Disputationum anatomicarum selectarum /

발행: 1747년

분량: 746페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

671쪽

DE ELASTICITATIS EFFECTIBUS ET C. 661

Per elasticitatem intelligo illam potentiam in corporibus, qua se restituunt in statum pristinum, flatim ac causa. quae illum statum mutavit, cellat agere. Et omnia corpora, quae hanc habent potentiam , voco cum Mechanicis elastica. Hanc nunc potentiam dico solidis & fluidis nostris inelle, & esse causam primam quae vitam conservat, omniumque, quae ibi fiunt, mutationum sensibilium:

quod in sequentibus demonstrandum suscipio

DE ELASTICITATE SOLIDORUM.

Dicunt nobis Chenaici quod partes omnes corporis nostri ex iisdem penitus constent principiis, quae varie in variis disponuntur& praedominaritur, de asserunt 3 quod firmitas omnis oriatur a principio mere terrestri per causas nullas naturales destructibili. Hinc incerent Physiologi demonstrari veritatem doctrinae illius veteris; quod partes organicae ex similaribus varie dispositis factae sint. Terra est basis totius, ex hac & fluido connectente fiunt fibrae minimae, ex his fibrae majores, inde membranae majores, & hinc . tandem majora vasa, talis enim est hodiernorum theoria maxime recepta. Sit licet hoc quidem, & ingeniosorum exerceat speculationes, nos interim ad experimenta sola confugimus, ut asserta nostra probent: & hic loci omnia nostra experimenta eX corporibus animalium hauriemus, ut omne alienum evidetur ratiocinium.

Cani vivo aperiatur arteria quaelibet major, in vulnus intrudatur digitus, sentietur contractio supenda, quam alterna eXcipit dilatatio. II. EXPERI MAE N TVM. Cani vivo aperiatur thorax ; sortiter comprimas arteriamaortam & pulmonalem juxta cor: systole cordis perfringet valvulus Venerarum cavae ct pulmonalis.

III. EX

672쪽

III. EXPERIMENTU Μ.

Animali cuilibet aperiatur ductus thoracicus; per foramen immittas flatum versus cor: orientur sustole & diastole cordis dipor tempus durabunt. BRVMERVs de Pancreate.

In venam aliquam animalis mortui injiciatur aqua tepida versus cor, subsequetur cordis actio. DUUERNE Y.

U. EXPERIMENT V Μ.

Ex osse aut cartilagine sicca fiat globulus; inpingatur ad corpus durum politum , resiliet ut globus eburneus. UES ALIUS.

Cani vivo aperiatur abdomen, comprimatur penitUS UΠUm Q. ex tenuibus intestinis, mira orietur expanfio intestini: auferatur vero Vis comprimens, flatim recuperatur status pristinus. Si cumligatura tenui sat haec compressio, possumus specimen valvuli inducere, VII. EXPERIMENTUM.

ani vivo denudetur musculus pectoris qui in hoc animali utrinque triplex est) dc tum agat crus anterius: fibrae inusculares pulcherrime contrahent se & iterum in pristinum restituentur statum. Talem vidi castula in homine, cujus pectoris musculus penitus nudus erat, integUmentis a Lue Venerea exesis. Hinc nunc vidimus experimenta simplicissima & omnium captui accommodata , quae elasticitatem vasorum , musculorum, ossium & cartilaginum ostendant, omnia quidem propriis manibus capta. Alia plura recensere possem, si haec non sussicerent. Sed cum his conferamus, quae celeberrimus ΗΟFFΜANNUS pulchre scripsit de motu vitali elastico. Nunc ad fluida nos con

673쪽

DE ELASTICITATIS EFFECTIBUS ET C. 663DE ELASTICI TAT E FLUIDORUM.

Iucuridum mihi quidem semper fuit veritatem in physicis indagere, sed labor haud exiguus requiritur antequam conceditur eruere veri quidquam: adeo obfuscatur totae naturae facies per sal-ς. sa ratiocinia : & scripta tenebricosa, ut certe cum ratione fiunn a possimus hodie dicere cum Heraclito, quod natura amet oeculistari: si1 quis varias de fuidis humani corporis opiniones ingenue contempletur , fatebitur certe quod in nulla unquam doctrina talis aparuerat absurditatem farrago : quot ibi fulgines, quot caloris flammei refrigeria, quot fermentationes, ebullitiones, effervescentias, quot ibi deprehendemus spiritus chemicos destillatos, quod sales acidos, alcatinos, neutros, fixos, volatiles, quantam copiam sulphuris, & argenti vivi, nitri aerii, dc talium rerum, ut certe crederes corpus nostrum fuisse laboratorium chemicum. An non pudeat medicos talium dogmatum 3 An non plane meremur antiquissimam Heracliti censuram, quod si medici non fuissent, grammatici forent hominum absurdissimi. Demonstra

st valde simplex; & quod instrumentis nunquam utatur in sui de fructionem, omnibus in confesso est. Cautisiime in medicis e go agendum semper censui: & haec est ratio cur semper studui nihil unquam assumere, quod in bene pensitatum prius, propriisque experimentis confirmatum fuerit, aut saltem experimentis Virorum, qui fidem merentur summam.

