장음표시 사용
331쪽
Α abstinuisse. sic enim potius apud eum legendum puto quam quindecim. Classem Punicam insequetibus post Claudium cosulem annis Italiae oram infesta reddidis se, eamque longe lateque vastasse auctor est Eutropius& Polybius. Multa interea per tres annos proelia ad Erycem commissa esle inter Romanos & Poenos, quum sinimum & imum montem Romani, Amilcar Barcaeorum imperator mediam urbem teneret: verum quibus Romanis ducibus, ac quid quoque anno sigillatim gestum sit, memoriae proditum non esse ait Polybius.
L. Caecilium, M. Fabium consules in hunc annum edit Cassiodorus: Caecilium Metellum, & Numerium Fabium Zonaras: METELLvM I i, & BVTEONEM ii. fasti Cuspiniani & Siculi: L.Caecilium Metellum , N. Fabium Buteonem i i. Capitolini. Metellumbis consulem suisse tradit etiam lib. Plinius. Hoc anno Metellus cos. ad Lilybaeum fuit, Fabius Drepanum obsedit,& Columbaria insula cepit. Poeni Italiae oram
C De censeribi' instro xxx I I. Censores A. Atilium Calatinum, A. Manlium To quatum Atticum hoc anno lustrum fecise x xx viti, inuenio in t ibulis Capitolinis scriptum. Decensorum nominibus nihil proclitum ab aliis est. De lustro ita est
in epitoma x Ix, Liistrum a censoribus conditum est. eensa sunt ciuium capita CCLI millia CC xx II.
DE COS. AN. D VII. M. Fabium, M. Otacilium consules seqgerit Cassio dorus: Crassum & Licinum fasti Siculi: Fabium Lici- D num & Otacilium Crassum Gellius lib. Io c. p. 6. M. F.ibium Licinum, M'. Otacili lim Crassum Capitolini lapides. His consulibus,auctore Gellio, Claudia Caecisilia, P. Cl.iudii soror a ludis diuertens quii turba premeretur, dixit, Vtinam frater meus viveret, iterumque
et issem duceret. proptereaque C. Fundanius , & Ti. Sempronius aediles pl. multam dixerunt ei aeris grauis x x v millia. Idem scriptum est apud Suetonuimiti Tiberio , ct Valeriunt, & in Epitonia x et x. Hi con-
332쪽
sules cum insequentibus nihil memoria dignum in Asicilia gesserum.
De G. Cormicanis dinatore. Ti. Coruncanium dictatorem cum magistro eq. M. Fuluio Flacco comitiorum habendorum caussa creatum nisi Capitolinae tabulae tradidissent,in huius pros cto historiae ignoratione, in tanto praesertim annalium silentio, versati essemus , nec clarissimum hunc summi viri titulum cognouissemus. hic est enim Ti. Corunc nius,qui consul triumphauit,& primus de plebe pomtifex maximus sectus est. BDE COS. AN. DUIII.
M. Fabium, C. Atilium consules in hunc annu me morat Cassiodorus: Buteonem & Bulbum Siculae t bulae: M. Fabium Buteonem, C. Atilium Bulbum Capitolinae. De re a M. Fabio consule gesta sic Florus, M. Fabio Buteone consule populus Romanus classem hostium in Astico mari apud Agimurum in Italiam ultrδnauigantem caecidit. Quantus 5 tum triumphus tempestate intercidiit classis autem intelligenda est, quam ad tutanda Italiae litora Romani habueriit. Eodem an- Cno Fregenae colonia deducta. Velleius lib.primo, Epia
Cassiodorus consules prodit A. Manlium, C. Sempronium: Torquatum & Blaesum sisti Siculi: A T T 1-cvM & BLAE sv M liber Cuspinianus: A. Manlium Torquatum Atticum , C. Sempronium Blaesum II. Capitolini. Horum consulum sic meminit Velleius, Brundusium colonia deducta Sempronio & Torquato cos. Cuius rei mentio est etiam in epitoma xxx. DDE COS. AN. DX. C. Fundanium,C. Sulpicium consules subdit Casis odorus: Fundulu & Gallum Siculi scriptores: C. Fundanium Fundulum, C. Sulpicium Gallum Capitolini.
