. homi. contra - natur. collatio. 6. 6c in I praetor. 3.Diuus.ffde se pubviola.dc inl.si quis sepulcnrum. Qeo.ti. de in l. I.C.da priua.carcerita

ν Et sic dicimus, quod receptare, est proprium refugiuabscondendi causa reo praeitare in suo agro,vel edificio M alieno ve, de quo est casus singularis in l. i. f. quod i autem ait praetor. Vers .Et est proprie . Ede seruo corr. tenet Salycet. ini. I. C.de his qui latro. vel alijs crimu

reos occul.

8 Verum praedicta intelligas, quando quis hoc scientet sacit. Ni in l. si quis forte.C. de sertorib.& occulaib. I a. ibi. Sciens prudensique commisserit, capitali supplicis subiungetur. Et in dicta. l. I.ibi in verbo sciens. Ex quo not.ibi Bal. nume. s. quod si statutum dicit,quod quilibet teneatur capere bannitum uel malefaci 'rem,quod statutum arctat demum eum, qui habet plenam scien . tiam de banno vel maleficio arg. l. metrodorum. ff. de paenis.& in l.quicunctue. C.de seruis fugiti.& argaenin l. 3.item is cuius. madleg.Cornel.de sicar.Et credit Bald. in dicta.l. I. de his qui latro. vel alijscrimin. reos occult.requiri plenam scientiam, quantum ad impone-dam paenam corporalem. ar tex.in Lin lege.ff.ad leg. cor.de sicar.& quantum ad imponendam pinna mitiorem quae ex culpa cosueuit imponi,sufficere scientiam

per famam,uel suspicionem , ut quia malefactor suste' bat, & rumor erat Post eum, nam rumor inducit iusipicionem.

475쪽

Decigiones Criminabs

suspitionem . ut inl.capire quinto .fLad leg. Iul.de adulter. & facit quod nota. in l.sii ut allegas. ff. ad leg. Corn. de sicar. y Consistit enim haec scientia recepta li latrones ut quia notorium sit eos esse latrones,uel quia esset publica uox& fama in loco. ut nor.glo.in l. si tutor. in uerbo. ostenderis. C.de peri.tutor.ubi dicta glo.inter alia dicit, praesumptionem scienti tunc demum dari, quando res publice sciebatur uide Salycet.in d. l. i. in fine plene in l. ea quidem. C. te accusationibus in materia fimae in vltima quaestione. Alias enim semper pr sumeretur ignorantia. per t.uerius. ff.de probationibus. Ex quibus omnibus in sero, & resoluo, Barones quoscunque a Rege iurisdictionem habentes qui in se is terris, S baron ijs , scienter receptant die os facinorosos homines, Dei scienter patiuntur, quod a suis procuratoribus,uel aliis eorum officialibus receptemur pqnis iam dictis assiciendos esse, ut scilicet possessione rei priuen-

Iotur. Praeterea clamat Matt.de Assii . in constitutio. Ne pol.in titu.de privileg. eorum qui cita. extra ciuira. non uenieb. inquiens, caueant igitur Barones qui a Rego merum & mixtum imperium habent, etiam per uiam contractus, ne faciant iniustitiam, quia si ea abutuntur,& iustitiam non faciunt,iure licito potest Rex priuilegia illa tollere & cassare. Non enim dicitur Iudex, si non est in eo iustitia, licet eius sententia iniusta seruanda sit. cap.iustum est.23.q. 1.3 ibi glo. Licebat antiquitus Dominis, seruos silos si uellet in impune occidere, at hoc tempore, nullus hominibus, qui sub Regis Imperio sunt licet, sine causa legibus cognita in seruos tuos supra modum seruire , immo qui sine causa seruum suum occiderit, non minus puniri iubetur,quam si alie

in si in u

476쪽

Don Ludovicia Peguera. ἔσσ

num seruum occiderit. quidem fit, nequis re sua male utatur.Pari quoq; ratione dicendu est, non licere Baronibus tollerare,quisd in s iis baronus,& iurisdictionibus criminosi sustens, ct delitescanti criminaq, eoru ibi receptemur, ne ipsa iurisdictione ipsis ad malos comprimendum & bonos stibi euadu cocessa male ut tur.Et quod abutentesim isdictione,ipsa priuari debeat tenet Angel.in l. si dominus. numero. 6.fide his qui sui sui uel alte. tur. 5: faciunt quae dicit Bald. in capi. r. publici latrones de pace teneni per illum tex. in vers.

