장음표시 사용
321쪽
ALGAR TTus 3 Iaremque defigeret. Accedebant marmorea Ggna , illa Graeci operis miracula , quo tanquam e ludo summi quique pictores extitis,sent . Ea incensus cupiditate totum Latium finitimasque regiones peragravit: neque ulla usquam fuit paullo elegantior tabula, quam non sedulo inviseret, atque luculentissimis epistolis amicorum oculis deinde subjiceret. Si quid postea in eo studio reliqui fuit pro varia artificum ingenio, id Parmae , Florentiae , V ne uis in Corregio , de Sarto , Titiano , Tint retto , Paullo facile est assecutus ; nihil ut omnino desuerit ad cognitionem numeris Omnimbus absolutam. Interim dum Romae haec agitat, ne philosophicis quidem curis caruit ι opusculumque de Newtoni doctrina , quod jam tum in illo Bononiensi ardore erat meditatus , inchoandum putavit. Sed aliud quoddam theatrum , in quo philosophum ageret , sibi proposuerat. Itaque non opum modo , selliberalium disciplinarum , artium munitus praesidio Lutetiam Parisiorum venit. Hic Gablicis litteris, quas Bononiae degustaverat, to tum se dedit . ut perbrevi tempore ne pere grinus quidem videretur . Eleganti adolescens
322쪽
3I2 FRANCISCUBingenio cultuque ad om m urbanitatem eo
positus aditus faciles habuit. ad hominum lit
teratorum congressus 8c consuetudines . Ser
mo sere de Newtono injectus de industria,
quo sententias exploraret. Mati pertuisium prae
cipue coluit Sc Fontenellum , quos cepit egre gia indoles, Sc omnigenae doctrinae copia, His aperire quid moliretur, hos consulere Scsciscitari, saepe etiam commentandi caussa Mai pertuisium secutus atque imitatus in Valerianum secedere ; magna ut esset admiratio juvenem id aetatis nam annum alterum a Vi eesimo vix attigerat) regiae urbis illecebris anteferre litterarium otium ac solitudinem .. Interea cum Volterum audisset Newtoni haerentem vestigiis nescio quid meditari atqucte lucubrari, ad eum statim Venit, qui admiratione percessus Itali adolescentis laudibus extulit , Sc ad opus Νewtonianum perficiendum edendumque est adhortatus. Qua Voce ince sus non dubitavit quamdam primum excursionem facere in Dufayum Newtoni adversarium, tum opus , quod Newtonianismum inscripsit, ac Fontenello dicavit, in lucem emittere .
Tum vero Algarotti nomen, ic opusculi unius
323쪽
ato A ROT Tus ama tota in Europam longe lateque pelva fit. Mirari philosophi res tam subtiles ac re trusas tanta venustate dialogi , tanto Italicae orationis nitore , styloque tam facili, ut videretur prope ludere , ad feminea quoque ingenia accomodari: litterariae passita ephemerides perhonorificis sententiis judicium sesere : typographi vero, qui praeserum in Italia iterum ac saepius certatim recuderent , incitatis omnium studiis aegre satisfacere. In
tanta libelli celebritate illud accidit perincommode, ut in Gallicam linguam Verteretur pingui Minerva , nee satis integra semientiarum fide; quod illi ad eximiam vulgo laudem Lutetiae impedimento fuit: nisi sorici
Gallorum hoc moribus tribuas aliena parca laudantium; quo vitio caret stulte in illos prodiga interdum Italia . Ceterum Volteri, Fo
tenellii, Μ opertuisii solari se potuit aequii mo judicio. At ne ceteri quidem interpretes, Britanni, Russi , Teutonici, Lusitani in suam quisque finguam selicius converterunt, quod Re quidem moleste tulit: sed laus tamen fuit inaestantissimi operis , quod a tot tamque disesetis pationibus expetitum, neque aliena ma
324쪽
ANC Isctys nu suerit nisi leviter adumbratum. Nec de suere in Italia , Bononiae praesertim, ex amicorum numero , qui suos naevos deprehenderent , quod Etruscae orationis nativo candori quaedam videretur peregrinitas infusae Roma vero nonnulla etiam paullo scripta licentius censoria virga notavit. Sed utrumque paucis post annis , fieret ut Romanis 8c Bononiensi-hus satis, ab eo emendatum. Iam e Galliatu Britanniam, quo jamdiu spectabat, progreGsus Londinum appulit; cujus libertate urbia natus Sc ipse in libera civitate mirifice est delectatus. Exceptus est per amanter atque honorifice , uti decuit discipulum ac vindicem Newtoni: cuius filia paternum Milo με ei dona