DE COS. AN. DXΙ. Consules in hunc annum prodit Cassiodorus C. Lutatium, A. Postumium: Catulum & Albinu fisti siculi:
333쪽
A C. Lutatium Catulum, A. Postumium Albinum Eutro . pius & Capitolini. Horum & alii meminerunt,ut mox dicemus. Caecilius Metellus poni max. A. Postumium consulem, quonia & idem flamen Martialis erat, quuille ad bellum gerendum proficisci vellet, in urbe t
nuit,nec passus est asacris recedere.Epitoma xlx, C. Lutatio consuli Sicilia obuenit. alerius Falto pra tor adiuror Lutatio datus. hoc anno primum praei Ires duos creatos opinor: quod ex epitonia etiam iptam coetnosci potest unum qui in urbe ius diceret, ait rum qui Lutatium consulem in bello iuuaret.
ras hunc praerorem Q alerium Flaccum appellat.
De regesta a C. Catulo consitae cum Pinain.
Hoc anno Romani reparata classe C. Lutatium consulem aduersus Poenos miserunt. Huic quum iam pani portum ceterasque quae circa Lilybaeum runt, stationes in potestatem redegisset, Anno classis praeterius ad Antilcarem nauigans occurrit. simino commi proelio res Romana superior fuit. naues Poenorusu C mersae L, captae Lxx,reliquae Hieronesum refugeriit.
vivi capti amplius x millia hominum. Haec Polybi
&Zonaras. Orosius autem ita, Lutatius cum classec c c nauium in Siciliam transuectus,dum apud Dr panum ciuitatem pugnam inter primores Siciliae cieret, transiixo semore, aegerrime, quum iam obrueretur,erectus est. Porro autem Poeni cum CC C nauibus magnisque copiis ad Siciliam duce Annone cyncurrunt: nec tamen Lutatius segnior, immo consilia Po norum mira celeritate praeuenit. postquam proxime sibi virorumque classes apud I ates insulam per i D tam noctem intertextis propemodum anchoris constiterunt, orta luce prior Lutatius signum bello dedit. crudescente pugna victus Anno nauem auertit, & dux fugae primus suit. aliquanta cum eo pars exercitus sui Ruicam petunt, alii Lilybaeum consi Ere: Lx III P
mcae naues captae sunt, C x x v demersae, xx II millia hominum capta, caesa XIII millia. Romanorum a tem x II naves demersae sunt. Lutatius deinde ad Erycinam ciuitatem quam Poeni tenebant,venit, ibiguen
334쪽
duo millia Carthaginiensium coserta pugna interfecit. AIdem scribit Eutropius. Idem est in epitoma et ix his verbis, Rebus aduersus Poenos a pluribus ducibus prosperὶ gestis,summam victoriae C. Lutatius consul victa ad Egates insulam classe Poenoruin,finem bello imp siit. Liuius lib.xi, Moab C. Lutatio quae alia res quam celeritas victoriam dedit qubd postero die quam ii stem vidit, classe in grauem commeatibus impeditam suo & ipsam instrumento & apparatu oppressit λ
Q. Lutatium, A. Manlium consiles in hunc annum Bedunt Cassiodorus, Eutropius & Orosius. Cerconem di Torquatum fasti Siculi: Q Lutatium Cerconem, A. Manlium Torquatum Atticum I I Capitolini. C. Lutatius Cerco legatus etiam quidam lib. et nomin tur a Liuio C. Lutatio,& Q alerio prorogatum imperium est. His cos. quum templum Vestae arderet L. Metellus poni. max. sacra ex. incendio rapuit. Or sius, Epitoma xix, Plin. lib. 7, Valerius lib. I, Plutarchus in Parallelis. Velina & Quirina tribus adiectae: Estoma xxx. Spoletum colonia deducta, Floralia im Cituta. Velleius lib. r, Epitoma xlx, dc Plin lib.18 quuait, Floralia xiiii K. Maii ex libris Sibyllae, ut omnia bene deflorescerent, instituta. De pace Pinias triumphis naualibus C.
Hoc anno petentibus Carthaginiensibus pax data est. Loquitur enim Anno sic apud Livium lib. 2I, Lutatio & Postumio cossilibus victi apud AEgates sumus: α lib. o Liuius ipse ita, Iutatio, A. Manlio consu- Dlibus pax postrem5 cum Carthastiniensibus facta est.
