Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

MARTELLIug. a in quae alibi scripserat, de versu tragico, M praecepta quoque tradit de conficiendo melodramate. ut quod sua natura vitiosum est, miniis deformitatis habeat. Quamquam vero Mar- tellius intelligentia tragicae poesis omnes se Te anteire videretur, ei tamen libuit, ut qui que recens a se .factae tragoediae judicium d e rum Gallorum subirent, a quibus cum muruta objecta suissent, horum pleraque rationum pondere diluit, si quam culpam a se commi sim agnovit, ingenue sateri non dubitavit. Non poterat non libentissime Martellius in clavissima Europae luce, & in do rum non solum, sed otiam nobilium virorum flore ver sari, a quibus omnibus magnis honoribus aiaslaiebatur. Quapropter non fastidio ejus, in

qua erat, urbis, sed caritate Patriae fami esse existimare debemus, quod a Pontifice κiae petraverit, ut in Italiam redire posset. VAdens enim in longum tempus duci consecti nem negotiorum, quae tractanda susceperat Aldrovandus , non serendum putavit, ut majus detrimentum Patria acciperet in solven a s sta satis amplis operae pensionibu S , eo

temPOre, quo Q ino opera sua carebat. Ita:

292쪽

que Romam novem circiter post menses, en quo ab ea discesierat, ad suum pristinum mu nus rediit; quo ut pervenit S. Pontifex ab eo edoceri voluit, quo in statu essent res suae Parisienses. Cui satis quidem fecit Μartellius, cum particeps omnium consiliorum fuisset, Schorum oratione explicandorum miram lacu tatem haberet. Romae cum satis otii nactus

esset, hoc in primis contulit ad emendandum Dialogum de veteri O recenti tragoedia, cujus paullo supra mentionem secimus; M ad condendam sabulam piscatoriam , cui nomen est Adria, quam quidem omni venustate orna vit. Non mediocre quoque tempus posuit in describenda vita Alexandri Guidii, cui nem nem in poesi superiorem ponebat; 84 in corrigendis , edendisque in unum corpus coli

clis , quas ad eam diem lucubraverat, trago diis. Earum autem corrigendarum caussam in primis attulerunt animadversiones , quas ejusdem rogatu consecerant docti viri Iustus Fontaninius, Sc Vincentius Leonius. Hae tragoediae tribus voIuminibus continentur, easquae

nuncupavit Cardinali Hannibali Albaqio , cui gratissimum fuisse munus ex eo potest conjici

293쪽

MARTALLlus. Nn8 eodem suffragante, maximus natu filio Tum Μartellii auctus est satis pingui sacerdotio. Sine dubio Italica poesis plurimum debet Hartellio , non modo quod eam nobilissimis tragoediis locupletaverit, sed etiam quod exemplo suo multos excitaverit ad excolendum hoc poetis genus longo temporis intervallo ita Italia intermissum. Hi tamen, si perpaucos mcipias, quamquam nihil nisi summa rationo fecisse Μartellium existimarent, adduci min

me potuerunt, ut Martellianum versum sequerentur , huic hendecasyllabum praeseret res. Ex hoe autem intelligi potest quantae o Perae fit tragoediam condere, quod in tanto poetarum numero, qui his temporibus ad tragicam poesim se applicuerunt, pauci admo eum extiterint, qui pluries ingenii periculum

facere voluerint. Contra Martellius non con tentus tribus voluminibus tragoediarum editis,

Dunquam destitit, quid in hoc posset, tentare. Et quidem selici semper eventu. Itaque fecit, ut vere dictum de eo esse videatur ascriptoribus ephemeridum Trevolitiensium: Prude nos Tragi ques emissent a Monglaur Hamili.

latex trazoedias, quas postremis temporibus se

294쪽

a PETRUS IACOBUs .eit, duae sunt versibus hendecasyllabis serDptae , Helena Casu , Sc Perseus in Samothracia, cujus rei id caussae fuisse idem fassus est, ut

ostenderet se non aversissimo animo esse a Vereri Italorum in scribendis tragoediis consuetudine; addebatque optare se aetas & casus quidam ne faceret impedivere ) eas versibus

