Ratio occurrendi morbis a mineralium abusu produci solitis

발행: 1783년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 약학

81쪽

ACIDA

Tngs acidorum mineralium diversae sunt species, acidi vitrioli , acidi nitri,

acidi fatis titulis notae , quas Omnes , cum communia antidota postulent, uno hoc capite comprehendam. Vitrioli acidum vel ex vitriolo, vel ex sulphure, vel ex alumine ; nitri acidum ex nitro ; falis acidum ex sale marino , fontium gemmae, per chemicas Operationes obtinentur. Acida mineralia imprudenter hausta aut etiam corpori eXtrinsecus admota, non tantum Varios morbos inducunt, Vertim Vivas etiam carnes ac membranas destruunt, ipsaque ossa corrodunt atque exedunt , sicque crudelem ac saepe praecipitem inferunt mortem.

82쪽

Meminit ili. Hostisannus hominis .

qui furiis conscientiae agitatus aquam fortem arbitris remotis biberat vitrumque per fenestram in hortum proXimum projecerat : Viderat hoc ejus amicus in horto deambulans ab altero non Visus, cumque Vitrum considerasset, Odoremque cognovisset, moX Vero illum vomere & valde tussire animadverteret, ad cubiculum ejus properaVit, aditumque quo licuit modo patefecit : Vere jam agonizantem inveniebat; cum Vero non ignarus medicinae esset , interim dum medicus accederet, multa infusa aqua Vim concentrati acidi infregit ,

sicque salutis auctor exstitit. Stalpam Man der Wies rustici ciuiusdam mentionem facit, qui aurifici lunaeburgi lignum Vendens , auctariiqtie loco haustum vini adusti petens, jussus fuit ingredi hypocaustum , ubi cum solus vitreum Poculum aqua forti plenum vidisset, vinum phlegmate orbatum ratus, in-

83쪽

gentem secerit haustum, & aurifici non multo post vini spiritum apportanti reuponderit se jam bibisse ex hoc vitro,

nec ultra appetere ; undi illico punctiones & lancinationes in Ventre sentiens , assumto largo olei amigdalarum dulcium haustu curatus est.

Ipse Boerhaavius spiritus vitrioli vel sulphuris, quem summa ignis vi extorquebat, halitum excepit, qui rid illum unico momento suffocasset, constrictis pulmonibus, nisi spiritum salis amm niaci ad manus habuisset. Acida mineralia mucilagine gummi arabici, tragacanthae , decocto incrassante Fulieri, ovis sorbilibus, idque genus

aliis una cum putaminibus OVOrum, creta alba aliisve absorbentibus terreis larga 'manu exhibitis cito ac tuto enerVantur. Haec vero acida pulmonibus recepta

haud alia antidota postulant , quam mercurius sublimatus corrosivus, ignis vi in vapores resolutuS.

84쪽

S ALES

ALCA LINI FIXI,

MINERALE S.

SAL GEMMAE , aqua marina fontes medicati varii Sc. chemica operatione memoratos sales largiuntur. Licet sales alca lini fixi minerales miniis acres esse soleant quam lixiviosi, illorum tamen acrimoniam forti igne valdb intendi , quin etiam causticam. fieri experimentis demonstravit chemiae peritissimus Me era. Diluentia , obvolventia, oleosa blanda, acida antidota sunt. Aqua pura, tepida aut calida, sales quoscunque solvit , diluit, enervat &Per Varias corporis vias educit; hinc omnium salium ma Xime generale antidotum reci) censetur.

85쪽

sunt acida vegetabilia vel mineralia diluenti aquae addita , quae Vim quoquet alcatini stimuli qualitate sua potenteri invertunt. t Summa tamen cautio requiritur ini horum adminis ratione, nam oes phagus,' j ventriculus, intestina naturali muco pri-l vata ac exulcerata leviorem stimulum ab acidis aut salibus neutris , etiami blandioribus, aegre ferunt : undd quil dam in hoc casu olea recens pressa sola vel cum acidis mista praescribunt, quibus sales obtundantur, eros de Cesophagi, ventriculi & intestinoriim tunicae investiantur, & contra salinos stimulos muniantur. Oleis recens pressis ingestis aeris elastici generatio , a salium oppositorum effervescentia producta , multum quoque diminuitur : quando igitur similes conditiones adsunt , alta semper mente tenendum est monitum iit. Tramst: quod si vero cc scribiι etiam merum

