Institutionum iuris canonici siue Primorum totius sacre iurisprudentiæ elementorum. Libri quatuor. Authore Francisco Antonio Phoebeo Societatis Iesu

발행: 1698년

분량: 682페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

186 In stit. non Lib.II. mole ordinantur etiam ad bonum Animae : quia sicut Anima sine corpore non vivit in Ministras Ecclesiae ; ita Ecclesia, aut Ministri Ecclesiae sine rebus corporalibus in nullo proficiunt, ut dicitur in c. Si quis obiecerIs 7-1.-3.3. Rursus res spirituales subdiuiduntur in corporales & incorporaleS . Res Incorporales sunt quae sensu corporeo percipi non possimi, cuius generis sunt virtutes, & inturna dona Dei , item ea quae in iure consistunt, puta ius aligendi , ius instituendi , & similia. Res corporales dicuntur , quae Aliquo humano sensu percipi possunt f & huiusmodi sunt Sacramenta , res lacrae ac religio is, &c. q. His praenotatis , iuxta communem methodum Canonistarum, specia Iem tractatura de rebus incorporalibus hic non instituimus , cum plura ad illas concernentia dicta iam sint in prima Parte Institutionum , aliaque plura dicenda sint infra suis in locis; sed immediate progredimur ad tractandium de corporalibus , ac primum de Sacramentis , quae earundem rerum sunt nobilissima species, dicturi postea de rebus sacris , & religiosis , & vltimo loco de

temporalibus .

202쪽

Se Saeramentis in genere se, i. Q Acramentum in genere definitur a Magistro in .st'. I. deuia sit Sacramentum: inuisibi is gratne Misibilis forma , eiusdem gratia simili sudinem gerens , Ur causa existens . Haec

defiuitio utpote aliquantulum suboscu-. xa, solet in hunc, vel alium similem ino dum a recentioribus Theologis refor- , mari: Signum sen ite a Christo Domino, stabiliter institutum , collatiuum saneti

canti1 gratiae ,. ex opere operato , cuicum- que obrcem non ponenti.

2. Constituitur ex rebus, & verbis, - tamquam e X materia , & forma, iuxta Conc.Florent.lix instruet. ad Armenos: quia res, quae secundum se non signifi- . carent praetice, seu causative gratiam , determinantur per verba ad eandem ita significandam . Cum autem institutior Sacramenti processerit a libera volunta, te Christi Domini , qui annectere potuit, & voluit aliquibus potius sensibilibus signis , quam alijs gratiam iu- fallibiliter conferendam ; sequitur il lis tantummodo rebus, illisque verbis quodlibet Sacramentum constare, quiabus secundum substantiam a Christo

203쪽

188 In h. canon. lib. II. Domino est institutum, itaut si eadem substantialiter mutentur, Sacramentum

non ponatur.3. Sed & ad validitatem Sacramenti requiritur etiam in Ministro intentio faciendi quod facit Ecclesia ex Florent.

in loco cit. & Trid. sus . can I a. suae intentio iuxta communem sententiam debet esse vel actualis , vel falle Virtualis : utraque enim aliquo modo influit

siue per se, siue per aliquid a se relictum

in actionem sacramentalem eXternam m& utraque satis est ad operandum mora liter humano modo; sola autem intentio habitualis , nempe intentio praeterita sino retractata, qui nullo modo influat impraedictam actionem externam , ad Sacramentum non sufficit , ut tradit communiae Theologorum sententia , te Suar.Io.'. ira 3 p.dio. II ect. 3.

q. Septem sunt notiae legis Sacramenta a Christo Domino inlliturabiti Madefinitionem Tradentinisus .can. I. Videlicet Bap ismus, Confirmatio, Euch ristia, Poenitentia, extrema Vnctio, ομdo , & Matrimonium. Quae multum differunt a Sacramentis antiqui legis . Illa enim non .causabant gratiam , sed eam solum per passonem Christi da dam figurabant. Haec vero nostra , SCcontinciat gratiam , &ipsam digne si

204쪽

Τh. 2 . De Sacram. in genere I 89s, Horum quinque prima ad spirilitatem uniuscuiusque hominis in se ips operfectionem, duo ultima ad totius Ecclesiae regimen , multiplicationemque ordinata sinit. Per Baptismum enim spiritualiter renascimur et per Confirmationem augemur in gratia, & roboramur in fide : renati autem & roborati , nutri- rudi 11e Diuina Eucharistiae alimonia , . Quod si per peccatum aegritudinem incurrimus auimae, per Poenitentiam spiritualiter sanamur . Spiritualiter etiam & corporaliter prout animae expedit per CXtremam Vnctionem. Per ordianem vero Ecclesia gubernatur & multi' plicatur spiritualiter: per Matrimonium corporaliter augetur . Florent. in loco με. 6. Inde fit, istorum Sacramentorum quaedam esse necessaria, itaui praetermit at libere non possint. Talia simi Baptis mus , quia e X Euangi Ioan. 3. Nisi quis

