장음표시 사용
91쪽
F. x his igne exustis , paratur grafum Gmulacris statuisque essingendis inserviens. Gypsum intus sumtum , cum muco succoque gastrico atque enterico in lapideam soliditatem , dissiculter resolvendam, concrescit; repletionis sensum, alvi constipationem, obstructiones varias, melancholiam , cacheXiam pessimam , paralysin , hydropem , tympanitidem , ac denique lentam miserrimamque mortem inducit. Caium Proculeism . Augusti Caesaris familiaritate gaVisum, pertaesum maximi doloris stomachi, epoto gypso mortem sibi conscivisse Plinius testatur.
92쪽
Emanuel Byzantii Imperator gypsum in stibtilem pulverem tritum farinae secatinae impie curavit admisceri, ac ita
totum Conradi III. Imperatoris eXercitum sensim delevit.. Gypsi pulvis una cum aere ad pulmones delatus in lapillos quoque concrescit, linguae ac faucium ariditatem , singultum, tusiim siccam , anXietatem , syncopem, cachexiam, peripneumoniam,
phthisim &c. inducit; hinc gypsopiastae
sere semper debiles incedunt, gypsata' que facie referunt simulacra. Oxymel scilliticum ingestum , in Ventriculo & intestinis haerens gypsum natum est solvere, & moto Vomitu aut alvi fluxu eliminare. Gypsi vero pulverem pulmonibus receptum , ibique concretum , aceti Vapor
inspiratus solvit, & excitata tussi educit.
93쪽
F s T concretum minerale ex acido vitriolico & phlogisto arctissim) copu
latis constanS. Sulphuris accensi fumus animalia respirantia cuncta celerrime necare Valet; ubi
vero is minori copia hauritur, tussim, sternutationem , raucedinem , capitis dolorem , lippitudinem , diarrhoeam , dysenteriam, asthma, peripneumoniam, haemoptisin, phthisin inducit.' Gan Rama ranus mention m facit moechae mulieris, quae cum amisium suum, marito superveniente, sub lecto abscondisset, superposito , ut crimen magis
94쪽
celaret, sulphurato velamine, se ipsam prodidit ; ille enim recenti sulphuris
Odore percitus non potuit , quin alto tussiret ac sternutaret. Ita van-Swιetin insanabili asthmate laborantem vidit optimum ciVem, qui in juventute apud oenopolam habitans, ut addisceret vinorum commercium , a
sodalibus matb jocosas jubebatur, aperto ingentis dolii sulphuris vapore repleti
spiraculo , olfacere , qua arte Vina a fermentatione praeservarentur : miser ille validb naribus attraxit infestum hunc Vaporem, & moae concidit, atque aliquot horis cum morte litistatus evasit quidem , Verum tota vita mansit asthmaticus& nunquam somnum capere potuit,
nisi erecto corpore in sedili haereret. Ubi ad lassitus adhibetur cinnabaris . sedulo cavendum est , ne insensus sulphuris accensi vapor cinnabaris enim ex sulphure & mercurio unitis constat a maetna copia ad oculos aut Pulmo
95쪽
nes perveniat , & memorata inducat infortunia. Sulphuris accensi fumus iisdem antidotis , quibus mercurius sublimatus corrosivus in Vapores redactus, ener
96쪽
F, sT semi - metallum, sub - malleabile, plumbei ferme coloris, in quovis acido solubile, in igne ardens. Linci vero flores magno calore flavescunt, & frigore denuo albescunt; hae nota a terris absorbentibiis facill distingui possunt , quM non raro pro Zincisoribus fraudulenter divenduntur. Ex acido vitriolico & Zinco vitriolum assum couperose blanche) componitur. Vitriolum album Vi adstringente poliet ; majori copia intus sumtum anxietatem praecordiorum, sudores, vomitum alvique fluxum potenter movet, naribus attractum sternutationem Violentam
Eadem , quae . rugo , antidota postulat.
97쪽
aut poto olivarum oleo, quo minus Venenum cum saliva aut cibis ingestum haereat, moraque noceat longiori. Ab opere non recedant, quin corpus abluant vestesque mutent , ne fossile venenum iis adhaerens haud interrupte agere pergat. Intermissiim laborem nunquam repetant jejuni: quotidiana eXperientia constat illos, qui in plumbi, arsenici &c. fodinis pane atro una cum lardo pinguiue carne bibula viVunt , aut, antequam
98쪽
operi sese accingant, lac , oleum recenS, aliave id genus pinguia assumunt, quibus
particulas venenatas cum saliva in ventriculum delatas involvant, diutius manere incolumes.
Nicotianae fumum per fistulam stigentes salivam perpetuo exspuere solent, quare is utilitate non carebit, ubi haec nocivis inquinata exhalationibus est .
Gargarizando Os & fauces nonnunquam etiam eluere expedit.
Vitanda loquacitas est : muti enim quia miniis frequenter respirant, minorem venenati halitus copiam hauriunt. Ori naribusque admoveatur Velamen aqua pura aut antidoto, si quod cognis tum sit , madidum ; sic ut nullus , nisi i percolatus & correctus , hauriatur aer. Apertis portis & fenestris saepd renovandus aer; ast caVendum semper , ne: calens corpus frigore afllatuque laedatur :: convenit etiam faciem , quantiam possi- hile est, a nocivis halitibus avertere, nec
99쪽
l non, ad auram puriorem captandam .chymica ossicina interdum exire , Vel vasa in loco ventis obnoxio ita disponere, ut funesti Vapores ab adstantibus
longissim δ repellantur ; in fodinis adhibenda est ventilans machina. Aer fodinarum aliorumque locorum
dili inclusus aqua frigida affatim injecta
non raro corrigitur & emendatur.
Solent nonnulli accensa candela in fodinas aliaque loca suspecta lente demissa explorare an Venenati Vapores adsint ;s1 flamma rite vigeat, audacter intrant; si vero langueat, aut , quod pejus est ,eXtinguatur , tum, priusquam in ea loca audeant descendere , aeris correctioni aut renovationi student; vertim alii huic signo haud multum fidentes canem , felem &c. prius intrare jubent, ne dubio aeri propriam salutem committant. Qui vero in fodinis mortuorum instar jacent quantocius sunt eXtrahendi, aeri Puro eXponendi, aqua abluendi, vesti-
100쪽
menta eorum mutanda; salis ammoniaci spiritus aqua aut spiritu vini camphorato temperatus in os naresque in dendus , narium quoque irritatio mechanica haud negligenda, aer compressis aegrinaribus per os vi insufflandus, ni cottanae fumus in alvum dandus ; Vena, Praesertim jugularis, nonnunquam secanda.