86쪽

rodens alcati subsit , acido lassicienter ingesto omnino superandum , multo judicio practico ponderandum erit , an illud hujus occursu sit superabile, antequam smegmate omni mucoso, quod illosam tunicam obducit, stricturis &excretionibus excusso , detracta quasi veste naturali , haec denudata injuriis

cujusvis acrimoniae in Villos nervosos acturae sit exposita : hi nimirum tum tegmine suo orbi stimulum quemvis acutitis sentientes , non ab alcatina tantiim acrimonia crispantur, sed ab acido etiam quantumvis blandiore aequd vellicantur ; imo Vero, si ab utriusque concursu alius naturae sal emergeret, non

miniis ejus irritantibus puncturis male assicerentur : haec si fort) lecturorum aliquibus nimis scrupulosa videatur cautio , operae pretium erit perpendere

summam in hominibus ben) multis, ut hypochondriacis & hystericis, ventriculi l& intestinorum delicatulam irritabilita l

87쪽

tem & mobilitatem, quibus adeo, dum

nondum aegrotant, suceus citri & acetum non sunt adlaphora; sed tales quam maxime intestinorum morbis subjacent , iisdemque gravius assiiguntur . . . . Hoc in casu primatum sanE ducit blandissimum acidum blandissimo oleo involutum in ebutyrato lacte , quod si ullum aliud remedium acrimoniae alcatinae invertendae & obtundendae convenientissimum hic habeo , ejus egregiam virtutem in aliis ab hac causa morbis saepius cule edoctus; atque hoc acidum benignum natans inpinguedine lactis multum praefero aceti acido, per mel admistum mitificato. Opitulantur quoque enemata ex memoratis remediis acidis & demulcentihus injecta.

88쪽

Ex his violenta exustione vel calcinatione paratur calx viva , quae corporis Partes , quibus applicatur , tum interioreS, tum exteriores vi caustica summopere laedit. Vapores quoque sub eXtinctione calcis assurgentes , vel e parietibus calce recenter incrustatis aut dealbatis em nanteS, non raro Ophthalmiae, sterni lationis violentae diuturnae , asthmatis , Peripneumoniae , dolorum rheumaticorum, febris lentae, paralysis, a poplexi ad nec non funeris attinores fuere Q. Catulu5 conscii romanus a C. Mario propter

89쪽

civiles dissentiones mori jussus recenti calce illito multoque igne percalefacto cubiculo se inclusum peremit. Consiliarii cujusdam aulici tres filios qui in camera calce oblucta, nondumque penitus resiccata, dormierant, intra tres dies suffocante angina periisse ;Virumque proph furnum, in quo paulo

ante calx eXusta fuerat, commoratum sternutatione Vehemente, saepe recidiva per aliquot annos laborasse, narrat M. Host annus

Alii pii ires casus funesti in annalibus medicis reperitintur , eX quibus patet, quam imprudenter agant illi , qui in domo calce recens incrustata aut de albata habitant. Νon ergo sine gravi causa olim apud romanos publica lege cautum erat, ne aliquis intra tres annos recens exstructa aedificia inhabitaret. Ubi calx viva fuit ingesta, juvat lacte vel lini aut olivarum oleo solo, vel una cum melle, aceto , aliisve id genus ac,

90쪽

dis affatim hausto ac in alvum injecto

eam involvere, enerVare, AC moto VO-mitu aluique suxu eliminare. Qui venenatis calcis halitibus assecti mortuorum instar jacent, aeri puro aes rigido quantocius exponantur, aqua frigida perfundantur, ori naribusque eorum

infundatur acetum. Non tantum per se nocet calae viva corporis partibus exterioribus aut interioribus admota; vertim salium alcatinorum acrimoniam igneam quoque poten- ter intendit , uti lixi Pium ' causticum & lapis casticus, seu ruptorium chirurgorum,. filisque ammoniaci Diritus cum calce viva

paratus abunde demonstrant : Vitriolii spiritus aqua pura sussicienter dilutus; praestantissimum antidotum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION