장음표시 사용
81쪽
po ANTONIUs Μ AMAtuit. Igitur ad eam exercitationem. qua in amgrotantibus morborum notas , progresiaria , exi tum Sc remediorum vires diligenter attente que adnotabat, alteram adjunxit, ut in iisdem mortuis quae partes quod vitium haberent. accuratissime perscrutaretur. Quoniam autem
hae quid ab recte se habentibus discreparent,
intelligere non poterat, nisi qua ratione sint eaedem secundum naturam constitutae, cognitum penitus & perspectum haberet; persecare dc rimari quaecunque viscera Sc membra co sit, quae sana quidem esse constaret; neque hominum modo , sed & ceterorum, quae no stra terra fert, animalium, siquod sorte, ut haud raro usu venit, occurreret, in quo clarior aliqua, Sc apertior struinara esset. Exstructura enim actiones partium, atque utit, tales , ex his autem significationes eorum . quae in aegrotantibus videmus, intelligi non
dubitabat . Quamobrem ut facilius assequi illas posset, vivas quoque sibi dissecandas esse
bestias, dc multa ac varia in iis capienda experimenta animadvertebat. Hae suerunt cauς
sae cur iis potissimum studiis se daret, ad quae datura etiam, ut supra docui, propensus e
82쪽
VAL SALVA Drat. Quanta autem industria , assiduitate , comtentione se dederit, haec sunt testimonia. Illo ipso anno MDCLXXXVII. jam renem cani exsecare sciebat sic ut hic viveret. Quot a tem sive in canibus, sive in aliis animant, bus , cum viverent, pericula secerit, aut quae in occisis adnotaverit, quot hominum cadavera inciderit, quot in partibus aut quae secundum naturam sunt, aut quae contra se habent, sit rimatus . cum prope innumeris in
Gartis scripserit, non minorem tamen numearum consciis videtur praetermisisse, persaepe medicis occupationibus impeditus , nonnumquam morbis prohibitus , quos neque paucos , neque leves ex istis ipsis graveolentium corporum disiectionibus eo facilius contrahebat, quod cum reliquis vigeret sensibus, ob incredibilem teterrimi odoris patientiam naribus tandem captus suerat. Sed ea erat cupidit te , eoque studio per Anatomen proficiendi, ut quamvis acutis propterea conflictatus aemgrotationibus, extremo in discrimine fuerit primum anno MDCLXXXXII. iterum circa an num ΜDCC., quamvis antea ad tantam ma-
clam , gracilis per se juvenis redactus esset,
83쪽
et, ANTONI Us MARIA ut accedente tussicula , & salsi ad saures hi moris defluxu, nemo esset medicorum, quition tabidum mox sere metueret, nemo am,
Corum , qui non rogaret, sibi ut tandem par ceret , institinumque periculosum dimitteret ;tamen ne post haec quidem dissectionum finem fecerit ; imo quotiescumque occaso data est quo annis superioribus, eodem M insequent, hiis incredibili mentis ardore ad verum inquirendum actus, dies noctesque inter cadavera est versatus . Atque hoc loco non est praetereundum quod vel tum fecerat, cum olf ciendi sensu apprime uteretur. Est enim ejusmodi , ut ex eo uno conjici posist cetera,
quae perpeti non dubitabat, ut suo illi studio indulgeret. Ex summo cadaveris se more exsecuerat quidquid longi dirique morbi suerat sedes , ex Gimque domum miserat, ut sere solebat, quo diligentius examinaret. Cum t tus in eo esset, plerisque jam satis inspectis. subito in proximam urbem ad viri primarii curationem accersitus, quod reliquum erat in aquam, subinde mutandam, conjicere, M in reditum disserre cogitur. Serius quam speram erat, Bononiam reversus, nihilosecius quae
84쪽
reliquerat in manus sumpsit; neque antea posuit quam plane intelligeret, frustra sibi operam esse sumptam, nisi is nervus, qui omnium est crassissimus, quomodo supra infraque ex sectam partem se haberet, pro certo cognomsceret. Quid saceret 8 Erat aestas summa , tempestas servidissima , dies autem jam dec