Tempore aestiva capianar rana, levis fiat in pede contuso, Ut comprimatur unum ex vasis sanguiferis. Microscopi tunc bono adhibito, videbimus quod fluidorum globuli in partem contusamio. & resistentem impingentes, magna vi, & asperiti certe jucundisimo, iterum resiliant. Idem fere observavit L Ο Ε VI E N Η Ο Ε Κ in ala vespetitionis. II, TA

674쪽

II. EX PERIMENT VII.

Sanguis calidus ex homine sano, a vena sedla , expertaentis hydros laticis deprehendetur minus spatium occupare, quam cum frigescit, licet calor omnia expandit. BoYLE. Aufertur enim vasis compressio in sanguinem ; sanguis igitur liber in plures dissilet globulos. LOEWENHOER. Hinc multiplicatio superficiei, ac proinde spatii majoris occupatio. Sussiciant haec inter multa experimenta, quae adduci possimi & addamus hanc unicam observationem a ratione sumptam, scilicet quod dum fluidi nostri partes sunt sphaericae , oportet ut interstitia varia inter se habeant, quae a variis tempestatum mutationibus varie constringantur & expandantur: praecipue vero a calore 3c frigore & pondere atmosphaerae prementis. Cons. HΟFF-ΜANNI Med. Rat. de motu librarum vitalium elastico I. IV. U. VI.

DE EFFECTIS A l: ELASTICITATE

IN GENERE.

Verissimum est illud antiquorum dictum, quod finitas perfecta ponatur in aequilibrio. Plus certe dicere non potuere, quibus denegabatur sanior theoria. Plus non postumiis nos dicere, quibus conceduntur sinioris theoriae fundamenta. Sed nobis in Cumbit veriora a veteribus pronunciata demonstrare. Quid ergo est aequilibrium illud veterum sive sinitas ξ Nihil certe aliud quam itquod hodie audit circulatio perfecta. Iustum inter actiones soli dorum & fluidorum aequilibrium. Sed quaenam est hujus circu lationis caula primaria 3 Dilatatio & contractio debeta vasorum, proportionata ratione contentorum in vasis. Videat qui de his dii bitat immortalis illius duumviratus scripta BOERHA A VO&II OFFΜ ANNI , nec quemquam offendat amabilis illa naturae sin, An non igitur ex hac doctrina videmus, quod omnis actio vitalis, naturalis, & animalis aliquo hinc pendeant. An datur

illa

675쪽

DE ELASTICITATIS EFFECTIBUS ET C. 66ue

illa respiratio, ulla cordis actio, ulla spiritus nervosi secretio, si non conceditur hujus actionis necessitas 3 Quid est quod humorea mutat, miscet, secernit, aut eXcernit, quid est quod absumptis

imprimit nostri naturam, nisi haec λ Vnde procedit omnis motus voluntarius, si causam hanc tollimus 3 Multa quidem scrutatus sum.& labore certe haud exiguo, ut invenirem ullam in hanc doctrina contradictionem sed certe invenire nusquam potui hactenus: si vero ingenio alicui sagaciori concedatur felicitas inveniendi errores quoslibet in hac propositis; communicet velim, lubensque respuam absumpta. Pravum enim in medicis pudorem detestor.

DE RE OUISITIS AD ELASTICITATIS

Curiosum quidem & jucundum est structuram corporis no- . stri contemplari S ex mira ejus fabrica eruere rationes omnium, quae in illo sunt. Qualis deinde utilitas Physiologiae & methodo medendi accedat, vix ullus est, qui ignoret: quanti ae quales ab hujus ignorantia errores comprobant empirici. In hac medicinae parte adeo vacillabant veteres, ut omnia eorum dogmata theoretica penitus rejicienda putem, aut saltem nulli bi cum fiducia admittenda, nisi circulationis lege confirmata sint. Quod de multis hodiernorum opinionibus dictum velim. Dum nos igitur in ficta haec revolvimus ratiocinia, quae CX male intellectis anatomicis & physiologicis oriuntur: dum meditati sumus quam damnosi eventus sint errores in medicina, censuimus nullibi majore opus fore cautela. Temere igitur nihil asserendum cogitavi, & ideo in nullius verba serviliter jurans quaecumqne c rinca materiam vidi, ad examen revocavi de ubi experimentis stabiliebatur veritas, quievi; ubi vero hoc non fiebat, assensum semper suspe1HLEX priori capite assumimus, quod sanitas perfecta consistat, ct in aequali actione & reactione fluidorum de solidorum in invi-2 om. IIL P op p cem