renaIus fuerit ex aqua Ur Spiritu, non Iesi introire in regntim Dei. Item Confirmatio , quae in homine baptizato praetermitti non debet, nisi morte praeue niente , eX c. I. Ur c. De his 3. de consecr. dig. s. Item Eucharistia, quae ad minus

singulis Annis in Pascha suscipi debet ab omnibus utriusque sexus fidelibus,

missionis. Item Poenitentia, quae necessiria specialitee est ei qui lapsus fue-

205쪽

JUit. canon. lib. II. Et in lethale peccatum eXTrid. V. t .

me suscipi debet fillem semel in anno ab ominibustumusque sexubdidelibus , Demum extrema Vnctio , quq conteiri debet grauiter qgrotantibus , de quorum morte probabiliter timeri potest. Sed de bis omnibus sermo erit intra in particu- clari , ubi in particulari de his Sacramen-4is seimo erit. 7. Alia autem dicuntur Sacramenta voluntaria quia scilicet sine salutis iternae dispendio pro cuiuscumque arbitrio regulariter suscipi possunt , aut non i

' scipi, qualia simi ordo, & Matrimoniti. S. Rursus ex pridictis septem Sacra

, mentis ; alia sunt, quae imprimunt in anima characterem, hoc est 1ignum quod dam spirituale, & indelebile , unde ale- rari non possunt, in quo genere Iunx Baptismus , Confirmatio , & Ordo , ex Trid jus.7 .can s. Alia,quae characteiem nullum imprimunt , unde eadem iterara. anime prohibentur, qualia sunt Euch xistia, Poenitentia, extrema Vnctio, de

Matrimonium Florent.in loco est. 9. Cum autem istorum omnium Sacramentorum Christus Dominus fuerit Iiisti tutor , ut supra dictum est ex Trad. 1ess. 7'a . I. idem quoque Dominus est, qui in singulis Sacramentis principaliter

206쪽

Τita. De Sacram. in genere stadministrames sunt tantii modo eius Mianistri, nec propriam personam referunt,

sed Domini qui Sacra1nenta instituit.Inde est qnod quamuis ijdem in administratione Sacramentorum debeant esse immunes a culpa mortali; sit men contingat eos malos esse, nihilominuS,qua uis illicite , valide tamen Sacramenta conficiunt, dummodo omnia essentialia, quae ad Sacramentum conficiendum aut conferendum Pertinent , seruauerint, edefinitur a Trid in cit.s . 7. can. Iz.

TIT. III.

De Baptismo, σ eius effecita. 1. T I Is circa Sacramenta genei o raliter praecognitis , agen dum primo est de Sacramento Baptismi , quod ut in loco supracitato loquitur

one. Florentinum , vitae spiritualis i ntia' est: per ipsum enim membra Christi , ac de corpore escimur Ecclesia . Ei cui κFer primia hominem mors introierit in uni- Mersos , nisi ex aqNa UT Spiritu Sancto ν

in regnum Coelorum introire. o.

z. Baptismus late sumptus diuidi solet in Baptismum fluminis, Baptismum Bahninis, & Baptismum sanguinis . Ba aptismus sanguinis est Martyrium , ita dictum

207쪽

1 et Instit. Canon lib. II. fiunt quia sicut Sacramentum Bapti talper aquam emundat a culpa; ita & Martyrium , quod prodest etiam infantibus ante vim rationis , si illud patiantur in odium fidei , ex c. Eviij m vicem. H. consecr. disi 4.3. Baptismus flaminis dicitur persecta coiritu, vel dilectio Dei super omnia, ea praesertim quae antecedit realem Sacramenti Baptismi susceptionem & includit votum eius , quae etiam a peccatis e mundat, ex Trid. ses . 14 .c 4. Vnde

quoad hunc effectum supplet vicem Baptismi aquae. Dicitur autem Flaminis , adesst Spiritus Sancti , quia amor Charitatis , & perfectet contritionis tribuitur inspirationi,& adiutorio Spiritus Sancti. q. Vterque tamen iste Baptismus est

solum metaphorice Baptismus, neuterque est proprie Sacramentum nouae legis a Christo Domino institutum ; imo neutereXcusat per se a reali susceptione Baptis

ini fluminis , supposto quod hic suscipi

possit ex c. Non dubito t/9. de confer.ki

q. quia datur generale praeceptum illius suscipiendi , ijs verbis intimatum Nisi

s Mis renatu uerit ex aqua circ. quemad

modum propter praeceptum sub ijeiendi clauibus Ecclesiet omnia peccata morta lia , non e Xcusatur quis a confessione Sacramentali eX eo quod de suo peccato mortali actum persectae eontritionis elia. cuerit. So-

208쪽

Tis 3. De Baptismo Er eius GC ry rue. Solus igitur Baptismus fluminis,

hoc est qui per aquam ministratur,est vG 're, & proprie Sacramentum noui legis a Christo Domino institutum, atque CΟ-ficitur per exteriorem corporis ablutionem cum aqua elementari sub preleripta verborum forma significante praetice leucausative gratiam, .& interiorem animae ablutionem a culpa.5. Materia itaque remota Baptismi est: aqua naturalis , seu elementaris , Ut clare colligitur ex illo Ioannas 3. Nis quis renatuS fuerit ex aqua &e.& definitur a Trid. ses 7. can. a post Florentinum in instruct ad Armenos. Aliae agi tur aquarum species artificiales, quales si int quae ex herbis, aut floribus exprimuntur , non sunt apta materia Sacra

mento: quod idem de omni alio liquore disserente specie ab aqua naturali dicen dum est iuxta communem Doctorum sententiam. T. Materia autem proxima Baptismi est ablutio c enim per ῆrmam Baptis na , Ego te baptimo in nomine patris , I iij , qJ Spiritus Sancti OX c. I. de Baptismo, Ur eis sufindi , determinatur ad praetice seu causative significadam interiorem animς ablutionem. nsistit ea ablutio in contactu sucessivo aque assi eo pus baptizati, fierique valide potest vel per immersionem corporis in aquam; ve I

I per

209쪽

et ρε Insit. Canon. lib. II. per aspersionem seu effusionem aquae in .corpus. Olim de prqcepto fiebat trina mersione, ut constat ex e. Si quis presbil

ser 78. ali)sque deconsecrAisi. 4. idque eX duplici ratione,ut indicatur in c. Postquamoi 7 . ead .dist. Primo quia illa demersio typum exprimebat Dominicae sepulturae, a qua Dominus tertia die bye surrexit .' secundo ut Baptismus conferretur.

in nomine Sanctet Trinitatis, non solum verbo, sed etiam facto , ad consutandum expressius Eunomitarum , aliorumque haereticorum errorem, qui a Baptismo excludebant Sane tae Trinitatis inuocationem; quorum ' resis cum Pomstea euanuisset, cessauit iam pluribus in locis obligatio illa trins immersionis.Debet tamen quoad hanc seruari Ecclesiae Dilcesanae consuetudo , ut BaptismuS non solum valide, sed etiam licite mini stretur : alicubi enim est consuetudo baptizandi per immersionem ; alibi autemper effusionem. Colligitur ex c. de trina 9. de consecr. disi. s.

8 Subiectum capaxBaptismi est omnis

homo viator,non solum ad uitus,sed etia. Infans statim ac ex utero matris prodij tc Armiter de Sama Trinit. J Fide Catho A, maiorei 3.deflvt. σ Τrid.ses.7.de Baptis CGn. t 3. Imo in casu neccessitatis posse baptigari Infantem antequam totuS M o

Vtero matris prodierit, dummodo fal-

210쪽

Tit. 3. De Raptimo,'eius Uf. Is stem natus sit secundum aliquam notabilem seu principalem sui partem in qua Baptismus perfici possit, o tendit praxis Eccl e siae. V. Illud tamen discrimen est inter Infantem qui baptigetur, & inter adultum quod in Infante nulla ex parte ipsi us dispositio praerequiratur, quia Christus , & Ecclesia eorum voluntatem, Mintentionem supplet, ut docet D. Th. ab

omnibus receptus 3. p. q. 68. art.9. ad 2.

At in adultis , ut valide, & licite Baptismum recipiant, requiritur intentio , Ia Item praeterita quae moraliter duret , Scredractata non iit, suscipiendi Baptis-

.mum, Ut sumitur ex cit. c. Maiores alijs-.que traditis a Suar. to. 3. in et . p. diis. 24.1ect. I. Item ut ijsdein Baptismus digne ministretur, opus eli ut habeant fidem Trinitatis & Iesu Christi &c. unde . debent prius instrui in articulis fidei, &in pr*ceptis a Christiano seruandis , iuxta illud Christi Domini Matth .vit. Doc te omnes gcmes , baptizantes Ulc. Sr illud Marci vit. Equi crediderit , σ bastiamu ueris dcc . Denique opus est ut habeant contritionem seu attritionem

de peccatis commissis, iuxta illud Actor.

2. Poenitentiam agite , Ur baptizetur υnuse quisque vestrum σι. Desumuntur etiam ahqc e X cit. c. Maiores 3. de Baptimo .

I Q. Minister Baptismi, quoad Sacra-I a menti

SEARCH

MENU NAVIGATION