mus tertius postquam cadaver sepultum suerat . Ausus est tamen de eo eruendo vespili nes appellare . Negantibus ceteris, vix unum blandis precibus , m agnoque praesertim pretio exorat . Protrahitur luridum, insorme, taboque dissiliens cadaver. Graveolentia absterruetus intoleranda recedit Vespillo. Sed intrepidus accedit Valsalva: quae vult inquirit ac persequitur, nec absistit prius, quam satis sibi superque faciat. Multa ego audivi, mul
ta legi de Vesalio ci), de Ruysichio et , de
aliis, qui supra quam credi possit anatomen adamarunt. Incredibilia , cum essent juVeneS, ausos illos, & perpessos non nego. Hoc nego Rut unquam , aut certe cum viri essent facti, nactique jam magnam in anatomiciS re
85쪽
74 ANTONI Us MARIAhus, & medicis , ac chirurgicis scientiam , auoctoritatemque pertulisse. Sic enim Valsalva disiectionum suerat studio incensus, ut cetera
non Omitteret, quae egregio in medico, chis rurgove requiruntur. Quorum pleraque supra sunt a nobis commemorata. Ad ea accesserat singularis cura in remediorum materia, eorumque natura, M sacultatibus cognoscendis. ob eamque caussam, quae cautiores prodiderunt chymici, non neglexerat. Quibus in rebus iit facile multumque proficeret, intima amicit1a secerat, quam adolescens cum albquanto adultiore conjunxerat Petro Μolinerulio, quem multo doctissimum suisse rerum iularum vere Videor posse contendere, neque minus experientem medicum , & in optimi cujusque medicinae scriptoris voluminibus noscendis aeque ac perlegendis versatum. Ute
batur etiam intime Hippolyto Francisco Albertino , qui in medendo ut sagax , diligens, cautusque suerit, cum ejus opuscula I), quamvis perpaucula satis ostendant, hie nihil
attinet docere. Hi, siqui alii, inter se, Meum Valsalva conjuncti, ut plerisque hujus
86쪽
vALsALVA 7s, litererant dissectionibus, sic vicissim suas ciuneo animadversiones obserVationesque communicabant ; vel potius tres una easdem, iis quiadem annis, instituebant, simul in valetudinariis, simul domi illud omne tempus tribuentes studiis optimis, quod alii plerique juvenes in pravis, aut inutilibus co sumebant. Etsi haec, ut diximus, ita se habebant , tamen cum inter ceteras Valsalvae exercitationes illa praecipue emineret, qua jam plerisque praestabat medicis, anatomia, effugere non potuit, primis illis temporibus, nonnullorum mistas cum laudibus obtrectationes , ut praeclaris viris persaepe accidit, qui aut philologiae, aut mathesis , aut rei chymicae, aut herbariae excellentem scientiam cum medicina conjunxerunt, sed an atomes inprimis'. quod usu evenit vel illi quem paullo ante nominavimus, Andreae Vesalio. ad
hunc modum describenti pesssimum, ut loquitur Corn. Tacitus I) inimicorum genus, laudantes . se Si quem, inquit ca) , aliqua abri ipsis ignorata cognoscere animadvertant,
is illum quidem eorum peritum latentur esse;
87쪽
ra ANTOMI Us ΜARIA is ceterum quod ipsi nomine tantum sunt se medicum csse negant, quasi is demum me- , , dicus foret, qui nihil minus quam medicusis Vere censendus sit: Sc perinde ae si absolu- , , tior in aliqua medicinae subservientium di-- sciplinarum diligentia, ad reliquam medic,
se nae cognitionem obesset . se Quorum Voc
lae , non minus quid ipsi ignorent, quam in quo alii excellant, prodentes , cum parum ceteris, tum nihil Valialvae offecerunt; quine contrario effecerunt, ut fama ejus magis in dies magisque cresceret, dissectionum a