676쪽

66odem, sive in debita elasticitate. An non igitur possumus tuto con . cludere, omne illud quodcunque aequilibrium ullo modo mutat laedere sanitatem 3 Si hoc verum siti, non inutile erit inquirere in

omnia, quae ad adeo necessario status conservationem conspirant. Si enim omnia haec perfecte noverimus, ut sunt in sano corpore, cum effectibus quos singula producunt magnam certe nobis dabunt I3. lucem in multorum morborum naturas, qui sunt tantum horum requisitorum absentia. Aggrediamur igitur, quae nobis praecipua videntur. THESIs I.

Primum quod hic requiritur, est liber sanguinis boni transitus per omnes, quaecunque sint, musculorum fibras. I. EXPERIMENTUM.Aperiatur abdomen canis, comprimatur vena cava ad septum medium, ita ut nullus sanguis inde transeat ad cor. Mors orietur cum a ietate. II. EXPERIΜENTUM, Ligetur axilliaris vel craralis arteria in cane vivo ; motus omnis peribit, dc vera orietur atraphia. III. EXPERIMENTUM. Cani vivo aperias abdomen , comprimatur arta juxta dia-phragma ; perebit omnis motus inferiorum. THEs Is II.

Secundum quod hic requiri videtur, est actio sana cerebelli, cerebri non adeo) S liherum inter illud, omnesque fibras muscu

lares, commercium, I. EXPERIΜENTVΜ.

Cani vivo adigatur clavus ferreus per cerebrum, manebit omnis vitalis actio, nec morietur canis; si vero ita dirigatur, ut ullo

677쪽

DR ELAsTICITATIS EFFECTIBVS ETC. 66r

ullo modo vulneret cerebellam , mors subitanea cum con- vultione.

II. EX RIMENTUM.

1 1. Cani vivo supra colli vertebras superiores adigatur aeus subtilis acuta, laedatur medulla spinalis quam levissime, mors oritur cum miris circumstantiis.

Ex allegatis jam experimentis videmus in genere duo magna requisita ad elasticitatem conservandam, videlicet liberum sanguinis 3c liquidi nervosi cum omnibus fibris commercium. Varia quia dena sunt, quae hic Pulchre deducuntur , unturi Vet O aut alterum, quod saepius animo revolvi, videamus. Asserunt celeberrimi in arte viri, quod tota pulsus causa sit vis sanguinis a corde pulsi in latera convergentia vasorum, quod hic sequitur, ob vasis figuram. Sed liceat cum pace tantorum virorum dicere, quod assertio haec sit absolute falsa. Nam vasis figura non est hujus causa sola, liceat multum huc conducat. Explicent enim mihi hujus do. gmatis assertores sequentis experimenti pilaenomenon

Cani vivo, bene firmato ad mensem anatomicam, denudetur arteria aliqua major v. g. cruralis: in promptu sit fistula perfecte cava & polita longitudine circiter duorum pollicum, & cujus diameter sit idem circiter ac diameter arteriae vulnerandae, aperias arteriam longitudinaliter, per spatium unius scilicet pollicis, per vulnus intrudatur fistula, ita ut arteriae cavitati longitudinaliter accommodaretur, de ligetur arteria undique fortiter circa fistulam. Quale cogitabis inde sequuturum phaenomenon 3 Transitus sanglii-nis per fistulam est aeque liber ,ac antea per arteriam fuit, nec mutatur vasis lagura, & accedit quod sanguis inulto violentius circulatur, ob dolorem quo mox laborat animal. An non ideo per

totam hanc arteriam conicam, sanguinem a corde irritato recipientem, orietur pulsus valde fortis 3 Certe ces abit pulsus omnis infra

678쪽

fistulam, quod rei ignaris videbitur valde absurdum dictum, & falsitatem olens fortissime. Sed qui intelligit quod arteria infra fistulam est penitus paralytica. desinit mirari, di mecum sic sentiet:

arteriarum tunicae sunt musculi, tam certe veri, ac ullus musculus in corpore, aguntque tantum ratione fibrarum muscularium, quibus donantur.