vit , ut aliquid e magistri hereditate decerperet. Hie ea lingua, cujus elementa in Ita Ita didicerat, usus jam familiarius , quod est in honore apud doctos jamdiu coepisset, cum viris seminisque eruditione praestantibus iucunde vivebat, praecipue cum Folhesio, quem Romae noverat, quo auctore ac judice Regiae Societati suit adscriptus. Tandem aegre passus ab ea se divelli civitate , auctus laudibus doctrinaeque mercibus peregrinis in Italiam
325쪽
revertitur. Sed angustis illius finibus non po tuit diu contineri magno vir animo atque ii geuio . Nihil deinceps tam varium fuit, quam lejus vita , studia, scripta, peregrinati es. Cu- fpido incessit Germanici itineris: Saxoniam λω visit fausto omine reliquae fortunae: perelegantibus statuarum formis ad opus murrinum inventis, picturaeque exquisita peritia Augusto III. Pannoniae Regi se commendavit; a quo datum id negotii, ut Dresdense musaeum summorum artificum tabulis locupletaret, quae
redeundi saepius in Italiam caussa fuit. Η Praeclara quaeque ejus generis, ubi ubi de- llitescerent, modo essent venalia , prece Scyretio extorquebat. Veteres tamen tabulas lcum avide conquireret, novas non neglexit Venctorumque artificum principes saepe exer- lcuit, quos etiam , si quid peccarent, monen- do docendoque emendavit. Tum alios non, modo ex Italia, sed e reliquis etiam Provi ciis , quasi instituto cum nostris certamine , alopus evocabat. Nemo enim erat magni nomminis , quem non nosset, sibique studiis Mossiciis conjunxisset, quo factum est ut una..uia Regia mus eo domum suam ornaret ἔ
326쪽
3r6 FRANCISCUsquae nunc Homoboni etiam fratris cura ejusmodi copiis redundat. Quare cum in Germania Algarotti fama percrebuisset, Dresdam reVersus , Regique carus, cum apud plerosque pallim proceres gratia valuit, tum Federicum Borutarum Regis filium ingenii elegantia, aetatis studiorumque similitudine sibi mirisco conciliavit; eique non minus atque Augusto Regi apud Italos, Gallos, Britannos usui fuit. Nam Parisiensi ae Britannico itinere suscepto,
eas iterum regiones Voluptatis atque eruditionis caussa peragravit . nihil ut esset dignum cognitu , quod non inviseret, nemo doctrina aesam a praestans, quem non adiret, nulla prope Principum aula, ad quam aditus non pateret ; Londini praesertim , ubi Regina phil sophiae dedita studiis, ejus consuetudine Malloquio fruebatur . Inde digressus Russam peris
Iustravit, mores, leges , monumenta retulit in adversaria. Hoc enim illi familiare, ut peregrinationum , quas assidua commentatio sequebatur, fructus extaret. Interim accidit, ni Federicus Princeps regnum capesseret,& Algarotium, quem, datis saepe inBrita laniam litteris , amici loco jamditi haberet, ad se ii
327쪽
ΑLGAROTTUS 31 manissime invitaret, ad quem cum Venisset , in ipsa incidit regni auspicia, coque honore est affectus, quo primum die regio capiti corona imposita , ut ejus lateri haereret, Sc a Tum argentumque inissile jaceret multitudini, quicum familiarius cum Versaretur, non m
do aptum se litteris, sed rebus agendis paratum ostendit. Quapropter ad Regem Sardiniae prosectus cum mandatis revisit Italiam; Venetis ac Bononiensibus optatissimus ; Augustae Taurinorum habitus honorifice; Parmae a Philippo Duce expetitus , hospitioque ita exceptus, ut aliis ad Parmensia, aliis ad Hispana ministeria videretur designatus : sed alio sua illum fortuna avocabat. Nam cum Saxoni operam diu navasset, essetque a secretioribus halli consiliis c nam militaris quoque scientiae specimen dederat) nullum interea ossicii genus cum magnanimo Borutarum Rege intermisit, qui usque ab adoloscentia primo illo congressu captus amore incredibili suavissimi illius cyc. sic enim appellabat) in titulos Dresdenses& militaria molimina amice jocatus ad se au- civit humanissimis litteris, atque adeo versibus facetissimis i di quanquam alia quaedaci