tem accuratissimarum utilitas in medico, chirurgoque clarius eluceret. Illis enim fretus primus Bononiae in membrorum amputationibus , ad sanguinem compescendum, atrocissimum ignis auxilium rejecit; arterias obligavit ; primus surditatem posse interdum manu curari, ostendit; primus chirurgica plura instrumenta, pluribusque ex partibus constantia, ad multo pauciora, Sc simpliciora eo
traxit . Cumque non tam ex aliorum commentariiS : quam ex proprio , in re praesenti, judicio chirurgiam exerceret, hanc in aegrotantibus propemodum singulis, non ad cor
88쪽
eam quamdam 8c immutabilem normam, sed ad peculiarem cujusque casum accommodabat: atque ut maximi erat tum consilii, tum animi , celeriter quae opus erant, & excogita-hat, Se perficiebat, manu aeque promptus atque ingenio. Hinc illa quae saepe alii, MPraeliantes quidem viri. frustra conati, in desperatis reliquerant, nova ipse arte, nec postquam vidisses dissicili, consecit ex sententia; ut verissimum ei testimonium dederint Nosocomit Incurabilium Conservatores, cum mortuo posuerunt monumentum, in quo scriptum est, apud eos quoque fuisse , & quidem per C. Iustra chirurgum miris curationibus benefcentissimum. Μagnus itaque in re chirurgica Valsalva fuit: nec minor in medica. In hac ab illa ; in utraque ab anatomica summopere adjuvabatur. Quae enim medicus latentia curat, subinde haud alia sunt, quam quae chirurgus ante oculos posita, tumores, inflammationes , abscessus, alia istiusmodi. Vidi Gse persaepe aperta juvat ad abdita melius intelligenda. Sedem vero, Sc siqua indicia a Brusiora sint, quid certius doceat, quam anaintome, quae in qua parte quod viscus sit, &
89쪽
rῖ ANTONIUS MARIA post certa signa quod vitium inveniri soleat, ostendit Z Huic acceptum referre decet quod Valsalva de praesentibus Verissime judicaret ;de futuris non minus Vere conjiceret. Nam quo in viscere , quave in hujus parte quae esset labes, saepius aegro etiam tum vivo, pronunclavit; neque ea res illum sesellit. Saepe etiam accidit, ut cum mortis caussam in cadavere quaesituri, aperire pestiis instituissent, ipse interveniens, cum quae in viventasuissent notae , accepissiet, afferri serram eo tinuo jusserit, atque intra calvariam id oste derit, quod pectore includi existimaverant: contra, alias ut cum illam secare vellent, re- eludendum esse pectus, moneret; in hoc enim , ut reapse mox invenerunt, suis ex reinceptaculis sanguinem erupisse. Quarum praedictionum cisi Bononiae illae maxime pervulgatae sunt, quae in summorum virorum diffectionibus contigere, complures tamen plerosque fugerunt, olim inter discipulos in Valetudinariis. habitae eadem scientia, minori gloria. Quod si vera est, ut sane in morbis s
habilibus plerumque est , Hippocratis ci) , aut
90쪽
VALsALVA rs certe vetustissimi Auctoris sententia, Medicum, qui suffecerit ad cognoscendum, sufficere etiam ad sanandum; post ea quae exposui, non neces se habeo referre, quot illi fuerint, quorum cum jam nulla spes salutis relinqueretur , Val- salva in tempore vocatus, partim in pristinum restituerit; partim si ab interitu prorsus retrahere nsn potuit, at hoc certe retardato, quoad licuit, servarit; partim instanti periculo saepius depulso , longe plures, quam spe-Taverant, annoS in Vivorum numero sic reti nuerit, ut quam minime multa velligia gravissimorum morborum manerent. Dederat autem praecipuam operam, uti in chirurgicis ,
sic in medicis quod utinam omnes imitaremur ut qui morbi vulgo insanabiles habentur , eorum attentius primordia Vel per ana tomen observaret, si sorte aliquos inveniret quorum aut initiis occurrere , aut augmenta intercipere, aut impetus tardare posset. Eaque in re quid praestiterit, neque illustrius, neque selicius proferri a me posse exemplum credo, quam quod , ineunte saeculo, princeps instituit, dilatationes intimarum arteriarum