Μartellianis reddere, quo facilius homines verinsum cum versu comparantes , intelligerent quantum hendecasyllabus detrahat de nat xali ac non sucata illa gravitate, quae inesse tragoediae debet. Accidit an. MDCCXVI. ut ardentiori sortasse, quam antea , studio Romae ageretur, quae jamdiu torquebat Bon alienses Sc Ferrarienses controversia de reducendo Rheno in Padi alveum. Quod quidem negotium pro suo munere sic procuravit Mamtellius, ut dissicile sit judicare utrum ei gloriosius, an laboriosius fuerit . Pro his tantis suis meritis praeter illam laudis A gloriae, alia quoque merces ei persoluta est a Patria amantissima . Nam, decernente Senatu , sus sectius est Iacobo Berga morio , qui primum i eum tenebat inter eos, qui sunt eidem S

natui a secratis. Ad hoc tamen munus sana. .

295쪽

MARTELLIUS. honestissimum non venit. nisi consecto nego

tio de aquis, idque fuit mense Aprilis anno NDCCXVIII. In hoc quoque amor Patriae erga illum se ostendit, quod eodem serme tempore plurimum arixerit stipendium, quod pro munere docendi humaniores litteras ei

persolvebatur: quodque honorem non Vulgam Tem contulerit in ejus natu maximum filium'.

Hune enim voluit esse ab epistolis Camillo Bo. lognetto, quem Legatum ad Caesarem gra- 'vissimis de caussis legabat. Quamquam nullus dies a negotiis Martellio vacuus esset, satis tamen ei relinquebatur temporis, quod in studiis ae litteris suis consumeret. Et eo maxim incubuit, ut poema conderet de adventu C

Toli Μagni in Italiam, εjusque ad Occidentis

imperium adscensu. Utinam ad exitum pediduxisset opus immortale futurum , ut judiciun, facere licet ex decem Sc sex , quos reliquit', libris . Proposuerat hoc sibi, ut magna v xietate illud. condiret, & more institutoque Areosti modo ludicrum, modo sublime, modo aequabile ἐκ humile pro Varia rerum natura adhiberet dicendi genus. Eodem quoque

demo tempore aliud scripsit poema, in quo

296쪽

acriter inter se contendentes de hereditate , quae fuerat tellamento legata cuidam asino , quem nominatum fingit Radicone, ex quo nin men poema invenit. Dividitur hoc trecentam in Versus vero sic terminantur, ut

extremae uniuscujusque syllabae octies simili ter desinant, quae quidem res plurimum hahet dissicultatis, unde salsium fortasse est, ut in hoc poemate cetera inter desideretur mo te quoddam ac libere queus. Neque ita mu to post elucubravit Dialogos , quibus tituli sint . U Tasso . o della vana gloria; & si veri Parigino Italiano, quorum in primo laudes Tosequati Tassi celebrantur , haramque laudun Occasione disputatiir, an ullus su in mortuim gloriae sensus: in secundo vero docto atque erudite ostenditur, Italos multum praestarct Gallis architectura, oratoria , atque poeticRfacultate, cujus rei id caussae esse dicit, quoa

u veterum , ac praesertim Romanorum aedificiis minime utamur tanquam regula , ad

quam sua aedificia dirigant; quod iidem c

σeant quodam oratorio numero ac modo, cui

priruas in eloquentia tribuqrς vitatur Cicero 3

297쪽

M A II T A L O M s. αυηuodque eorum poesis non habeat propria quamdam linguam, qua loquatur, ut cert habet Italic , non secus ac Graeca atque LM tina . Consecit M quasdam satyras, quibus lepide exagitat fictos ostentatores doctrinae , laudum mercatores. Debemus quoque ad satyrarum numerum adscribere fabulas illas, quas nominavit, it Femia , Sc E Reno Pensile. Haec insectatur & exagitat quod proposuerat Corradus de deducendis per novum alveum Rheni aquis, illa mordet Scipionem Μane-jum , paenas ab eo reticentiae expetens. Hic

enim, etiam cum commemorare debuerat co-

Iebriores Italos tragicos, nullum unquam socerat verbum de Μartellio, ejusque trago

diis , quod homini plusquam satis gloriae cinpido injuriosum videbatur. Porro haec set ra cum non ita occultari potuisiet, quin ejus exemplar ad manus Massieti perveniret, suisset magnarum inimicitiarum flabellum , nisi gravissima auctoritate viri sese opportune m. Pacificationem interposuissent ; 9 Μartsilio quotquot habebat illius exemplaria in ignem conjecisset. Quid vero illum impulerit ad h. stribendam satyram , quasi bollo ejus ῆrgui

