Ratio occurrendi morbis a mineralium abusu produci solitis

발행: 1783년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 약학

101쪽

DE USU CHALYBIS

ATQUE MERCURII IN OBSTRUCTIONE CURANDA

DISSERTATIO.

ERUDITISSIMO , AMPLISSIMOQUE VIRO ,

ΙLLusTRIUΜ virorum fama, cum ubique terrarum diffusa est, hoc potissim lim habet, ut eorum gloriam cujusque generis, & conditionis hominibus notamessiciat ; immo vero , cum de litteris agitur, ad illos etiam perveniat, qui eas tantiim a limine salutariint , aut primoribus labiis attigerunt. Quod cum

optime tibi perspectum sit, nihil sana miraberis, eruditissiime I alter, cur mihi G

102쪽

tantum honoris tribuere audeam, ut ad te scribam epistolam, testem meae obsequentissimae erga te voluntatis : mihi, inquam, qui licet aetate & ingenio non sim cum caeteris comparandus, qui Romae Vivunt, medicinae cultoribus , tamen ope, ac praesidio commentariorum, quos, doctis viris plaudentibus , ad communium stlidiorum utilitatem edidisti, confido me in re medica non mediocriter profecturum. Quid ni λ Antonius Cocchius nemini ignotus , tibi Vero notissimus , quem

Numine dextro studiorum meorum opibinum ducem, ac magistrum sum nactus, tanta eos copia eruditionis abundare ltestatur, ac noViS adeo eXperimentis, observationibus , argumentis esse tam luculentos , ut ea de causa hujus te laetatis, quae floret maxime laude littera lxum, secundum nemini censeat. Boer-haavii institutiones adhuc lumine carerent, ac frustra id expectassent, ni boni superi I alterum tandem dedissent, qiii

103쪽

eas optime illustraturus, pulcherrimarum rerum thesaurum nobis optantibus aperiret. Dicam quod sentio; non assentandi gratia. Ubinam major, quam in his tuis Commentariis, aut in rebus quam dissicillimis pertractandis ingenii Vis , aut felicitas in solvendis , aut facilitas inexplicandis ξ Haec sunt mehercule , quae ita me tibi addictum reddidere, ut gloriae tuae praedicandae, &, quantum fieri per me potest, amplificandae desiderio exardescam. Nec vero iti vh aut mediocre est , aut obscurum, aut hujusmodi , ut silentio praeteriri possit. Nam cum medicis , iisque vulgo celebrioribus tanta

contentione decertaVi, quanta nunquam

antea ulla in causa : & jure quidem, ac merito. Quis enim causam , quae optima sit , lucis in sole defendenda suscipere nollet , ubenterque pro Viribus sustinere t Caecutiunt plexi lite hujus saeculi medicorum, qui si forte gravissimorum hominum scripta vel non intel-

104쪽

I lexerunt, vel etiam quod turpius est pervolutare & cognoscere negleXerunt, ad suam tegendam vel inscitiam , vel ignaviam , ajunt id omne supervacaneum sibi videri, quod lucubrare scriptores aetatis nostrae, ac typis edere Voluerunt. Crede mihi, humanissime Halter , nimis acerbum , nimis asperum est indoctos istos etiam in magnis, clarissimisque civitatibus triumphantes intueri ; qui non modo freti popularibus auris , sed etiam plausu virorum principum celebrati , ubique se jactant, atque adeo inscitiam cum incredibili temeritate conjungunt , non sine magno sapientum dolore, & iracundia. Quoniam vero se sola virtus contenta est , neque insani vulgi honoribus eget, ad Te , Vir clarissime, redeo ; quem cum audiverim multum operae insumsisse in Boerhaavio , Lugdunensi Prosessore observationibus iIlustrando , enixe rogarem & Obtestarer,

ut, quae jam edidisti, ad me mitteres , i

105쪽

Io Isi mihi, ut sunt, ad manum non essent; ne , qui gloriae tuae faVeo, tuorum operum jucundissimo fructu diutius carerem, simulque labi occasionem permitterem communicandae cum aliis doctrinae tuae, quae in eisdem operibus maXima continetur. Nunc judicium de quodam opusculo meum legendum tibi , atque , uti spero, approbandum exhibeo. Prodiit nuper in lucem oratio bota-nica , quam philosophus quidam 4 medicorum collegio in horto academico habuit. Hoc unum captu mihi dissicile visum est, quod ille ait : Quoties, dum

obfructionibus per chabbem medebamur, eas nos vidimus in sirrhum, aut cancrum in sanabilem permutatas Θ quoties nos b- Θrar rum , O catera , quae ab eo sunt per medicamenta, fumus execrati; dum tantos ab iis Midimus fluctus, tempestatesque excit ras , ut quid consillii caperemus , nesciremus

Qua quidem in re fugit philosophum ratio , mea quidem sententia. Ejus enim

106쪽

observatio sutilis est , quippe quae non

ex accurata historia , non ex enumeratione juvantium ac nocentium, non ex

cadaverum sectionibus deducta sit. Utinam Vero eX iis, quae diXimus, prosecta esset. Tunc enim de indole morbi per- belli ille atque caeteri judicassent, esia sentque cautiores in quibusdam tractandis medicaminibus; neque ille tam praeceps in assirmando fuisset : cha bem in

cancrum o scinthum permut ire obstructiones , O bdrarorum suctus , tempestatesquo ex

citare.

Iure optimo culpanda eius opinio est, quem non puduit duo illa medicamina ex chemia explodere, mortalium generilitilissima ac nobilissima scientia, cujus unius est Virtutes terrae multiplices investigare. Saeph cogitabo de illa vulgari Observatione, quae non habetur in ante dictis; praesertim vero cum scriptoris illius observatio in duobus illis medicamenti generibus non partim mihi videa- ,

107쪽

tur experientia labefactari, quam scriptor ille Vel, ut par erat, minim) attendit, vel nunquam vidit. Quibus nos documentis si vellemus insistere, chimicam scientiam longe profecto salutaremus, ejusque praecepta, quae a graVibus auctoribus nobis tradita sunt, contemneremus. Nam fassum dicere ex bona ratione , turpe non est, falsum vero palam negare, sat es, teste Quintiliano. Verum studia nostra locabimus in defendenda viriliter veritate, & fideliter pro chemia certabimus. Chemiam , sive spargiricam , quae ad salutem humani generis, atque ornamentum haud contemnendum inventa est, jam dudum sopitam, in lucemque deinde revocatam quidam diXerunt, non secus ac fulmina tormenti bellici , ad communem lanienam, atque perniciem. Hanc scientiam a Daemonibus filiabus hominum datam in pretium amoris puta xunt nonnulli: qui error sani antiquisi, mus ex eo duxit originem, quod illi

108쪽

sensiam scripti arae genuinum assectili non essent Genes. 6. 2. scriptorum catalogum non est iacile texere, qui de hoc argi mento disieruerunt : praecipui tamens lint , Os Waldus Crollius , Beguinus, Joannes Harim annus , JoanneS Petrus

Faber , Le Mery , Le Mori , Basilius

. alentiniis, Parace sus, Rogerius Baco, Raymundus Lullius, Joannes Rudolphus Glati herus , Joachimus Beccherus , Ett- mullerus , BoerhaaviuS , HOssmannus, Poterius, & alii complures. Inter min ratia 1iquidem, quae eruuntur eli Vi1ceribus icrrae , quae centrum , seu matrix elementorum omnium adpellatiir, Si inquam elementa projiciunt sua spermata, & semina , quae terrae sinu f Ventur, ac digeruntur , chalybs , & hydrargyrum computantur. Pritis quam Vero utrorumque mineralium VireS, naturamque investigem , de obstructione , scirrho , nec non cancro , quantum brevitas hic necessaria permittit, quaeq

109쪽

Iosdam notanda judicavi : ac primiim

de obstructione. Obstructionem Hermannus Boerha avitis in aphorismis de cognoscendiS , curandisque morbis, niim quam satis laudatis definivit; dicens, qu)d sit obturatis canatis , transitum tollens liquido , per eum transjiciundo , vitali sano , vel morboso , Orta ex excessu molis transsurae supra capacitatem vasis transmissuri. Est autem duplex obstructio, eorum sententia, qui medici habentur accuratissimi; quarum unam oppilatiVam ab humore Vas infarciente ; attenuativam alteram per collapsum Vasorum atque Viarum dicere solent. Cuique medicorum notum est, has ab humore crasso, deside, tenacique

proficisci : deque his sapienter Thomas

Warthonus Adenograph. cap. II. scripsit, ac quinque modis contingere assirmavit.

Primo , in i o aditu succi lactei in orificia

venarum lactearum. Secundo, in transitu

ejusdem per mesentetit glandulas. Ter io, in

110쪽

ttan situ fanguinis ex arteriis in venas per earumdem glandularum subsantiam. Quarto , in canalibus aquosis , vel limphae ductibus. Quinto, in nervis. Canalium praecipui denomine, in quos massulae sanguineae confestim impelluntur , Ocytisque deferuntur , qui obstructionibus magis obnoxii sunt, arteriosi, venosique ser) unanimi

consensu nuncupantur. Perpensa generalissima obstructionis idea , istiusmodi aliquod exemplum afferre decrevi in dissert. de chlorosi, quae, Deo dante , proximo anno in lucem prodibit. Dum ergo arteriosi & venosi canaliculi , qui per uteri substantiam serpunt, obstructionem in Virginibus patiuntur ,

morbus Virgineus, seu chlorosis confestim accidit: cujus aetiologiam repetere libet a sanguinis impuri, humorum iviscidorum ac miniis motui aptorum iabundantia , tum ob deperditum tonum , vigorem, ac Vim solidarum partium,.

maximinue viscerum chylificationi inser

SEARCH

MENU NAVIGATION