Disputationum anatomicarum selectarum /

발행: 1747년

분량: 746페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

681쪽

DE ELASTICITATIS EFFECTIBUS ET C. 611

1 .nalis, hinc dixere; nunquam possumus in hac methodo peccare, ad crepaturam implere debemus aegrum refrigerantibus, aquosis, larga instituta venae sectione. Sed hujus curationis esseclus sero constans pedes oedempto Hoc a Chemicis perspecto, mutabatur illico tota therapiae in febribus facies. Annon, dixerunt, illi, videmus quod haec methodus antiphlogistica in acutis male cedit δc semper inducit oedemata 3 cur igitur damnatur ut perniciosa 3 ct cur & non siil,stituitur methodus penitus opposita, aegris igitur propinemu8 copiam largam salis volati-lim oleos, spiritus cornu cervi, 3c similium, ut res secundum artem procedat. Sed an non inducit haec methodus schyinum hepatis infallibiliter, si cum vita evadat aeger 3 in scyllam certe incidunt dum vitant Charybdim. Certus semper e1l in rebus modus ultra

Vel citra quem rectum indagantes erramus. Sed dum vitia aliorum lynceis cernimus oculis, manticae quae a tergo pendet penitus sumus immemores, iniqui rerum arbitri. Per rectum igitur dum

volumus tramitem arte utamur oportet summa, ne Vanae rerum

species non incautos deflectant. Facillimus enim est a uerni descensus, ast difficillimum gradum inde revocare. Postquam magnus VERVLAΜIVs, labore pi usquam Hercules , nudam nobis ostendebat Veritatem, modosque jucundos,facilesque quibus illam prosecutus est: postquam clari, qui ejus vestigia presserunt, viri incredibili succes m ostenderunt, miram in

operibus natura simplicitatem, disparuere inter medicos saniorescio. occultae illae qualitates, temperatura quadruplex humorum, Archeus faber, cum omni pneumaticorum cohorte. Et cum summa certe ratione hoc factum esse concedet omnis non praeoccupatus

medietas, si dicta a stupendae eruditionis viro Hos manno nostro ponderaverit ex cujus plus quam delphicis scriptis dico, quod principiis in omni aisciplina assumptis connecti debeant omnes causae subalternae, ut horum effectus necessarii, & quod haec principia in medicina praesertim debeant esse perspicua, facile concipienda, de demonstrationibus inepta, ut nec definiri nec concipi possint.

Quid

682쪽

Quid enim sunt talia , nisi nomina speciosa, ponderis omnino eX- pertia , ineraque pigrorum capitum solatia & asyla. Quaenam igitur est ratio ad principia obscura confugiendi

ut nobis explicent mutationes quae in corpore fiunt; quum principia pos mus habere evidentia rationalia , simplicissima, a mero mechanismo corporis nostri hausta 3 Concipere non possumus ullam in corpore mutationem, morbosiam vel sanam, quae ad doctrinam superius de elasticitate sive circulatione recens tam referri nequeunt. In morbis res est adeo evidens, ut probatione indigeat nulla: in sanitate evidentia est aeqUe magna. Sanguinis color, fiuiditas, calor, non amplius per chemicorum dogmata explicare opus est, quum ipsa sumcisi actio va sorum S suidorum debita. An non videmus quod ubicunque haec rite procedit, ibi semper calor sanguinis adsit bonus, & vice versa Cur igitur debemus in AoYLII opinione cle sulphure aereo qui- 2I.escere, cur LOEWERI assertis de Nitro aeris fidere, certe ex ipsist-mis homin magnorum virorum experimentis & ratiociniis facillime

deducere possumus dogmatis falsitatem. Sed mirabitur forsan ali quis , quum assero quod sui ditas sanguinis per meram circulatio nem conservetur, & mihi objiciat forte, quod circulatio inspisset sanguinem, ut ex febribus ardentibus apparet. Illis autem respondebo per unicum.

Ε vena sani hominis Sc robusti educa lar sanguis, an manebit fluidus per actionem vasorum ablatam, an Vero concrescet λ' erissimum quidem est quod in febribus ardentibus miro quodammodo inspissetur sanguis per circulationem morbosam , nam per calorem, ab attritu praeternatUrali excitatum, difflatur ejus a ita a, ct tum parte sua diluente privatus, flatum sanguinis naturalem amittit & in vasis angustioribus quiescere cogitur. Sed quod sanguis in