298쪽

ETRUs IACOBUsimentum ex Homeri Odyssea sumpserit i im- taris Homericum Phemium in Phemiam , quia eadem satyra in ΜaRjo, ejusque scriptis reprehendat, quonam modo Μartellius se gelserit ante M post ortam controversiam , quia de tota hac re judicaverim, cognoverim, statuerint graves homines, multis verbis persequitur epit lota quadam , quam inscripsit , de&la rureata det Femia: sed' haec minime typix mandata est. Nec non libellum contexuit de

arre rhetorica, qui omnem fere rationem ora

toriam complectitur, & in muliis rebus de iis, quae propositae sunt, habet illustria exempla sumpta ex Graecis , Latinis , Italicis, di Gallieis scriptoribus. In eo quoque haud pa ea admista sitnt ex sacris libris, quos Ebros Μartellius , ut erat religionis cultor eximius , nunquam de manibus deponebat. Istam, fr vacabat occupationibus patriae urbis, solitus erat vespere frequentare domum Iosephi Comistis , quo conveniebant multi docti viri, maximisque amicitiae vinculis Μartellio conjuncti , Eustachius Μanstedius, Ferdinandus Gheindinius, Ioannes Petrus, Hercules 8c Frai

tu 2us Maria fratres Zanotti, Iosephus Puteus, Me

299쪽

Nevanster Bacchetius, & Paullus Balbus. ΝΘ

hiie unquam sine aliqua lectione conventus hi agebantur, cum fas non putarent homines industrii ullum tempus abire , quost non essercum aliqua utilitate conjunctum. Cumque siquando accidisset, ut Demolmenem lectitarent, cujus summam dicendi vim omnes ad

mirabantur , id cupiditatem injiecit Martellio. tentanti, an illum imliando assequi posset iis

oratione, qua mortem cujuidam canis dolet

Sed vereor ut existimatores docti Sc intellisi gentes satis Demosthenem in hac Martes liana oratione possint agnoscere. Vivebat quidem jucundissime Martellius in gremio Patriae , dc in sinu conjugis liberorum quae illorum , quibua omnia ossicia sua praestabat. Neque enim minus bonus paterfamilias habitus est . quam civis. Cunctis vero se completum suisse gaudiis dicebat , cum matrimonio junxisset suos. filios Carolum Sc Virginiam , illum nobiis pro haeque seminae Constantiae Forniae Mutinensi, hanc Iosepho Puteo viro humanissimo ,& non sollim poetae suavi, sed etiam medicta

docto. Hi enim filii. 8c propter indulgentiam ejus , & propter illorum excellens ingenium;

300쪽

aso PETRUs IACOB Us animique dotes erant ei vita sua cariores ἀQuod tunc maxime ostendit, cum Virginia . biennio postquam nupsisset, mortem obivit. Sic enim hunc casum doluit, ut nullus solatio locus relictus esse videretur. Nam ab iis

artibus, quas nullo unquam Iempore non celebraverat , , in quibus saepe perfugium rebus adversis repererat, prorsus se disjunxit; hominum conspectum vitabat; in ejus oculis atque Vulsu moereor apparebat; quaeque ei integra ac firma semper suerat valetudo , sietota perturbata est, ut ille non dubitaret . quin sibi parum vitae superesset. Febrim habebat lentam, quam summa nauseae molestia comitabatur , saepe animus M vires eum relinquebant; cumque aliquando a deliquio convaluisset, tantam vim sanguinis subito evomuit, ut propius nihil factum fuerit, quam ut suffocaretur. Atque hoc prius quam ei acincideret , quanquam e sebri langueret, semel tamen atque iterum ad templum deserri v

luit, ut Iesu Christi Corpus sumeret, qua unare solari se morbum , miseriamque suam discebat . Alia quoque plurima dedit hoc extremo tempore pietatis indicia. Nihil nisi Deum.

SEARCH

MENU NAVIGATION