Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Iro ANTONIUS MARIA stultam orationem , nec tamen omnino incultam

probanti. Nihil addidimus , nihil praetermisimus , si quiddam excipias sub snem tertiae

dissertationis, idque non de nostra tantum, sed etiam de utriusque amicorum , hominum doctissimorum sententia : erat enim cogitatum inexplicabile, M , quod consequitur , plane inutile . Contra, in dis ertatione eadem quo dam locos ita restituimus , quemadmodum i sum cognovimus ex charta, de qua ante dictum est, per se facere decrevisse. Insuper Onamquamque dissertationem in plures quasi articulos distribuimus, singulisque articulis Scsuum numerum praescripsimus. Sc ad oras summulam adscripsimus eorum, quae in quoquo

articulo traduntur: non quod harum rerum

in ejus chartis ulla nobis inventa sit; sed quod

in tractatu illas omnes Voluisse , meminersemus; ut non videatur in dissertationum editione suisse omissurus. Denique cura accessit consciendarum tabularum, earumque explicationum . Reliquerat ille quidem figuras novem , omnes ad dissertationem primam atti

nentes ; sed aliam sere in alia charta, non collectas in tabulas, non adscriptis numeris ,

122쪽

III VALsALVA

non inscriptis litteris distinctas, non adjectis - , explicationibus illustratas. In uno dumtaxat

solio quid in illarum quibusdam pingendum

curasset, presie Sc continuata oratione, quasi memoriae caussa, adnotaverat. Νos igitur

in tres, quas dissertationibus interjectas edimus , novas tabulas dii tribuimus , numeris, Sclitteris distinximus, hisque respondentibus explicationibus ad ejus mentem declaravimus. Atinque ut ille ab eodem, quo ad tractatus figuras usus fuerat, egregio pictore Angelo Μ chaele Cavarzono pari & hujus , M sua dii gentia atque industria has quoque delineam das curaverat; ita & nos ut ab eodem, a quo primae, laudato scalptore Francisco M.

Francia in aere insculperentur an. MDCCXXV. curavimus, nullis neque sumptibus , neque precibus, neque monitis parcentes , ut scalpt ra omni ex parte summaque cum fide picit ram sequeretur: cujus certe Voti , excepto uno aut altero, de quo in explicationibus admonemus , loco compotes fuimus. Hac enus quo consilio satis a nobis factum sit primis illis rationibus expositum est: nunc qu

modo alteris iudicabimus. Duodeviginti epΡ

123쪽

xis ANTONIUS MARIA stolas scripsimus , quarum undecim ad tractaintum attinent, reliquae ad dissertationes. In trasque autem conjecimus tum quidquid ad singula ex ordine capita, & rerum argumen

ta , in Valsalvae chartis spectare , deprehendimus, quod bono in lumine collocavimus; tum quidquid ex anatomicorum inventorum hist Tia ad easdem res pertinere intelleximus; tum quidquid de his iisdom rebus aut ad eum,. dem modum, aut secus ab doctiissimis viris non modo olim, sed ad haec usque ultima

tempora scriptum esse, cognoVimus. His mnibus nostras, qualeS eae cunque sunt, non

paucas certe, neque indiligenter habitas observationes, & animadVersiones adjecimus. Secundum has, ubicunque id facere , Sc quatenus facere licitum suit, simul verum , simul Valsalvam defendimus. Siquando autem crerdidimus, utrumque simul desondi non posse: idem quod ipse ibi facturus fuisset, ingenue

est a nobis fastium , ut Valsalva incusato, Scquoad potuimus , laudato , Vorum tueremur. Has autem epistolas cisi una cum Valsalvae scriptis emittimus, non omnibus tamen stria