683쪽

DE ELASTICITATIS EFFECTIBUS ET C. fra

in statu sano per solam circulatione conservetur in suo re, omni quidem experimentorum generi conVenit, ita, ut affirmare aude. rem: nullum in sanguine esse motum intestinum innatum, quo

proprium cor1servat fluorem, sed quod semper ex sua natura tendat in coagulum. Consideret aliquis effectus a syncope , morbis hystericis de virginum saepe adeo lethales, ob polypos quos eXcitant. Sed an & ex circulatione oritur calor 3 Nihil certe certius. Fluidum habemus elasticum, per tubos elasticos fortes , magna Vipropullum. An non ex hac attritu vehementi orietur calor 3 videat qui vult varia circa demonstrationem in monumentis Gallicis &Anglicis, 3c non cogitet de ullo calore corporis Vestali, etiam post mortem per sempus durante, nec de ulla sermentatione antequam demonstretur quod ad hanc rem non requiratur, quies, limbera aeris admissio, & calor so. gradibus multo minor; antequam demonstretur, an arte ulla possit fermentari sanguis & corpore eductus, aut in qua producit alcohol. Nec cogitet de ebullitione in corde excitata, donec demonstrent cur calor in corde non major sit quam ulli bi alias in corpore, ut experimenta Hetrusca docent, aut cur ebullire pollini sine coagulo instantaneo ob calorem 2Ia gradibus multo majorem huc requisitam: nec cogitet tandem de oleo vitriolico sanguini immixto & ibi calorem generante: idem enim

sit cum calchanthi oleo dc aqua, sed & oleum calchanthi est potissimum acidum, quod in nobis versari nequit. Tot sunt ideo opiniones mirae circa motum & calorem sanguinis, ut nihil magis vidcatur mirandum: praecipue cum omnia haec

possint nitide explicari per causas adeo simplices, vim scilicet meram solidorum & fluidorum in invicem debito modo agentium. Si itaque consideremus magnam in hac re utilitatem; quod scilicet ab hujus notitia perfecta tota phvsiologia & pathologia, totaque medendi methodus, dependeat; non confugiemus ad causaS mere ΠΟ-minales, nec unquam demonstrabiles in medicina: quae ut utilitatis nullius sunt, si concedantur, ita perniciosi dventus, si ista d0gm8ta ad praxin applices. Certe qui talibus acquiescunt menti hu-

684쪽

manae omnem adimunt cogitandi libertatem , aut in veras rerum causias ullo modo inquirendi. Cur enim deberent esse homines ullo modo inquirendi. Cur enim deberent esse homines ullo modo

de dubiis sollicitati, quibus est in omni dubio tam facile refugium ΘSed quales debent esse illi viri, qui principiis talibus passivas tradunt

aures, quasi fato dueti in scopulos, & a numero eorum, qui ratione recte utuntur, exclusi penitus. Instruxit nos Deus facultatibus fere divinis, & ut his utamur in sui gloriam concessit. Multa tamen sunt, qua has facultates omnino exuperant, sic enim voluit creator , i circa haec aliquid determinare non solum impossibile foret, sed & summae audaciae. Dum igitur in effectuum naturalium causas inquirimus, fallimur damnosae, si cogitamus quod hae inveniendae sint inter causas metaphysicas ct incorporeas, quales in oporibus naturae vix novimus, & qualium ideae, si ullae nobis sint, imperfectissimae sunt. Si in has obligati sumus inquirere, probile quidem est quod mediis supernaturalibus debeamus esse praediti ad finem destinatum. Cum igitur dicit nobis aliquis in foro medico, talis aut talis essectus habet causam incorpoream &hoc mihi sufficit; est perinde ac si diceret causam hujus essectus penitus ignoro , & adeo sum indolens vir, ut nullam omnino curam suscipiam ejus rationem cognoscendi. Mira quidem haec sunt dogmata in medicina, magisque culis panda , quam Veterum occultae qualitates, aut causae morborum totius subflantiae. Illis enim denegata fuit cognitio corporis, quanos suinus feliciores. Quum vero errores in medicina sint eventus adeo funesti: certe cauti esse debemus in examinandis dogmatibus, praecipue ubi de veritatibus fundamentalibus agitur. Erat apud Aegyptiacos, ut DIOD. SICVLVS Lib. I. pem 24hibet, medicis inuinetum , ut medicinam ex lege scripta, per multos ab antiquo medicos illustres concinnata, facerent, capitisque iudicium subirent, qui contra leges has aegrotum curassent, cui non reddidissent sanitatem. Nec minor erat severitas Charandae;

Sybaritarum legislatoris. Quippe his, eodem DIO DOR A Lib. VII.