328쪽
si 8 νRA Nerseuspectare videretur,. litterario otio frui jussit; Comitem ita dixit, id ut esset perpetuum F
miliae decus, tum Cosmetam suum , atque Equitem pronunciavit. Atque haec tanta de Cora genus omne regiae liberalitatis est co secivum ; cum su a studia, sui ingenii foetus, & consilia de Berotinensi Academia , cui esset Algarottus adscriptus, cum eodem communi caret . Quare Se sine aemulorum invidia est in aula versatus. Se sine ulla libertatis jactura. Nam & cum bellum ingruit abesse licuit& cum . fuit consulendum valetudini; eo enim ad extremum res evasit , ut, gracilis corporis habitudo tot vigiliis, tantaeque totius Vitae Contentioni esset nequaquam par. Incredibile dictu est quam multa, quam varia scripseris de physica, de astronomia , de sacultate meotis humanae , de pictura , do musica , de the tris emendandis, de commerciis, de re militari , praeter epistolas omni eruditionis copialle sertas , ut ratio temporis minime constet.
Haec ille , atque alia de Cartesio, do Regibus Romanis , de Triumviris, de Rumae meta iis , de Peruvianis etiam populis graVia argumenta rei poeticae suavitate temperabat:
329쪽
ALGAROTTUS 3 13 qua tamen tantum abfuit a levitate , ut gravissime sit questus aliena se audacia in suspi- lcionem nequissimi in Dantem foederis venisse. Sed nihil in magnis valetudinis incommodis molestius tulit, quam quod non licuerit SN Iosiani belli historiam conscribere; quam com paratis oppugnationum praeliorumque descriptionibus meditabatur, quo immortali Regi Federico gratiam referret . Igitur Venetiis primum , deinde Bononiae , conquisitis frustra remediis, tandem Pisas ad caelum aliquanto salubrius se recepit; ubi neque alloquia a
micorum , nec advenarum ossicia , neque cramhrae plenaeque sollicitudinis ab amicissimo Rege litterae desuere. Ad haec morbi solatia,
cum tabesceret in dies , musicen etiam adhi-huit, donec animus, quo uno diu regebatur, anno MDCCLXIV. V. Non. Maii summa tranquillitate Sc constantia. solutis corporis Vincu.
lis , evolavit. Vir omnino dignus immortalita eum ingenii magnitudine, tum humanitatis ac probitatis exemplo singulari. Egregia in Μ Tiam Μeratam parentem suam pietas, in se trem caritas, in omnes fides. Nam de summa
religione quid sentiret tum est proseis , eum
330쪽
Ilomam seripsi ad Scarsellium quaedam is commentari in insanientem illorum sapientiam , qui invicto se jactarent animi robore , doctrial inaeque commendationem ab impietate ducem dam exstimarent. Ceterum alienus a nugit 1 rixisque litterariis nemini invidit unquam, mini obtrectavis , qua vultus animique mode ma primum in lucem prodiit, eamdem , cum floreret doctissimorum hominum, ae Princ,
pum per Europam amicitiis, perpetuo retir Muit, comis & ossiciosus in omne&, Verax, ingenuus, sine suco: fraterni animi in amim cos, quorum aut gloriae studebat, aut ut,
i litati; ae si qui rei familiari; inopia premem l rentur, in eos liberalis: quae hominis Iarg, ras vel ex testamento potuit intelligi, quo micis multa , praesortim Mauro suo , ac F derico Μagno, extremi ita Regem amanti mum ossicii munus , elegantissimam tabulam Iegavit. At Rex Pisiς FRANCISCO ALGAnΟΣΥΟ ΟvIDII AEMULO NEWTONI DISCIPU
LO sic enim inscribi jussit ) monumentum
posuit , ejusmodi magnificentia, quae utriu-que nomen , atque adeo amicitiae tam suam sularis meminiam posteritati, commendabit .. AN