F ε volumus. Sunt enim ita cum iis eo luam

124쪽

VAL SALVA II 3

iunctae, ut facile a Bibliopola sejungi queant. Itaque siqui eam de Valsalva opinionem hahent , quam si ullo de homine habere liceret , de ipso in primis habendam faterer, nulla ut de sensione egere, nulli ut suspicioni

erroris obnoxium credant, ii poterunt in ejus scriptis aequiescere, securi ceterorum. Qui autem illa eo sunt animo in manus sumpturi, ut si quid Qrte minus placeat, id' reprehendant ; hos vero etiam atque etiam rogatos volo, ut se tantisper ab eo judicio sustineant, dum illi Valsalvae loco respondentem in meis epistolis locum perlegant. Saepius enim aut ita de sensum , aut ita excusatum invenient, ut aut nulla reprehensione opus esse , intelligant; aut siqua sorte , ea certe. quae cum aliqua tamen sit laudatione conjuncta. Sicubi autem Viderint, Vero cogente , me ire in alia omnia, non continuo Valsalvam arguant ;sed sic existiment potius , idem illum facturum fuisse , si diutius vixisset, si spatio dato , plura observare, plura animadvertere , plura etiam legere potuisset: nam quamVis magnu Silla tempestate Anatomicus fuerit, non ei tamen licebat quid a posteris inveniendum esset,

125쪽

gI4 ANTON. ΜARIA VALSALVA divinare . Simul eorum quae supra dicta sunt . veniat in mentem ; fuisse ipsi in animo mutare quaedam in scriptis suis, fortasse illos eosdem locos. Ad extremum , quidquid displiceat, me potius, ta consilium meum, non animum, reprehendant. Siquid autem sorte a me selicius alicubi aut observatum, aut animadversum, aut constitutum esse, crediderint, non mihi illud, sed Valsalvae ipsi a ceptum reserant: qui nisi me olim adolescentulum ad haec studia instituisset, nisi quaere do praeivisset, observando praeluxisset, nihil a me horum susceptum esset.

126쪽

VICTORIUS FRANCISCUS STAN CARIUS. I Ictorius Franciscus Stancarius Dominico' Stancario , 8c Catharina Gornia, civibus honestissimis, anno MDCLXXVIII. die XXIX. Iulii Bononiae nascitur. Μater ejus virum eximium Ioarmem Baptistam Gorniam fratrem habuit; qui apud Cosmum III. magnum Etruriae Principem , mox Sc Ducem, multis cum eo peractis itineribus, tum Medicinae laude praecipuum favorem obtinuit. Ex ea conjuge Dominicus non alium quam Victorium suscepit, e Dorothea vero Natalia , Francisci Natali j , celebris philosophi, per fra trem nepte , plures

antea liberos progenuerat, quorum tres superstites habuit, Marsilium Romana in aula nunc temporis degentem, Franciscum strictio-

i Seripsit hane vitam Eustachius Mansredius eamoue praeposuit Iibro , quem ipse vulgavit , inscripsitque i Victorii Francisei Stanearii Philos hiae Doctoris Bononiensis, O in patrio Archigymnasio Analyticae Lectoris Schedae -- asematicae post ejus obitum collectae, ejusdem observa tionea. astronomicae. Bononia. I Iῖ. in ε.

127쪽

Ir6 VICTORIUS FRANCISCUsris observantiae Regularem, & horum natu minimum Ioannem Antonium , qui Bononiensi in Archigymnasio medicinam , atque anatOmen summa cum laude prosessus est. Εjus Dorotheae sororem Luciam is, quem memoravi, Ioannes Baptista Gornia postmodum duxit , ex qua Victorium Gorniam, nunc med cinae doctorem, Stancarii sebrinum procreavit. Ceterum Victorius Stancarius prima litterarum rudimenta a Sancte Stancario patruo accepit, qui optimus in civitate liberalium artium Institutor habebatur . Adolescens patrem cum amisisset, avunculo . & patruo pridem sublatis , primam juventutem apud Ioannem Antonium fratrem exegit, quem etiam

patris loco diligentissime coluit. Ab eo ad Laelium Triumphettum missus bienniam philosophiae operam dedit; tum a Vincentio A

drea Guini sis Iuris civilis institutiones accepit. Per eam aetatem cum Eustachio, & Gabriele, mox Sc cum Heraclito Μanfrediis fratribus , studiorum consuetudinem inivit, quibus eum deinceps ad extremum usque vitae suae tempus conjunctissime versatus est. Ab Eust chio non tam mathematicis elementis imb

