장음표시 사용
71쪽
aequum de mortis causa judicium ferri
possit ca). Igitur symptomata seu indicia b
arsenicum gustatum deglutitumve sitbsequentia sunt, sapor austerus, exspuitio frequens, Vertigines; labiorum, linguae, palati, faucium, oesophagi, Ventriculi &intestinorum ardor, dolor acerbissimus, rosio ac inflammatio ; febris, sitis inextinguibilis, iratis ea , VomituS assumtorum, crebri singultus, palpitatio cordiS , Virium defectio ingens; respirandi dissicultas, anxietates summae, delirium , circulus lividus circa os & oculos, repentina corporis intumescentia ; manuum ac
pedum stupor; his accedunt priapismus,ca Arsenici alteriusve veneni exhibiti suspieio ulterius confirmabitur, si Vomitu rejecta, aut in ventriculo intestinisve hominis praecipiti morte perempti reperta, cani data, eum enecent. b Non in omnibus omnia eademque occurrunt symptomata; verum haec pro aetate, temperie & viribus aegri, aut quantitate veneni assumti in variis varia sunt.
72쪽
totius corporis convulsiones . pulsus tardus, inaequalis, cutis pruritus ingens, icterus , maculae rubrae , foetor Oris , praesaga luctus svispiria, mictus cruentu S, sudores frigidi, gangraena aut spha celus lventriculi & intestinorum ac nonnunquam etiam genitalium; ventriculi & lintestinorum perforatio aut etiam erosio seu extenuatio talis, ut eorum membranae folium papaveris Vix superent crastitie, vomitus & alvi fluxus nigri, foetidi, cad, verosi, capillorum de fluvium , lypothymiae, horum plerumque Omnium malorum: horrendum agmen claudit atra mors sequam epidermidis secessiis & totius corporis putredo subito sequuntur : vertim qui letho eripiuntur valetudinem: deinceps Vitream , nonnunquam febre hectica , paralysi , aliorumve malorum serie exasperatam trahere solent. Haud minora pericula cirumstant illos, qui arsenicum extrinsectis Variis admo
Vent partibus, aut ejus halitibus sese:
73쪽
exponunt; se res nec non fornacum . in quibus minerae arsenicaleS cremantur, accolae macilenti languidique incedunt, ac tandem haemoptili, horridave tabe
Tachenius narrat sese arsenicum sublimationibus repetitis fiXare tentantem , aperto vase Vaporem haussisse gratissim tim, a quo post horae dimidium dot res card algici ac colici intolerabiles, asthma , haematuria , aliaque pessima symptomata suborta sunt. Meminit Dumerbro kius plurium arsenicale amuletum , pessimo impostoris coni lio , pectori applicantium , qui ardore interno, an Xietate praecordiorum ac pustulis in medio pectore nigricantibus imprudentiam suam luerunt; vertim abjecto amuleto ab afilictis properantia fata repulit celeberrimus medicus. Vi pollet tam corrosiva ut fossorum manuS ac pedes nudatos exulceret; sic arsenicum butyro mixtum & capiti
74쪽
larum , per errorem illitum , febrem , delirium , syncopen, totius capitis intumescentiam ac celerem mortem induxisse V euerus reseret. De arsenico extrinsectis tantummodo
applicato inquit cu. De erus ) ante
aliquot annos mirum Vidi effectum . namque rustici quidam Praeparant ex arsenico decoctum , eoque corpus laVant, mirifice illud contra scabiem facere praedicantes : tale decoctum duo milites a quadam anicula accipiebant, eoque scabiem abluebant; scabies quidem hac ablutione evanuit; sed utriusque genitalia tanta inflammatio atque intumesia centia invasit , ut aspectu horrendum esset; quibus conjuncti erant intolerabiles dolores, vehemens febris, Vigiliae, sitis &c. totusque locus affectus brevit tempore contrahebat nigredinem gan
graenosam, iit de perfecto spha celo jami sollicitus essem : tandem vero multat
75쪽
TI adhibita cura separatio sphacelati succedebat, & paulatim laborantes restitue
Serio haec inculcanda forent garrulis quibusdam aniculis, quae, praejudicio hic endemio misellisque aegris luendo
obcaecatae, unguenta, emplastra, amu-leta &c. corpori eXtrinsecus admota , nunquam nocere posse insulsa verborum gravitate assirmant.