zonaras etiam Lutatium consulem cum Catulo fratre res an Sicilia composuisse, atque prouinciam ordianasse ait. Probus Amilcarem quum eum Eryce excedo. re relictis armis Catulus iuberet, se perituru potius re- .spondisse tradit quim ut arma contra hostes a patria data hostibus traderet. Itaque merito Liuius ita ait
lib. ari Foedera Catthaguilesium cum Romanis Anul-
335쪽
A caris scripta manu sint. Amilcar iussus a consulem sidiu ab Eryce deduxit,& graues leges impositas Carthaginiensibus moerens accepit. Et lib. 2i, Poeni ab Eryce duodeuicenis denariis aestimati, emissi. Leges autem hae latae sunt . Poeni Sicilia & omnibus insulis quae inter Italiam & Africam sunt excedunto. duo millia de ' ducenta talenta in annos x x pendunto , in praesens mille. Captiuos Romanos sine pretio reddunto. Vtri usque populi socii apud utrunque populum tuti sumo. Alterius socios neuter in amicitiam recipito. Neuter in B alieno imperio imperato, nEve milites conducito. P lybius, Eutropius,at: i. Itaque Liuius lib. 2r ait, Poeni nauah ad , ates clade accepta, Sicilia & Sardinia ces
sere,& se vcctigales ac stipendiarios fieri passi sunt. Hic
autem annus est huius belli x x HII. quem qui negli gunt, bellum hoc per xx III annos duntaxat gestum tradunt.Ceterum C.Lutatium Catulum qui Poenos viacit, di bellum confecit hoc anno pro consule de Poenis naualem triumphum egisse, idemque a aleriuA Faltonem pro praetore secille, scriptii cst in Capitolinis i C bulis. quos triumphos probant haec verba Valerii capite De institutis, C. Lutati' cdsul,& QA aleri' praetor
circa Siciliam insignem Poenorum clailem delerant eo nomine Lutatio consuli triumphum decreuit senatus. quusbi decerni etia Valerius cliperet, ne auit id oportere fieri Lutatius, ne in honore triumphi minor potestas maiori aequaretur. Valerius sponsione Lutatium pr ocauit. non se petiturum triumphu, nisi suo ductu
Pithica chasiis esset oppressa. Lutatius restipulatus est. iudex inter eos conuenit Atilius Calatinus. apud quem egit Valerius sic, Consulem ea pugna claudum in i ctica iacuit se: se omnibus imperatoriis partibus suractu. Calatinus adhuc tacente Lutatio, secudum eum ipsam litem dedit, quoniam auspicio consulis esset bestum gestum. Apparet tamen contra Calatini sententiam V Jerium etiam triumphasse. Primus certe hic pro prael re triumphauit. Hoc bello Siciliam primam prouinciam populi Ro. facta regno Hieronis Syracusani evi
cepto opinor, quod Cicero in Verre Siciliam omnium
336쪽
exterarum nationum principem se ad amicitia fidEm- Λque populi Ro. applicuisse, primam omnium prout clam appellatam esse prodit. Universa autem Marcebit, aut certὰ eius qui Marcello successit , Laevini victoria captis Syraculis in potestatem populi Rom. bello
Punico ri venit.. De tram his A Mansit Torquati ras.
Faliscos hoc anno mouisth tradit his verbis Euir pius, a utatius,A. Manlius consules creati bellum Faliscis intulerunt, quod ambo consules intra sex dies Bctuam Venerant,transegerunt,quindecim millibus h stum caesis, ceteris pace concessa, dimidio tamen Mosibiato. Et Epitoma x i x sic,Falisci quum rebellassent sexto die domiti, in deditionem venerunt. Itaque V lerius etiam lib.6 in hunc modum loquitur, Falisc rum ciuitas aliquoties rebellando, sempErque aduersis contusa proeliis, tandem se butatio consuli dedere coacta est. Plutarchus in Gracchis, Faliscis bellum m tum ait, quia Genucius quidam tribunus pl. contum lia ab iis affectus fuit. Orosius tamen hoc bellum bellatum esse Ti. Sempronio Graccho, P. Valerio Falt ne consulibus scriptum reliquit. Me autem haud ali rum esse sententiae poenitet, presertim verb quum consules ambos Manlium Lutatiumque de Faliscis tr um
stasse in Capitolinis tabulis scriptum inueniam, & Fastos a blanlio Torquato consule hoc anno domitos
De censoribus, θ' lustro xxx I x.
Censeres hoc anno creatos ostendunt Capitolinae tabulae, censis in actum Eusebius In temporibus.Cem raserem alterum C. Aurelium Cottam virum consul rem edunt Capitolini scriptores, alterum nomen enim eius exesum est) N. Fabium Buteonem ei se arbitratussim . scribit enim Liuius lib. 23, dictatorem creatum esse anno D xxxvii N. Fabium Buteonem qui cemser suisset, & ex iis qui viverent, censoriis vetustissimus esset. 6c certὰ nisi in hunc annum hunc coniicias,
proseia quo alio Mino suerit, non inuenies .inumi
337쪽
A autem hoc tempore &N. 8ζΜ Fabii Buteones eon sulares essent, mihi probatum est magis N. Fabium, qui prior cepit consillatum quam Μ. Fabium , cens rem esse factum. nam apud Livium M. Fabius dictator legitur, sed sorte mendose. Nam Numerii pro
minis nota in vut alis libris omnino ignorata eu nuerat. Lustrum factum esse x x x I x apparet ex sequenti x L.