128쪽

sTAN CARI Us III tus, quam ad capessendum noc studii genus. quo natura maxime ferebatur , incensus , ad eam facultatem totum se adjecit. Euclidis libros nihil moratus, mathesim suam a trigo nometria, M logarithmis exorsus est, suopte ipse ingenio supplens, quae ex proportionum dochrina , 8c geometricis principiis ad illorum cognitionem desiderabantur. Ei studio unum , Sc alterum mensem impendit; neque in alia mathesis parte condiscenda tantum deinceps temporis posuit. Nam optices quidem , stati

Ces, mechanices, atque astronomiae princi

ria e librorum lectione desumpsit, disciplinas

vero ipsas, quousque illae a veteribus ad nostram sere aetatem promotae fuerant, obser vatione, ac meditatione propria adeptus est. Itaque domi perpetuo machinas compingere, dissolvere, pendula incitare, perspicilla invicem componere, telescopia, microlcopia i struere , fistulas vitreas aqua , hydrargyro implere ; tum eorum effectuum , quos observaret caussas excogitare, ut inventorum suorum cum alio tum inventis consensum experiretur.

Sed cum intimae geometriae usum in omnes mathematicae facultatis partes maximum in-

129쪽

xi 8 VICTOR IUs PRANCIsCUstellexisset, ad Dominicum Gulielminum se contulit, ut ab eo Cartesianae analysis sundamenta perciperet: simul Gabriel Mansredius, relicto medicinae studio cui apud Gulielm, num operam dabat, totum sese ad analysim

convertit. Speciosae logisticae ratione vix a cepta , uterque geometricorum problematum solutionem adorsus est; atque alter alterum exqiusitis quaestionibus cum provocaret, non mediocres in ea facultate progressus secerunt. Interea Gulielmino astronomicas observationes

instituenti Stancarius; ad Μansredii fratres operam praestabant. Noctu satellitum Iovialium eclipses, interdiu meridianas solis altitudines ad gnomonem maximum , qui Bononiae in Divi Petronii Aede a Cassino descriptus

extat, observabant. Earum observationum Gulielmino cum Regia scientiarum Academia Parisiensi consuetudo intercedebat. Stancarius annum agens XIX. propria etiam in domo caelestes observationes moliri coepit. Quadrantes , Sc sextantes, quae ille organa nusquam

viderat, sibi ipse e ligno compegit, diligente que divisit, tum telescopiis instruxit; tele se piorum etiam perspicilla quaedam elaboravita

130쪽

sTAN CARIUS II 'atque ea ratione multas cum Μansrediis se tribus syderum distantias captavit. Paullo post Gulielminus ad Patavinum gymnasium accersitur. Bononiae Eustachius Mansredius

illi lassicitur. Stanearius in Collegium a Theodoro Poeta , Equite Bononiensi dudum institi tum, quo ingenui adolescentes, liberalibus

studiis operam dantes aluntur, curante Ioanne Antonio fratre, recipitur. Ea res illud incommodi Stancario afferebat, quod noctu illi, observandorum syderum caussa, prodeundi potestas non fiebat. Sed tanta apud Coblegii moderatores de Stancarii honestate opinio fuit, ut adolescentem ea lege absolverint. Itaque apud Μansredios noctem traducebat, quorum in sublimi domus parte opportunum locum nacti speculam suam constituerant. Eo in loco ex anno MDCIC. ad triennium . dimissa rubrica distantiarum ratioue . micrometri. 9 horologii automati ope caelestes motus explorarunt. Neque minus interea Stancarius Geometriae , Physicaeque excolendae vacavit; quin & Ηjeminiani Rondellii, post Gulielminum, in mathematicis auditor fuit. Anno MDCCI. cum Gabriel Ma redi

SEARCH

MENU NAVIGATION