Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

so ANTONIus ΜΑRI sertim si honesto essent loco nati. Hos, meis dicinae caussa accersitus, quibus' rebus indisgebant, ex sua re familiari, non modo ex sua arte , adjuvabat, solitus alioquin &. apud ditiores hanc eo , quo utinam omnes, inge nuo animo M liberali exercere. Neque enim lucrum , sed suam existimationem spectabat. qua nihil, secundum Deum, habebat carius. Hanc in eo agi arbitrabatur, si quem mor-hum plane insanabilem esse sciret , ejus ut anabilis curationem susciperet; item si in quo aliquid a remediis sperasset, his nequicquam usus , porro Pergeret: quorum utrumque se in per est abominatus; sed aegris, vel potius quorum intererat, admonitis , se quidem, cum per eos licuit, continuo subduxit. Erat utisque in Valsalva, cum summa humanitas, tum mira comitas: at polliceri quod praestare non posset, id vero non liberalis , sed levis, aisque adeo perfidiosi hominis existimabat. Idem in nitendo, quod semel non sine magna ratione admisisset, tanta erat cura , atque comstantia , nulli ut diligentiae , 8c studio parce ret , nihilque intentatum relinqueret. Νam etsi, ut cautum medicum decebat, semper illud,

102쪽

π A L s A L V A se scuti In ejus quadam ad Principem Virum eis pistola est, Hippocraticum cI spectabat, ne

quid noceret, eoque simplicioribus , cum poterat , & tutioribus, & usitatis, neque mutila adeo remediis uti consueverat; & plura tamen , 8c validiora auxilia non ignorabat, Min chirurgicis praesertim operibus magno, ut

antea dictum est, erat animo, atque intre. Pido , nunquam tamen praecipiti, aut inca to , ut qui Ofinia quae incidere possent, a te prospexerat quanquam , etiam adversus nec opinata quo animo esset, tunc satis flendit, cum in suis aedibus commentantem fulmen propemodum perstrinxit. Τantum nim ab eo abfuit, ut animo caderet; coni,nuo numquid sorte alicui domesticorum fulmen nocuisset, numquod incendii initium usis quam reliquisset, superiores , inseriores , mnes partes aedium adeundo, sic quaesivit, ut si ipse, qui prope ambustus erat, nullo periculo fuisset, magis postea consideratione discriminum, quibus vita nostra obnoxia est , quam re praesenti perturbatus . Haec Vatiab

G De Morbis Vesor. I. i. Sest. s. Vid. R Galent

Cominent. a. io e d. P

103쪽

ANTONIUR MARIA

.vae studia , hunc animum facies commenda. bat, alta amplaque fronte, nigris oculis ac vividis, decenti naso , ore parvo , labris rumhentibus, cetera colore inter candidum, & ru-hicundum ; sereno vultu. sed non sine gravi-xate ; ad haec, congruentibus membris omni-hus , statura non magna , sed fgura venusta; satis firmae ad laborem serendum vires ; sta-hiles manus , eaedemque , cum opus esset, Promptae atque expeditae; corpus agile, nisi quod extremis sex septemve annis praegra ante pinguedine tardabatur . Nam qui grac,

Iis , ut supra indicatum est, ad virilem aeta aem pervenerat, sensim deinde pinguescens. honestam primum dignitatem, sed postremo .ultra modum obesus, molestiam, morbos , ipsamque adeo , quam & praeviderat ἐκ praedixerat, mortem est nactus. Principio tussis, qua annis quoque superioribus , sed remissus .

NeXatuS fuerat . augeri, & cum tanta faucium siccitate ac siti conjungi, ut noctu praesertim magnam aquae Vim absumere cogeretur: hine noctu vigiliis urgeri, interdiu dormitatione : ad hoc qui non multi cibi , vini

autem vel minus inulti suisset, jam illum pe-

104쪽

V A L S A L V A 93'ne sine modo appetere, aquam autem, ut dixi, vel praeter modum. Ex his, ut morbus morbum parere solet, aut augere, pi guedo crescebat; stomachus infirmabatur: it que anno ante quam decederet, ad cetera incommoda ciborum vomitus a prandio acceGst, noctu autem vehemens nonnunquam dolor laxioris intestini , quod nominant ,

ut noctibus quatuor continentibus quaternas horas torqueretur. Hoc tamen morbo Sc alias fuerat olim cruciatuS : qua re magis , quam

difficultate ejus ab renum dolore internoscendi, factum censeo, ut ex his semel laborans, ex eodem se intestino laborare crediderit , donec arenosa urina alium esse morbum ostendit, sed inter initia persaepe adeo similem prioris , ut Galenus ci) quoque cum altero tentaretur, alterum esse, existimaverit quoad usque dej Etio humoris . quem vitreum dixerat Praxagoras, errorem sustulit. Quo magis praeceptum

illud omnibus a Μedicis servari debet: id quod Valsalvae nocte intempesta non licuit; ne suorum ipsi morborum sint judices , cum duo summi Anatomici Sc Μedici sic cavere non

105쪽

potuerint, ne alter in alterum errorem inciderent ; cujus simplicem consessionem sibi Oterque credidit convenire , sive Hippocratis more I , aliorumque , ut Celsus a ait, magnorum virorum , O fiduciam magnarum rerum habentium, sive etiam , quae mea omni tempore sententia fuit , quod longe majori la de ingenuitas digna sit , quam hallucinatio , praesertim ejusmodi, reprehensione . Sed ad postremos Valsalvae morbos revertamur. Hi quorsum essent evasuri, jam plura antea i dicia suerant. Nam etiam inter consulendum Vedici animadverterant somniculosum , non nunquam & stertentem, sic tamen, ut cum responderet, non videretur dormivisse. Mihi vero non tam id displicuit, cum sorte anno eodem MDCCXXI. consilia pro seminis prim riis conserremus Venetiis primum , Faventiae iterum . quam lingue dissicultas quaedam inexplicando sermone, levis illa quidem , sed mihi tamen, longo intervallo audienti, satis manifesta; ut ex eo tempore M vereri ipse, ει amicis praenunciare, quantumvis frustra .

1 De morbis VuIg r. I. s. n. 14. 1 Dc medicina I. g. s. 4. Diuitiasti by Cooste

106쪽

V A L s A L V A' 'snon destiterim, quod anno accidit MDCCXXIII postridie Kal. Februarias. Νam coenato, se

cumque , ut solebat, commurmuranti, Sc quasi aliquid commentanti, repente os distortum quid immineret, domesticis praemonstravit Admonitus, tantum adhuc aberat a mentia laesione, ut eos qui aderant, ne animo de cerent , neu perturbarentur , sed sibi ut quam quisque possent, opem serrent, hortatuS, a cersitis Medicis , 8c Sacerdotibus , illis quidem ut sanguinis non una detractione contenti, rursus mitterent, si videretur, significaverit; his vero , Sacra ministrantibus, ea omnia re ligionis Sc pietatis fgna dederit, quae vitam anteactam decerent. donec graviore morbivi, quem Vocant , ingruente , e dem nocte vivere desiit. Sie Valsalva vix m jor septem Sc quinquaginta annis natus, qu morbo liberaverat plures , & quo de morbo praeclara animadverterat, eo ipse morbo ereptus fuit. Elatus est . pro dignitate hominis, honesto funere. conditusque in sacra Aede , quae ab Divo Ioanne in Μonte Bononiensibus appellatur. Quanta omnium de vivo opinio ,

quantumque mortui desideriuae fuerit, vel M

107쪽

96 ANTONI Us MARIA monumentis cognosci potuit, quae ipsi intra

Eum, quo decessit , annum, aut certe non

post multo, raro cxemplo quinque sunt posiaeta , ab aliis aliud , aliisque verbis, sed eadem omnia &. I audis , Sc voluntatis significationertinum sepulchro proximum, idque ab Aedilbmis , Canonicis Regul. Lateran. - alterum , de quo supra commemoravi, in No comio Ι curabilium ab hujus Conservatoribus; tertium, -& quartum adjecto ejus e nobili marmore simulacro, singulari opera atque arte pers cto , illud, Senatoribus auctoritate & sapie tia praestantibus, quibus Instituti Scientiarum procuratio demandata est , id jubentibus, in magnificis aedibus eidem Instituto assignatis; hoc in celeberrimo Gymnasii loco ab utraque alma Universu ate Acristan quod potissimum , quoniam ita factum atque exornatum est, ut quatuor do quibus in hac vita exposuimus. , Valsalvae praecipua studia non minus inscriptis Verbis, quam circum addita haud ineleganti pictura repraesentet; idcirco aere descri- 'bendum, & cum hoc nostro commentariololeonjungendum curavimus I . Novissimum, nec

ia Vid. in Venera operum GTuvae editione.

108쪽

.VΑL SALVA 97 nee sine simulacro id quoque , Forocornelii in eo loco statimim est, qaem in locum , si quid sibi in Patria accideret, Valsalva Cnim inferri corpus destinaverat, in Divi Dominici Templo, recons instaurato. Positum est autem ab uxore, semina lectissima, Helena Livia , pene una superstite familiae suae , tapud Bononienses veteris Sc Senatoriae. Quae quantum viro, dum hic Viveret, ob quoi s suorit Leura patefecit ejus voluntati vel post obitum. satisfaciendi . Cum enim hoc illum sciret ita

animo. habuisse, ut, se morduo , sua chirurgica instrumenta omnia, quae nec Ita pauca eratat, nec Vulgari industria atque artificio fabrefacta, Nos omio cederent Incurabilium χAcademiao autem Instituti Scientiarum sutim Anatomicum btuseum , cum, Ob alia , tum maximo- ob, admirabilem illam , primamquo omnium , universi auditus organi una in . aure praeparationem a Viris' etiam Principibus expetitum: cum igitur id sciret, nec prece, nec gratia , nec Praemi adduci potuit, ut

aliis quam quibus vir indicaverat , non juΩserat , cuncta illa traderentur: tanti apud εari viri quoquo modo cognita Voluntas.

109쪽

φη ANTONIUS MARIA suit. Hanc anno duxerat MDCCX. ex eaque liberos sex procreaverat, mares duos, seminas quatuor. Sed Virilem sexum non reliquit; in prima enim pueritia utrumque amiserat filium. Filiarum quoque ultima non diu patri superstes suit. Vivunt reliquae: quarum priorem nuptum dedit mater Ludovico in Montesanio Caprarae I. C. nobili civi Bononiensi: altera, Sc tertia solemniter Vovera Deo Virginitatem maluerunt. Has omnes Val- salva habuit heredes, non tam magni patrimonii, quam maximae gloriae. Illi enim augendo , etsi indiligens paterfamilias non fuit, munto minus operam dederat, quam scientiae . 8c virtuti, Sc, quae harum comes est, laudi nominis ampliscandae. Inter omnes constat , qui ejus 8c mentem, & consuetudinem probe cognitam habuerunt, multo eum maximam vitae partem, ut Verum inquireret, ac publica commoda promoveret, in disiectionibus consumpsisse. Νamque in auris dumtaxat an

tomia sexdecim ipsos annos fuit, dissectis ejus rei caussa humanis capitibus amplius mille. Hinc Tractatus extitit de Aine Humana , qui unus maxime apud Philosophos, Medicos, at,

110쪽

VAL SALVA 99que Anatomicos Valsalvam illustravit, post

Bononiensem editionem an. MDCCIV. apud Constantiniim Pisarium, Trajecti ad Rhenum iterum an. MDCCVII. in ossicina Gulielmi

VandeWater, Gene vae autem tertium ari.

MDCCXVI. sumptibus Cra meri Sc Peraclionii, a typographis descriptus , 8c tamen a multis jam annis in tabernis librariis prostans raro, adeo ut nunc quartum prodire debuerit, cum tres posthumae Anatomicae differtationes , novum assidui Valsalvae laboris atque industriae specimen . primum ederentur . De quibus, & de eo tractatu cum illa huc addudero , qua nulla ratione omitti positint, finem statim scribendi faciam Dissertationes Valsalva recitaverat in ea, quam saepius memoravi, Iiistituti Scientiarum Academia , primam quidem anno MDCCXVI. Kal. Iun. alteram Vero anno Μ DCCXVII. circiter Idus Decembris :tertiam denique anno MDCCXIX. item pridie Id. Decembris. In prima sermonem habuit de laxioris intostini vinculis , de sinibus arteriae magnae , de nervis ab spina medulla ad parvagum accedentibus , deque annulis tum visoris, tum motoris oculi nervi moderatoribus

SEARCH

MENU NAVIGATION