Hie annus consules habuit C.Claudium Cethonem, v Μ.Sempronium Tuditanum Cassiodoro & Capitolianis tabulis auctoribus. Eorundem cognominum fasti Siculi meminerunt. Horum autem consulum sic in minit Cicero in Catone, Liuius poeta senex fabulam docuit Centhone Tuditanoque consulibus .Et in Bruto, Liuius primus fabulam C. Clodio Caeci filio dc M. Tuditano consulibus docuit anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam anno quingentesimo quarto decimo. Idem scribit in Tusculana pri- . ma: Si Gellius lib. r , Μ. Liuius poeta sabulas docere C Romae comit consilibus Claudio Centhone Ap. Caeci filio de M. Sempronio Tuditano. C. Claudium Ap. F. Centhonem interrege prodit anno D x x x v I Liuius.
DE COS. AN. DXIIII. Consules deinceps sequuti sunt teste Cassiodoro C. Mamilius, Q Valerius: Turrin' & Falto Siculis tabulis: C.Μamilius Turrin', Q alerius Falto Capitolinis tabulis. Horu sic meminit Gellius lib. 1 ,Claudium &Tuditanti consules sequiitur MValerius,& C. Mamilius, quibus natum esse υnnium poetam M. Varro in primo De poetis scripsit. Liuius etiam lib. 28 m minit praetoris QPamilii Turrini anno D x xv II. His consulibus Valentia colonia deducta. auctor Velleius libro primo. DE COS. AN. DXV.
Consules in insequente annum inuenio apud Canliodorum Ti. Sempronium,&P. Valerium: G R A CC H v Μ, & FALTONEM in fastis Cuspiniani & Si miis: Sempronium Gracchum di P. Valerium apud Zo
338쪽
naram: Ti. Sempronium Gracchum, P. Valerm Falti Atonem apud scriptores Capitolinos. Horum sic memianit Orouus, Ti. Sempronio Graccho, P. Valerio Fautone consulibus cum Faliscis bellauere Romani,edque proelio xv millia Faliscorum interfecta. Potiores autem apud me auctores sum qui Faliscorii bellum triet ni antE gestum scripserunt.
Hoc anno Gallos Boios mouisse constat. testes sint
omnes. Eodem anno inquit Orosius Galli Cisalpini
noui extitere hostes. aduersus quos varia sorte bella- Brum est. nam primo conflictu Valerio consule III mititia D Romanorum cecidere, secundo x IIII millia Gallorum caesa, duo millia capta, sed ob priorem cladem triumphus consuli negatus est. Item Zonaras, P.
Valerius a Gallis primilm superatus quii auxilia sibi mitti Roma audissset, Gallos iterum est aggressus, ut
aut per se victoria potiretur, aut gloriose occumberet. ac sorte quadam acie superior excessit. Eodem etiam anno bellum Ligustinum initum significat Zonaras, quum ait Ligures a Sempronio Graccho Valerii coti Clega proelio ruperatos. Quin etiam idem Sardinia hoc anno in potestatem Romanoru venisse scribit his verbis, Tum etiam Sardinia Poeni citra pugnam Romanis cesserunt,ac pecunias alias tribuerunt, qudd quum negotiatores Romanos populati esse mari incusarenis tur, Romanorum arma nondum satis firmatis opibus timuerunt. Bellum porro Ligustinum latrocinia Ligurum excitarunt, de quibus ita Florus, Ligures imis Alpium iugis adhaerentes inter Varum & Macram flumeimplicitos dumis sylvestribus maior labor erat inueni- Dre quam vincere.Tutum locis & fuga, durum atque velox genus ex occasione latrocinia magis quam bella faciebat. Itaque quum diu multumque eluaerent, saltu, viis,latebris, Deceates, Oxybii, Euburiates, Inganari, tandem Fulvius latebras eorum igni sepsit. Significat autem cui puto victoriam M. Fulvii Nobilioris
pro cos. anno Dx C v partam.Siquidem cum Ligurib
annos L x x x bellatum scribit Strabo lib.
339쪽
iaci CAR. SIG. COMMENT. A DE COS. AN. DXVI. i
Deinceps L.Cornelium, Q Fulvium consules pro- stetur Camodorus: L. Lentulum, Flaccuni Zon . Tas . L. Cornelium Lentulum, Q Fulvium Flaccum ' Eutropius. Capitolini scriptores Lentulo Caudinum cognomen adiiciunt. Itaque in fastis Cuspiniani est C AvDINus & FLAccvs. hi consules in fastis Sic lis pretetereuntur. De regesta cum O Liguribus. σtriumpho L. Lentuti eos. J Hos consules ambos cum Gallis rem pessisse inum. nio apud Zonaram. pergit enim hoc modo , sequenti anno L. Lentulus & Flaccus bello contra Gallos suscepto, dum communi consensu rem gesserunt, vinci non potuerunt. Sed ubi distractis copiis praedae cise Iiditati agros populari coeperun , Flacci castra a Gauis undique cincta in distrimen adducta sunt, unde tum repulsi, maiore pὁst conatu in Romanos redierunt. Ggo autem existimo Flaccum Gallis, Ventulum Liguriabus esse appositum. Scribit enim Eutropius his cons C libus contra Ligures intra Italiam bellum este gestum: eosdemque consules primos trans Padum Romanas duxisse legiones, pugnatumque ibi esse cum Insubria bus& Liguribus, quorum interfect a sint x III millia, v millia capta S de his triumphatum. Itaque in Capitolinis etiam triumphis scriptum est L. orneliu Lemtulum consulem de Liguribus triumphasse.
Cassiod brus consules subiicit C. Licinium, P. Cornelium: Zonaras P. Lentulum,Licinium Varum: C D pitolini scriptores C. Licinium Varum, P. Cornelium Lentulum Caudinum . itεmque Censerinus qui hunc
annum ab V.C.numerat DX VIII, Varronianam,Cice
ronianam & Plinianam seu uuius summam: Caudinu& Varum fisti Cuspiniani cum Siculis. De regem cum Is L gur, GCOO,
Galli P. Lentulo & Licinio Varo se multitudine sua terrorem incussuros rati, per legatos Ariminensem
340쪽
grum,ut suum,repetierunt,& Romanos Ariminoo 'pido cedere iust erunt. Coniles neque copiarum exiguitate confligere,neque postulata cocedere ausi inducias fecerunt, ac Gallorum legatos Roma ad senatum reiecerunt. Qui irrita re in castra reuersi, res suas perditas repererut Quidam enim ex sociis suis Romanorum opes timentes,mutata sententia, Boios ipsos aggressi sunt quo in proelio multi utrinq; ceciderunt.Vnde reliqui se domum receperunt, Boii agri parte mηltati, pacena impetrarunt. haec Zonaras. Nescio autem
an hoc sit id quod scriptu est apud Polybium in hane,Bfere sententiam lib. 1, Galli qhium post priores clades
annos xLv quieuillant, rursus arma mouet, Transalpinis Gallis clam, inconsilia plebe,accitis. Itaq; quum Transalpini ad Ariminum venissent, multitudo Boi rum harum rerum ignara repentino aduentu illorum perculsa, regibus suis A te & Galato, qui eos acciuerat interfectis, acie cum Transalpinis ipsis conflixit. R mani autem motu Transalpinorum perterriti quu exercitum eduxissent, audita Gallorum inter se pugna domum reuerterunt. Gallico autem tumultu composto C inquit Zonaras) Lentulus contra Ligures exercitum duxit, atque iis qui occurrerunt, victis,castella etiam quaedam in ditionem suam redegit. Varus Corsicam petiturus, quum propter n. auigiorum penuriam traiicere non posset, Claudium Cliniam cum copiis praemisit: qui terrore Corsis iniecto,in colloquium venit,& quasi imperator esset, foedus cum iis fecit. Varus autem eo neglecto Corsos nihilominus oppugnare non destitit, donec eos subegit . Romani vero ut a se violati scederis crimen remouerent, Claudium eis dediderunt, at- que ab iis non receptum expulerunt. Hunc M. Claudium vocat Valerius, atque eundem ob infamem pacem Corsis a senatu deditum, nec acceptum ab hostibiis , iussit senatus in carcere necatum stri Ut. quod idem est etiam apud Marcellinum lib. Is, atque Arn bium. Sardiniat etiam hoc anno arma illata satis constat. Huius enim rei testes sunt Eutropius & Zonaras