Sagacissimi medici vix aliquid intentatum liquere , ut invenirent remedium terribilis hujus veneni ferociam aptum
Eorum aliqui arsenicum indolis acidae esse contendunt, sales alcatinos tanquam praestantissima ejus antidota extollunt: vertim alienis propriisque experimentis, in animalibus vivis captis, didici haee decantata praesidia aqua simplici haud esse essicaciora. Nec miniis falluntur qui praesentaneo huic veneno alcatinam tribuunt indo-
76쪽
1em , acidaque remedia id extinguere, posse credunt; arsenicum enim alcatinae indolis haud esse chemiae peritus negabit
Neque tamen succum citri aliave acida plane inertia fore credimus , ubi aliquis terribile italorum Venenum , aquata dictum , ex arsenico, hyoscia mo&c. compositum , in selix hausit; hoc enim in casu potus acidus tum arsenicum diluit ; tum hyoscia mi mortiferum virus peculiari vi extinguit. Haec cum ita sint, ad generalia antidota transeundum est , inter quae feliciter adhibetur aqua simplex, Praesertim tepida, quae arsenicum album c solvere, solutum diluere ac ita enerVare, motoque vomitu eliminare Valet: vagi glires, ubi arsenicum sumserunt, ductu naturae conservatricis sui protinus confugiunt ad aquam passim obviam, illaque affa-
ι Aliae enim arsenici species, juncto sulphurei divites . aqua solvi nequeunt.
77쪽
tim halista a mortis discrimine sese liberant.
Maximam quoque laudem merentur lubricantia ac obvolventia per os atque anum copiose ac diti ingesta, quae Ventriculum & intestina contra Corporum rodentium injurias defendunt, dolores atque spasmos mitigant , acrimoniam quamcumque obtundunt & involvunt, sicque sine stimulo educunt δ) : usitatoria sunt olea blanda ex seminibus oleosis expressa , gummi tragacantha aut arabicum aqua solutum , butyrum insulsum, axungia porcina haud rancida nec non adipeS quicunque recentes :horum efficaciam centenis eXperimentis supra memoratus Orvistus confirmavit abunde. His tamen medicaminibus palmam praeripit lac merum, Vel quod melius
d) Si iis affatim haustis vomitus non succedat, tunc penna vel digito in fauces inimisso poterit e citari. 3
78쪽
est , stupra scriptis oleis , aut butyro
sectatrima Convivas omnes, quibus hospes apposuerat justulum arsenico, loco sacchari, conditum, lacte cum a migdalarum dulcium oleo maXima copia hausto , strenud & quidem vel centies vomisse; clysmatibus quoque oleosis in.jectis evasisse refert cel. Hostimannus ce). lPraesentaneam opem aliquando tulit loleum dulce ricini per os anumque lingestum , quod inVolvendQ & foras ldeturbando arsenicum , aliudVe acre lvenenum in stomacho & intestinis retentum , Olei S caeteris palmam praeripit. His ipsis auxiliis protinus jungantur lbalnea oleosa, aut aquosa tepida , em- hrocationesve similes , si diris convulsio
nibus jactentur aegri : tepidi olei balneo,
a Diluens potus , lac , olea blanda, adipes re--leentes , mucilagines gummi tragacanthae aut arabici , linaque similia lubricantia & obvolventia post quaecunque acriti venena assumta quoque locum habent.
79쪽
convulsiones atrocissimas ex halitu veneni chemici obortas, quievisse refert
Ubi vapores arsenici maxim) infestarunt pulmones , remedio sunt vapores aquosi tepidi per os naresvie attracti, qui arsenicales particulas diluendo ac enerVando, Vasa constricta laxando &emolliendo magnoperh prosunt. Ubi arsenicum sanguinem jam infecit, par sibi non habet oleum essentiale anis, cujus scrupulus unus, simul cum loocli ex ovi Vitello , gummi arabico, & sy-rupo de althaea, pro dosi adultis exhibetur.
Summo quoque jure sese commendant aquae thermales sulphureae , dili hauriendae, balnei stillicidiique instar ashibendae , ubi aegri praecipitis mortis discrimen eVasere, sed stupore, paralysi aut convulsionibus vexantur : si vero deficiant illae aquae , utendum erit hepate sulphuris aqua pura soluto : hujus enim
80쪽
veneni saevitia sulphure sensim do
Arsenicum magnam cum serro assinitatem habet eoque redditur fixum ; hinc operarii, qui metallis nobilioribus repugnandis operam dant, his ferri limaturam utiliter tutociue adiiciunt.