Ratio occurrendi morbis a mineralium abusu produci solitis

발행: 1783년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 약학

61쪽

ue 7

ratum edictum abrogatum fuit annis

Prudenter tamen adhibendum est; anti. monium enim ac Varia ejuS praeparata

incaute sumta , saep) post vomitus ti

alvi fluxus enormes , VentriS tormina intolerabilia , diras an Xietates ac corporis jactatmnes , haemorrhagias, conVulsiones , ventris inflationem summam ;ventriculi & intestinorum inflammationem , erosionem , gangraenam &c. homines etiam robustissimos tollunt. Gad laus quartus poloniae rex incaute

sumto antimonii vitro h vivis fuit subialatia S. Grana octo vitri antimonii in substantia exhibiti, post vomitus ingentes' , dolores intolerabiles, ventriculi inflammationem nec non convulsiones, lethum intulisse in m anno legitur. Antimonii butyrum seu oleum acrimonia sua long S superat quae cimque alia stibii praeparata ; vi enim corro silva Partes corporis Vivi, quas tangit celer'

62쪽

rimi destruit ac in escharam convertit: tibi illud aliave medicamenta antimonialia praeparant chemici, eorum quoque fumo sarph graviter laeduntur :Etimuirus narrat se in praeparando antimonii clyta , ejus exhalationibus tactum, afthma contraxisse. Plurimas hujus generis historias recensere possem, si res postularet.' Tartarus emeticus liquore quodam lsoliatus quandoque sub arcani titulo ad lvarios morbos sanandos a circulatoribus iquam plurimo venditur : si hepar sulphu- tris ei adjiciatur, liquor fiet turbidus, lateritii coloris, post brevem quietem sulphur auratum antimonii ad fundum idemittens. Tartarus emeticus non; nisi aquai

destillata solutus , praescribenduS est.

evenit enim non raro, ut aIiae aquax terram contineant absorbentem tartarum lemeticum natam enerVare.

63쪽

His cognitis , transeo ad remedia infortuniis ab antimonialium abusu non

raro oriundis apta Occurrere : ante om

nia vero scire oportet antimonii aut ejus reguli vires in primis viis saeph obvio acido, aut eXtra corpus ei adjecto summoperd intendi, idcirco prudentiores medici stibium ferδ nunquam praescribunt, nisi absorbentibus mixtum. Obvolventia ac lubricantia mucilaginosa, Vel oleosa, cum absorbentibus terreis mixta, ore affatim hausta ac in alvum injecta , praestantissima antimonialium antidota sunt. Haec quoque remedia butyri antimonii extrinsectis corpori incaute applicati

vires enerVant.

Si dolor, inflammatio &c. abdomen occupent, linimenta, solus, cataplasmata emollientia, ac balnea calida minime Praetermittenda sunt. Pulsus plenus, tensus, frequens Venae- sectionis necesssitatem indicat.

64쪽

Ubi vero quis venenatissimum antim nil butyri seu olei fumum ore ac pulmonibus recepit ; remedio erunt spiritus: volatiles alcatini, a quae calidae Vapore temperati, per os naresque delati ad lpulmoneS. Tandem carnium juscula, ova sorbilia, lvinum generosum , cui salis ammoniaciis spiritus sit instillatus, nauseam & Vomi sitim, absente inflammatione Vel EXcoriatione sedant, viresque restituunt.

65쪽

SuasT NT1Α est mineralis, ponderosa, Venenatissima; volatilitate stim ma si in carbones ignitos aut candens ferrum conjiciatur) nec non fumo albo, allium redolente , laminamque ferream albo colore obducente praesertim innotescens; ut sileamus de aliis indiciis hostem prodentibus crudelissimum , quae passim numerosa in celeberrimorum Virorum libris videri queunt. Scire quoque oportet arsenicum aqua solutum , affuso hepate sulphuris aqua pura dissoluto , instar pulveris coloris citrini conspicuum reddi. Operarii candela accensa in fodinas demissa experiuntur an VaporeS arsenicales adsint ; flamma enim, quae in