Qicunque. quod si quis habens castrum in seudum male tractet burgῆses, quod dominu debet illum m nere modo debito, alias curia domini potest sibi castra auferre Pro his quoq; facit tex. in cap. .de postula .pre 'la. ubi propter abusunt priuilegij, penditur priuilegium

c. priuilegia. II . q. 3.&c.ubi ista. q. distinctio.Probatur praeterea Baldi aut horitate.ini. praescriptione. C. i contra ius. & in l.cum proponas.C.de pact.ubi dicit, nunquam intellisi pro eo s*riptum qui ficit cotra id quod .

scriptum est. i Scias tamen hanc poenam priuationis bonorum,& i sus iurisdictionis,contra domino receptantes scienter facinorosos homines,in hac cath loniae prouincia non militare,in qua per legem prouinciae generalem bonorum confiscatio interdicta est, nisi sorte essemus in cri, minibus haeresis,& laesae Maiestatis in primo capite. Vt in cap. t o. Regis Ferdinidi. I I in prima curia Barcino-nar. sub titu. debens de condemnais . Et etsi hoc uerum sit in Cathalonia in quantam priuationem

bonorum irrevocabiliter conlideramu , non tamen

uerum erit, quando reuocabiliter, quod fit per viam sequestrationis, dummodo domini rerum fructibus

477쪽

: Decisiones Criminales

emolumentis ipsius rei sequestratς non priuentur. Et sic potest dicta priuatio contra Barones abutentes iurisdictione reuocabiliter, hoc est per sequestrum in hac Prouincia exerceri , ut in eo in quo delinquunt puniantur. Nec restagatur quod iure cautu sit, prohibitam esse rerum sequestrationem. ut in l.unt. C.de prohi.sequestratio, signanter in Cathalonia in terris Baronum, aliorumve terminorum,& iurisdietionum .ut in cap. 3 2.curiae anni. Is 47. Hoc enim uerum esse iste mur,regulariter procedere, cum multi sint casus in quibus licita est sequestratio, & qui a regula excipiuntur. de quibus a testatur. Panorim .in cap.dilectus.de sequestratio. possessio.& fructu. & Iaso. in l. si fideiutar g. fi . ff.qui satisda. I cogata. Inter quos quidem legitur, quod quando alicuius rei scandalum imminet, Iudicem posse officio eius nobili rem apud tertium sequestrare, ut scandalis & malis obviet.l.requissimum .ffde usu & fructu. Panormit, nus in d.c.dilectus. nu. I a. de sequestra. possessio.& stu-I3 ctu. In hoc enim iudicis arbitrium locum habet, qui prospicere debet num sequestrum decernere expediat.1ta Bald.in l. si fideiussor.3.fin. per illum text. ff.qui satis- dare cogan.ibi. in uerbis. Si boc iudici stiarit, I Proinde iudicet quisquis quam graue scandalum sit , immineatq; quotidie, dominos possessionum &iurisi dictionum pati scienter ueluti conscii, quod facinorosi hornines, latrones, & pacem publicam perturbantes, insitis terris & iitrisdictionibus latitent immodelitescant, ac ibi quiete se sustineant. Id primum contra bonum Publicum uel seri docet. Vlpianus in l. congruit. ff.de omC.

praesid. dicens ibi, prouinciam malis hominibus debere carere. Et ideo bonus ac grauis praeses & quicunq; alius iurisdictionem habens curare debesiux ricata atq; quie