685쪽

DE ELASTICITATIS EFFECTIBUS ET O 61ue

XII. teste; sanxit, s quis legi cuiquam correctionem adhibere vellet, iat, proposito hac de re consilio, interim guttur laqueo insertum haberet, & expectaret dum populus de suas a legis mutatione sustragia pertulisset. Quodsi comitia populi legem pos ferius scriptam recipissent, auctorem ejus solvi: sin irritam haberet abrogationem, laqueo confestina gulam fiangi jussit. Fateor utramisque legem de iniquitate multum trahere dc medicis imponendam nullo esse pacto: praesertim si populo permittendum est judicium.

Certe enim vix video, quomodo capitis periculum evasurus fuisset egregius HARAE V s, cujus doctrinam, hodie receptistimam, tunc certe, quum proponeretur , non solum maXima pars, sed praecipue auctoritatis & famae viri reprobabat & acerrime impugnabant. Sed aliquem optare legem, quae frivolam facilitatem novas inducendi theorias ct curandi methodos reprimeret; non videtur justa carere causa. At vero ut Optare iliam nemini vitio polisse verti videtur : sic deliberationem illam aliis permitte mdam esse lubens agnosco , atque hic pedem figo. FINIS.

687쪽

DISSERTATIO PHYSIOLOGICA

NUTRITIONE,

CVIVs P ROPOSI TIONUM VERITATEM, MONSPELII DIE MFNSIS MAII ANNI ITIT. PROPUGNABIT

ANTONIVS JOSEPHUS PESTALOS SI

L UGD VNENSIS A. M. MEDICINAE STUDIOSUS

PRAESIDE

D. D.

REGIs CONSILIARIO ET MEDICO IN ALMA MONSPELIENSI-

AD PRIMAM APOLLINAREM LAUREAM

CONSEC UENDAM.

689쪽

PROOEMIUM.

est in perquirendis rerum abditarum causis human natura ingenii, ut vel auctoritate ae praejudicio fultum antiquis opinionibus firmius inhaereat, novasque perlinaciter respuat, vel novitatis fuco potius quam Veritatis amore ductum, quidquid novum est vel inauditum hactenus, avide excipiat ; hinc plurimos inter Medicos Ρhysicosque, qui adstruendis admittendisve systematis dant operam, alii a suscepta sententia Giscedere indignum putant, alii vero, spretis majorum placitis novae cuidam opinioni vix in lucem prolatae praecipitanter a Lsentiuntur. Sub omnium oculis versantur utriusque vitii exempla, Audivimus, nec ita pridem academiarum parietes principiorum, salium, fermentorum vocibus resonare, medicorum scripta vidimus , quae adhuc dum teruntur manibus, nil praeter fluidorum impetus, acrimoniam, motus eXpansivos, spirituum explosiones, caeteraque id genus eructantia, nulla facta de solidorum viribus mentione. Ex adverso, vitato hoc vitio, in aliud plane contrarium currere gloriantur inter Medicos, recentiores non pauci apud quos viget esseaenatum novitatis studium 1, nempe hi abjectis aut

saltem neglectis fluidorum motibus & qualitatibus variis quasi vero liquida forent inertia ex se, motumque si uim dundaxat mutuais rentur a solidis oscillantibus d de solidorum virtute solliciti, functiones omnes earumque labes mechanice eXponere annituntur,

utrumque sane in scientiarum studio piaculum est, sinceros decet veri investigatores diversarum sententiarum dogmata conferre invicem dc aequa lance expendere, ut inde si quid recti ac veri sit in recipienda hypothesi, seligere queant, si quid falli rejicere. Id in explananda nutritione, diversisque illius hypothesibus obiter exa-

690쪽

minandi; praestare pro virili conabimur in hac dissertatione, quam

aequissimo vestrum omnium, judicio, PATRES ACADEMICI, libenter submittimuS. Atque ut ordine aliquo institutum opus procedat, exponemus primum quid sit nutritio, & quot uplex sit ejusdem gradus.

Probabimus deinde utrasque corporis partes tam solidas quam fluidas ad nutritionem reparandas esse. 3. Fluidas prae solidis magis esse reparandas. q. Fluidorum jacturas Mylo reparari. s. Solidorum reparationem fluidis circulantibus deberi. 6. Nutritionem functionem esse universalem , quae in singulis vasis eXercetur. T. Examinabimus quaenam sit natura & proprietates partium solida nutrientium , quae a fluidis suppeditantur. 8. Potentias quibus partes nutritiae solidorum rimas subeant & in iisdem retinentur, recensebimus. Ostendemus 9. modum quo partes nutritiae solidis nutriendis assimilentur. Ex quibus Io. & ultimo innotescet accretionis, nutritionis, ac decrescentiae ratio. His omnibus aliquod postulata ceu totidem aXiomata praemittemus, quae majorem sententiae nostrae lucem allatura sunt. PO

SEARCH

MENU NAVIGATION