66쪽

vulgaribus mineris extinguitur, in arse- , nicalibus dilatatur. Variae sunt a fenici, tum nativi, tum . factitii species ; sed tres praesertim, omnes plus minus Venenatae, sib albi,

fu i & rubra titulis in ossicinis venales: prostant. Album ex diversis mineris, sed praesertim ex eobalto seu cadmiasosti, metallica quae ideo arsenici matrix audit, sublimatione educitur. Flavum seu citrinum obtinetur, dum lnovem arsenici albi partes cum sulphuris; una miscentur & sublimantur. Rubrum, Reaigar dictum , colore cinnabarin referens, eX arsenici albi partibus octo, & sulphuris duabus invicem sublimatis exsurgit. Addere lubet fraterno vinculo his assine Alfenicum, Rubinum dictum, quod sulphur & arsenicum album , anatic1i quantitate invicem mixta, sublimatione:

67쪽

solita largiuntur; eodem quoque titulo

insignitur arsenicum rubrum conVe-

nienti igne liquatum, ac dein frigore

concretum.

Non defuerunt, qui misellorum aegrorum Vitam Variae periclitationis discrimini committere minime Veriti, temerario ausu arsenicalia adversiis varios morbos intrinsectis exhibuerunt : sedclinicis de aegrorum salute magis sollicitis nequaquam placent haec tentamina, haud paucis infamia cladibus; quidquid in contrarium adducant alii. Haud inficiabor homines nonnullos arsenicum impune sumere , atque quaedam animalia ' eo sumto pinguescere ;j vertim illud minori arsenici quantitati, vel oleis, pinguedinibus &c. prilis affatim haustis adscribendum potitis est : id in-l ter alios proprio nos exemplo docuit Omietus , Olim per totum ferὲ orbem male celeberrimus; postquam enim coram numerosissima hiante ore spectantium &

68쪽

nudientium turba , ut arcanum silium antidotum caro pretio Venderet, polo. PriuS clanculum oleo, saepius devorasset arsenicum absque damno subsequente; tandem, sumta majori arsenici albi dosi, violenta, ast non iniqua mors falsiloquo mendacem avulsit larvam : merito hic exclamandum cum poeta . . . . Quid non mortalia pectora cogis ,

Auri sacra fames λNon furiosae cupidinis opum , sed imprudentiae poenas luunt alii, qui futuri inimis improvidi arsenicum farinae, car- lnibus, aliisve cibis admistum, canibus, selibus , gliribus , muribusque necandis Praeponunt; sicque propriae vitae insidias& arma tecta parant : animalcula enim illa non raro arsenicum Vomitii rejiciunt, leoque inficiunt alimenta, mundana Vicissi sit ridine ipsis tum agressoribus funesta.

Nec levi reprehensione digni sunt, quilformidabile omnique animalium generii

69쪽

inimicum arsenicum inter domesticos

pulveres reponunt : haud raro . enim evenit, ut gravissimo errore carissimis convivis pro cremore tartari, ceu Optimo ciborum condimento , atrox obtule

rint Venenum.

Male quoque infantibus dantur crepum dia , arsenico rubro , minio , aliisve venenatis coloribus infecta : cuncta enim ori admovere atque lingere solent periculi ignari. Nonnunquam arsenicalis compositio pro mercurio sublimato Venditur , ac ita pessime luditur de corio aegroti, nec non de fama medici. Vis fraudem hane capitalem detegere t solve mercurium

sublimatum in aqua destillata, liquori affunde salis ammoniaci spiritum persalem fixum tartari expulsum : si me curius sublimatus sit genuinus , statim liquor nivis instar albescet; si contra nigrescat liquor, nigrumque in fundo

70쪽

vasis pulverem relinquat, erit signium mercurii arsenico adulterati. Prudentiores pharmacopolae, ubi extraneoS mercatores adeunt, mercurium sublimatione in crystallos formatum pulveri praeserunt, tanquam adulterationi lminus obnoXium. Non reticendum etiam est , quod lcarnes animalium abusu arsenici neca- ltorum commedentibus nonnunquam fue- lrint funestae : aribae filiam , ad mortem liabefactam , quod gustasset carnem gallinae arsenico peremptae , in Amato legitur ; hinc patet arsenicalibus minim) congruere Vetus illud italorum proverbium :Mona la bestia, morio ii veneno. Extra oleas eVagarer, si cunctoS arsenici abusus in medium adducerem; curimissis aliis, recensebo symptomata, ab

ejus usu perverso solita produci, ut ex illis aliisque supra enumeratis indiciis invicem collatis , in foro criminalii

SEARCH

MENU NAVIGATION