478쪽

ta prouincia sit, quam regit. Sectindo id idem fieri in

maximum suppremae potestatis dedecus necessario fatendu est, cum ad eam potestatem spectet, malos comprimere,& bonos subleuare.ut in c. Regum. 2 3 .q. J.Tertio etiam pr dictam tollerantiam esse contra id quod ad uindictam publicam spectat,nemo sit qui dubitet, cum praediisti Barones poenas per t. statutas concia dictos facinorosos homines gratia &dissimulatione pertranseant. Et denique eos contra omnia iuris praecepta facere omnibus pateat. Laedunt enim illis,quibus prς licti facinorosi &scelerati homines iniurias & damna intulerunt, illos non capiendo,ac simulata dc denegata iustitia dissimul ado, ac etiam illis quibus in futuru laedent,uel laedere intendunt, cum praeteritorum non poenituerint, in mo parati ad maiora mala committenda uideantur. Inficiunt etiam alia iuris prςcepta prout quilibet suo ingenio perpendere & excogitare poterit. Et ideo secundum a I hanc opinionem, rationibus, iuribus supra dictis fundatam, & saluis iuribus pathiae Cathaloniae, quae priuationem bonorum irrevocabiliter non admittunt, fui iurisdictio castri uill ς& termini de Mosset vicariae confluentis posita sub Regio sequestro, ideo quδd constabat, qubd indicto castro,uilla,seu termino, te recipiebat plures facinorosi homines armati & coadunati. Vnde postea exiebant, ad committenda & petpetranda facianora,pacem publicam perturbando,& Comitatum Rustitionis inquietando. Qui post homicidia dc latrocinia perpetrata ad dictum castrum, uillam, seu terminum, tanquam ad tutissimum refugium refugiebant, scientibus de patientibus domino, & ossicialibus eiusdem Caiastri & Villae. prout ita in Regio concilio fuit conclusum die ro. Ianuarii. Is

479쪽

Dee iones criminales

An in fimo, socius criminis possitis

torqueri in caput sociorum, &recdi

t sociam crimἰηu an pol ut interrogari de eonochs, O laquibus casibus, ct qua forma , er quam fidem faciat, remis h.

a. Socius criminis regi lariter non potest interrogarι ae eon ociss. 3 Socius criminis in quibus easibus potest interrogari de consochs, ct concluditur, quod in crimine furti non potest interrogari. Sed Bar. contra. Et quomodo indicto erimine furti poterit interrogari , locussin Issarioli sit intelligendus.

Cribentes variis in locis de hac materia so- cij criminis , an scilicet interrogandus sit . de consocijs, & in quibus casibus, Sc qua forma, ct quibus requisius, ac de fide eorum usque quo dicta fides se extendat, in illis uidelicet easibus in quibus interrogari potest, lat

loquuti fuerunt, de signanter in l. f. C. de accusatio. ubi proprius est locis . & ibi late Salycet. Petrus paul. Parisian consit. Is I. uol. Tho.Gra.decis 2 8Iul.Claran prata crimin.q ii .uersic. Dieium socii criminis. cum nouem uelliculis sequentibus, & Menoch. de arbitr.iudi.lib. 2. Centuria f.easu 47 . in quo loco multos cumulauit ca- us in quibus profitetur socium de consocijs posse inte rogari r quamuis in medietate illorum sorte errauerit. ut supra in cap. ue . latὸ ostensum est , ubi de Lac re amplam propr*xi,& quoad attinet ad forum conscientiaeti sorum

480쪽

& sorum sori, institui disputationem ad quem locum

me remitto.

ntum uero attinet ad nostram propositam quaestionem, proponenda est regula generalis,quae ex dicta α l. fi C.de accusationibus elicitur. Regula autem lite est, quod lo eius criminis non potest interrogari de cosbcijs. probatur in dicta l. fi. ibi in uerbis. Cum meteris iuris authoritas de confessos, neo laterrogari quidem de aliorum conficientia senat. S. ibi. ibitur de proprio crimine confitentem super conscientia Lutetur aliena. Quam regulam quoque statuunt glo.in d.l.fi. Campeg.in traci . de testibus. reg. 88. Crol. in trach.de testibus. Q 3 arta parte. nu. 9q & Bost in tract.causarum criminalium.titui.deindici j,.nume. I . & apertius Parisin dicio consi. I s i.

tio regulae est,quia locius criminis delinquens,confitendo delictum, non potest interrogari de consocijs. ut in l. repeti. g. is qui .fsde quaestionibus. ibi. Is qui de se confessus est in eaput aliorum non torquebitur. Idem in l. sicuti. C.eod.ti tu .ubi habetur, non elle deficili credendum de se confessis, nec de sociis. Idem quoque habetur ind.l. si. C.de accusationibus ibi. Dum veteris iuris authoritas de se confisos, nec interrogari quidem de aliorum conscientia senat. c d ideo fit, quia delinquens consirendo delictum se in fame declarauit. ita Menoch.in casu 7 qui allegat Petr.de Ancharan.in consi. I 89. & tamen testi infami non creditur.cap.imprimis. 2.q. I.& in specie tradunt. Alex. in consit. I I .lib. I.& Marsil.in prac. crimi. diligenter. nume. 62. Sed uide aliam potiorem ac tutiorem rationem apud me supra in dristo cap. 3. nurne. q. S.&6. in qua uera huius quaestionis declaratio fundatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION