장음표시 사용
131쪽
primus ille quidem in Italia quantum constat) analysim infinitesimalem, a Lethnithio inventam , a Bernoulliis fratribus longe promotam , excolere coepisset. Stancarius idem st dium magna animi contentione aggressuS est. Eodem sere tempore Ioseph Veret alia Caesenas, qui Bononiae a compluribus annis, studiorum caussa, morabatur, utrique sese a
junxit ; collatisque invicem studiis, in ea contemplatione maxime profecerunt. Gabriel ad explicandum praesertim , atque amplificandum integralem calculam se adjecit, quae pars ne que satis luculenter hactenus a scriptoribus tradita , & pluribus schedis dissipata continebatur . Ea de re, annos XX. haud amplius natus, librum conscripsit, cui de constructione aequationum differentialium titulum fecit; at paullo post Romam prosectus, non ante
annum MDCCVII. quum in patriam revorsus
esset, opus suum evulgavit, eoque labente tempore Craigii Geometrae Angli ejusdem argumenti liber prodiit, qui nunquam , quod constet , Bononiam importatus est . Stancarius,M Veretalia in traducenda ad physicas quaestiones infinitorum analysi operam praecipuam
132쪽
sTAN CARI Us Iat posuerunt; neque ulla sere erat quaestio ce labris in Parisiensi, aut Lipsiensi Ephemeride Pertractata, quam non ii singuli peculiari ratione expedirent; quin & multa nova problemata excogitarunt, solveruntque , quorum aliqua postmodum vel in iisdem ephemeridibus , vel alibi ab aliis proposita sunt . Veraasia praesertim novum, atque aliquando suasortasse in architectura utilitate commenda dum, problema , in quod casu, cum Stancario confabulando, inciderat: de construenda commodiori curvedine pro fornicibus, & pontibus ; celebre item , atque insigne illud: de invenienda curva celerrimi descensus, non modo pro vulgari, sed & pro quacumque gravitatis assumtione, solus tunc, & primuS, quantum constat, resolvit. Corporum recta descendentium vires, velocitateS, tempora,
ac spatia: figurarum omnium in fluidis sese
moventium resistentiae leges ; nec non naVium celeritatem , cum maximam , tunc uniuS cum alterius celeritate, collatam, quaecumque sue
rit fluidorum gravitas, ut ajunt, specifica, dimensus est. Vis centrifugae leges, iisque datis, 'Planetarum, aliorumve corporum se-
133쪽
mitas variis modis demonstravit; vimque Ipsam centralem , non modo in circulo, sed in
omnibus curvis considerans, eam cum Vi gravitatis contulit; atque inde theorematum Hugenianorum peculiarem demonstrationem deduxit. Corporum etiam in quocumque cono, de volventium vim centralem , Velocitatem,& tempus , primus quaesivit, Sc detexit; unde magnum elegantium, noVorumque the rematum , M problematum numerum hausit,
atque ad hujus generis insigniorum quaesti num generalium solutionem aditum sibi facillimum aperuit; quin Sc virium centralium regulas in medio difformiter denso Sc juxta rationem quamlibet resistente adinvenit. Quas illi meditationes statim si evulgassent, haud parum Italici nominis gloriae consuluissent; sed dum ad nova intenti rem in tempus disiserunt , factum est ut primatus laudem alii interea occupaverint. Inter haec Aloysius Ferdinandus Comes Marsilius, Vir de optimis studiis praeclare meritus. propria in domo, quae Bononiae est, Astronomicam Speculam excitare constituit: physicis experimentis faciundis organa omne genus suppeditare ; sin
134쪽
sTAN CARI Us et a filium , maritimorum, ZOOphitorum , corporumque aliorum naturalium ingentem vim, quae inter militares expeditiones tota Germania , ac Pannonia conquisiverat, illuc convehere : Bibliothecam , Μusaeum , technicas OG ficinas adjungere; nihil eorum omittere, quae ad excolendam , atque amplificandam nat rae scientiam conducerent. Et tractandae , custodiendaeque suppellectili Eustachium Μa
fredium praesecit. Eustachius cum fratribus ,& Stancario in Aedes Μarsilianas prosectus, Speculae exaedificandae , tum organis astr nomicis curandis, ceterisque ordinandis rebus hiennium sere insumpsit. Anno MDCCIV. aliose sum avocatus totius rei curam Stancario rei, quit. Stancarius optatissimam occasionem nactus naturalis historiae studium ad reliqua studia adjecit. In eo Laelium Triumphetium , a quo in Philosophia institutus fuerat, ductorem h
huit , consummatae doctrinae Virum , quem ille semper praecipuo honore prosecutus est. Habuit & socios Bartholomaeum Beccarium, Fernandum Antonium Ghedinum, Heraclitum Μansredium , nec non Ioannem Scheu
ghaerum Helvetum, qui a Marsilio inspiciundi,
135쪽
I24 VICTORI Us FRANCISCUS ordinandique Musaei caussa Bononiam misessis , complures menses in Stancarii contubernio fuit. De lapide Bononiensi , de diversis argillarum generibus, de testaceis, quae ex hoc agro magna copia effodiuntur, multa hoc tempore observavit , quae si scriptis mandaseset, eam historiae partem haud parom illustrare possent. Absoluto Speculae aedificio, compositoque in ea murali semicirculo, quo sederum altitudines toto meridiani circuli tra-Gi captarentur, multae deinceps astronomicae observationes a Stancario & Μanfrediis habitae, Antonio etiam Leprotto , Iulio Caesare Parisio , aliisque astronomiae studiosis o pem conserentibus. Complures Iuminarium, ac satellitum eclipses observatae. Detestae
solares maculae. Cometa etiam an. Μ DCCVII.
die XXV. Novembris ab Eustachio in capri-eorni astro animadversus. Planetarum achronichiae fulsiones determinatae , Veneris sydus in ipsa cum sole conjunctione in meridiano deprehensum; multae denique astrorum post
lunam occultationes tam noctu, quam interdiu adnotatae. Observationum commercium
cum celeberrimis astronomis institutum, qui
136쪽
sT AN CARIUS I asproprias cum Bononiensibus conserendas v
eissim impertiehantur. Roma Franciscus Blanchinus Summi Pontificis Cubicularius, Genua Paris Μarchio Salvagus, Mutina Cajetanus Fontana, Parma Achilles Beccadellius . Tigu-ro is, quem supra memoravi, cum Iacobo fratre , Scheucheterus ; Νorimberga Lim martus, WrZelhaurius , Mulierus; Massilia Anto nius Lavat, Monte Pessulano Bonius, Plantada Clapiaeus: Lutetia Cassinus , bc Cassini nepos Maraldus , qui anno MDCCIII. Roma in Galliam revertens multa, ad practicam astronomiae partem spectantia quae in Pariensi observatorio usu ipse didicerat, cum
iis perhumaniter communicavit. Earum Observationum collatione Bononiae Urbis geographica positio , quae perperam a scriptoribus consignata fuerat, longe emendata est.
Ceterum Stancarius, exeunte anno Μ DCCIV.
cum XXVI. aetatis ageret, philosophica laurea condecoratus est ; quem ille honorem ut
acciperet, non tam propria Voluntate est adductus , quam ne communem opinionem contemnere Videretur, quae in ejus honoris con
secutione praecipuum studiorum fructum con-
137쪽
ra 6 VICTORIUS FRANCISCUSstitutum putat. Eodem anno totius philos phicae Academiae consensu est adlectus, ut ei in perpetuum a secretis esset. Academiam illam dudum Carolus Antonius Piratus , Caesar Marescottus , Cajetanus Scandianus , Vincentius Thomassinus , Dominicus Pasius, aliique philo phiae cultores, apud Eustachium Maninfredium instituerant. Exinde Iacobus Sandrius propriam in domum admiserat, multumque
ad eam amplificandam, exornandamque con tulerat. Ioannes Baptista Μorgagnius Foroli-viensis, eo anno Academiae Pra es cum es.set , illam a perpetua disputandi subtilitate ad
naturam ipsam observationibus, & experimentis investigandam traduxerat; atque ut erat Eustachio amicitia , Stancariis vero fratribuς etiam contubernio coniunctissimus , ita utro que in ejus consilii partem acceperat, Opi masque ad eam leges tulerat, quae omnium sussragiis sancitae fuerant. Itaque Stancarius
oblatum sibi munus magna cum fide, ac diligentia gerere adorsus est. Cum Gui dono Grandio. Iacobo Hermanno, Antonio Valli nerio, Scheucheteris fratribus , viri'tio aliis
doctissimis per epistolas multum agere; si u-
138쪽
AT AN CARIUS Iulorum inventa , quaecumque illi communicassent, ad Academiam referre, si quis e sodalibus abesset vicem ejus gerere , Academiae negotia On. nia pene solus expedire. Atque ex eo tempore Academia, tum litteratorum vis rorum Bononiae degentium frequentia, tum exterornm adoptione maxime increvit; neque multo post in aedes Μarsilianas translata magis in dies essior uit; tametsi Morgagnio in patriam mox reVerso , Verzalia etiam ad visendos , cognoscendosque viros doctos, Sc insisgniores geometraS, alpes transgresso, denique aliis Academicorum alio avocatis, magnam cladem accipere visa est; donec, Stancario evita erepto, pene cum eo interiit. Postremis tamen hisce temporibus spem concepimus fore
aliquando, ut ad pristinum illum splendorem
revocetur , post quam a Bononiensi Senatu in clientelam accepta , optimumque Praeside in
Franciscum Simonium sortita, in literarii Instituti, propediem Bononiae, Marsiliana largitione, aperiendi partem immigravit. Sed ad
temporum ordinem ut revertar, Stancarius
eodem anno aequilibrium hydrargyri in se ulis, aliquid aeris continentibus, academica
139쪽
x28 VICTORIUS FRANCISCUs dissertatione consideravit; qua de re Iacobum Bernoullium ante eum egisse minime dissimu- Iavit, sed ejus inventis nonnulla adjecit . quae
ad maximorum determinationem pertinent . Ineunte anno MDCCV. quae de aquarum uvasis eHuxu , deque earum per diversa foramina erogatione dudum invenerat, ad Academiam retulit, atque etiam in publicum edere cogitavit; sed cum aliis occupationibus distineretur , atque interim rescivisset virum celeberrimum eisdem erogationum regulis inquirendis operam dare, quaS postmodum vulgare meditaretur , schedam , qua inventi summa continebatur, anulo suo obsignatam ,
filioque trajectam, Iacobo Sandrio Academiae conservatori cullodiendam tradidit, cui Sch dae Sandrius diem XXII. Ianuarii, quo die -lli tradita fuerat, propria manu adscripsit Quanquam ne sic qui tam essicere Stancarius potuit, ut primus ea detexisse videretur; --dem namque tempore problema illud a Varignonio generaliter essectum, atque in commentariis Academiae Parisiensis anni MDCCIII. jam evulgatum a Veretalia accepit, qui & ipse
diversa quadam, eaque uni eriali, ac fac liori
140쪽
sTAN CARIUS I a 'liori ratione quaestionem resolverat . De in strumento etiam, quo gradus dilatationis aeris an machina pneumatica distinguuntur, Stanca-xius hoc anno sermonem secit , cujus instrumenti dividendi rationem pridem adinvenerat; eamque excepit VerZaliae methodus, pro inveniendo numero exanthiationum, quo aer Intra machinam ad Optatum raritatis gradum perducatur. Praeterea montium & totius aeris altitudinem , ex recepta communiter hypotest, qua aeris densitates atmosphaerae incumbentis ponderi proportionales assu-anuntur , indagavit, lineamque, ad quam densitates desinunt, Iogarithmicam esse demonstravit , qua de re ad Ioannem Seheuchrerum postmodum scripsit , modeste professus inventum hocce non sibi, sed Parentio, Gallicae Academiae mathematico tribuendum, quanquam ipse haec omnia invenisset priusquam in Parentii librum incideret, ic ut apparet, nescius primum hujusce inquistionis titulum Hallaejo Geometrae Anglo deberi. Μutuas
etiam de hoc argumento cum Hermanno epistolas habuit , quod & Veretalia maxime illustravit: adjecit enim lineae densitatum inve-