Si igitur has privo nervoso sanguinisque influxu, agunt certe nullo modo: non plus certe quam agunt musculi pedis, si arteriam & nervum curatim discindam. Anne igitur hinc post imus eruere causas quasdam deliquiorum animi & syncopes 3 An hinc possumus videre rationem medelae in his morbis adhibendae 3 Liceat vero circa nostram materiam quaestionem adhuc unum proponere, quam solvendam relinquimus eruditis. Si denudetur nervus cruralis duplici filo ligetur, ita ut inter singulum silum spatium sit unius v. g. pollicis: mensuretur hocce spatium accuratissime, tum cultro exscindatur pars haec intermedia , extremitates nervi laesi in eadem manebunt distantia, nec augebitur spatium, per contractionem Ullam nervi, quod ex mensura, cum Circino accurate capta, apparuit. Vide acta Brittanu. 16, Si vero nulla adsit ligatura, magna fiet contractio. Sed ne propria speculatione delectari nimis videar, huic rei inpraesenti non immorabor diutius. Satis enim credo evincetur summa thesium

varietaS. DE

CAUSIS QUIBUSDAM QV A E ELASTICIT ATIS

Nos TRAE EFFECTUS IMPEDIVN T.

Veritatern, quantum potui , prosecutus sum huc usque, &elassicitatem in solidis R. fluidis existentem demonstravi, esseruis ejus naturales ostendi, & requisita absoluta ad ejus conservatio, nem: inquirendum jam adhuc restat quomodo possit interrumpi; EX vere demonsfratis mechanicis pCsitionibus producamu9 hane propositionem . .

679쪽

DE ELASTICITATIS EFFECTU, VS ETC. 6

Quodcunque detrahit a resistentia fluidorum, addit ad vasorum robur, & quodcunque detrahit a solidorum vi, addit ad res bstentiam fluidorum. In utroque casa tollit aequilibrium, ac proinde aequilibrii effectus. Probatio hujus patet intuenti.

Hinc sanguinis boni minor copia, quam par est, elasticit,tem requisitam impedit: confirmatur quotidienis eaeperimentis apud laniones. Et ratio est quia vasa nequit distendere. Cons Celeberr. HOFFΜANNI Med. Rat, Tom. II. p. IOA.

I. Sed & sanguinis boni copia major nocet, testis sit phectora & confirmet hoc egregii nostri AoFFΜANNI dictum Med. Rat. 2stm. II. p. a . ubi dicit: Plethora quidem, ct huius essectus sagnatio, oeconomiae corporis nostri infensi sin , primam 'binde originem chronisis maxime morbis praebent, atque ad bos advertendos ple- rhorae solutio mirum quantum valet. Sed quia ex plethora fiunt stagnationes, stases, in farctus, obstructiones, indurationes, corruptiones atqUe exulcerationes viscerum, hinc cachexiae, hydropis species, lentaeque & hecticae febres oriuntur. Ponderent aurea haec dicta Hel montiani & fatales suos as noscunt errores.

Venam canis cruralem conprimas filo, orietur totius cruris Oedema. Cum hoc experimento conferas casus chirurgis admodum frequentes, qui fracturas ossium curant, neque evitare strictioresct diutius ferendas ligaturas possunt, quibus oedemata admodum cito accidunt. III. COROLLARIUM. Fluidorum densitas minor laedit sanitaten .

I. Exin

680쪽

I. EXPERIMENTUM.

Cani sorti extrahas sanguinem fere ad deliquium, & tum saetas ut ingurgitet magnam aquae copiam siet celeriter hydropica . Hinc discat noNΤERO E quod sanguinis densitas non peccet in hydiope, & ideo diluentia non semper conveniant in morbis. brii.

Fluidorum densitas major impedit quoque actiones aequili- 18.

I. EXPERIMENTUM. Cani vivo per venam cruralem injicias mercurii currentis unciam unam, orietur polypus cordis dc mors cum anxietate summa.

Aequi librio hoc multum laedit solidorum nimium robur. Probat hoc mors senilis.

Sed & nocet solidorum imminutus tonus. Nihil plus probat hoc quam hydropS.

Cum dictis comparentur ILLUSΤRIS HOFFII ANNI Observationes & experimenta curiosa in medicina rationali. Nobis interim sussiciant haec paucula ad demonstrandum quomodo impediri pollini liiijus nostrae elasticitatis eflectus.

VARIA EX ANTE DICTI s

Dissentientes medicorum opiniones ostendunt quot eu quantis erroribus faeta est medicina, quantaque deinde indiget repurgatione. Dum vero vitia haec fugere conamur, arte carere videmuΓ, quum in contraria plerumque incidimns. Viderunt Gallenici quod methodus Hippocratis antiphlogistica in acutis minime fuit ratio-

SEARCH

MENU NAVIGATION