장음표시 사용
61쪽
nihil dissicile esse videbatur incredibili ingenii magnitudini; fueruntque sane multi, qui
vix adduci potuerunt, ut crederent, sex i, Ia magna volumina de Danusio Pannonio infico, quae supra commemoravi, confici a Marsilio potuisse iis temporibus, quibus ei cum Turcis, M interdum etiam cum sortuna belligerandum fuit. Istud opus non idem rerum genus ubique spectat, neque in una facultate consistit, sed longe lateque pervagatur, ut ex omnium doctrinarum cognitione redundare videatur. Est autem latine, sed ineleganter scriptum neglexit enim semper inr- filius elegantiam disserendi in sex volumina , ut diximus , distributum , figuris pulcherrimis ,& magnificentissima Amstelodamensi impressione spectatissimum . Ab an. MDCC. Prodromum hujusce operis vulgaverat Marsutus, Sc Londinensi Scentiarum Societati dicaverat. Volumen primum complectitur geographicas, astr nomicas atque hydrographicas observationes, In quibus, ac praesertim in geographicis tr ctandis , minutius sectari omnia voluisse ubdetur , adeo ut qui eas legat non multum desideret historiam contextam locorum, qui
62쪽
ΜAR SILIUS si a Danubio alluuntur. Quidquid visendum atque memorabile ex antiquitate permanet prope Danubium, Sc in Dacia maxime atque Hungaria , persequitur secundo in volumine , eodemque pertinent etiam, quae de ponte a Trajano in Danubio sacto ad Bernardum MonDLauconium antea scripserat, quaeque in Ephemerides Litteratorum Italiae, & in novum Thesaurum antiquitatum Romanarum relata suerunt. Habet tertium Volumen arenas, lapides, soliblia , metalla, quae non in vicinitate solum Danubii, sed vel in remotioribus Hungariae montibus quaesivit. Neque eo contentus suit, ut res a se visas describeret, sed de earum origine, procreatione ac natura multa quoque in medium protulit. Animalibus aquatilibus , volatilibus, & terrenis attribuit quartum , quintum M sextum volumen, quod postr mum comprehendit quoque catalogum plantarum , obserVationes meteorologicas , anatom cas descriptiones rapacium quarumdam aVium,& quae Auctor experimentis se deprehendisse dicebat ad definiendam naturam ac proprietateε aquarum praesertim Danubii & Tibisti, earumque cursum, velocitatemque summam, me-
63쪽
sa ALOYSIUs PERDINAND. diam & imam dimetiendam . Quod ex hao rerum Varietate constet Volumcn, Maleor rum nomen illi se dare debere putavit. Immensi operis imaginem vix adumbrasse nos arbitramur , cujus partem aliquam si quis non
probaverit, quod ei aut desit quidpiam ci),
aut aspergatur maculis, consideret is oportet magnitudinem, Varietatem , multitudinemque rerum, occupationes, quibus districtus fuit Marsilius, nec quidquam dissicilius esse quam reperire quod sit omni ex parte in suo genero persectum. Inter arma Ortum quoque habuit Marsilii Dissertatio de generatione fure rum , quam ad Io. Mariam Lancisium instituit. Principio tum veterum, tum recentiorum scriptorum sententias de fungorum generatione narrat , quodque observationibus 9 vero congruere sibi videtur exponit. Theophrastus ex antiquis fungos radice penitus carere, Sce radicibus arborum , &. imbribus copiose e se fluentibus ad mare Rubrum erumpere tradidit. Plinius vero ab arborum pituita, acce-
i Haec exempli gratia selibit Hallerius In Vol II. Bia
blioth. t. pag. 63 I. In Tomo IV. continetur cataIogus Plantarum eirea Danubium nascentium non uberrimus, nciue
64쪽
MARS ILIUS 33dente succo madentis terrae, ortum eorum repetit. Inter recentiores sunt qui fungos ex
ipsorum frustulis huc Sc illuc a vento dispersis oriri assirmant, quorum in numero Puta tur Malpighius, qui tamon in re obscura incertus esse videtur : alii langorum principium in putrescentibus corporibus reperiunt, alii demum fungis , ut reliquis vegetabilibus , propria semina attribuunt, in iisque eminent Ment etelius, Boeconus, Sher ardus , Porta , Clusius, Ec qui rem demonstrasse videtur Michelius. Has omnes sententias repudiat Marsilius, neque dubitanter assirmat fungos ex quorumdam corporum putri oriri. Ubi enim oleo- sum est aliquid cum sale nitro A. mixtum, quod pingue dicimus, sermentatur a caloro humoreque ; sermentatum sese per fibras ita lignorum radices insinuat, sicque paullatim
arbores corrumpuntur atque intereunt. Siser mentum istud sub terra fiat, ex illius sententia oritur situs, prima fungorum stamina, inde globuli, qui si e terra erumpunt, fungorum formam induunt. Si superficiei corticis sese insinuet sermentum illud fit sungus mollis ; ii vero internas ligni fibras penetret at-
65쪽
s4 ALoYSIUS FERDINAND. que assiciat, tunc duriores fungi ex materia illa enascuntur. Subobscure hanc generationem sungorum Plinium indicasse putat Var- filius, ubi ait: origo prima e ligno O accedem re siucco madentis terrae, initioque spuma lentior, deinde corpus membranae simile, deinde partus ἔsed sibi unice deberi, quod rem involutam
obscuritate naturae magna Observatiolium copia apertam secerit; ex quo intelligi potest, observationem , quae ad veritatem in rebus physicis unice dirigit, nisi magnum observatori S acumen accedat, nonnunquam ctiam fallero . Quae de fungorum ortu scripsit Μarsilius, occasionem dederunt Lancisis iam hae eadem de re exponendi sententiam, quaque in re hic ab illo dissideret, ex iis cognosci poterit, quae in vita ejusdem Lancisii exposuimus. Res quidem idonea, de qua quaerererur, & homines digni, qui illam investigarent, putabantur. Sed cum uterque obstinate sungorum semina rejecerit, philos phorum errores non imminuisse, sed auxi potius videntur. Felicius , ut arbitror, anguilistarum generationem investigavit Marsilius in ea , quam ad Vallisnerium dedit, epistola:
66쪽
MAR SILI Us uesprobavitque illas, quamvis paludosa loca incolent, ova in mari certis anni temporibus relinquere; quique easdem vivos foetus ede re putaverant , deceptos fuisse similitudine quorumdam vermium, qui in anguillis, ut& in aliis animantibus interdum reperiuntur. Sed tempus est ut, ceteris Μarsilii scriptis pra termissis, quae in catalogum rejicimus neque enim sunt magni momenti ad Institutum
revertamur, quod multorum annorum occu
pationem A gloriam immortalem eidem attulit. Noluit latere intra unius moenia urbis tot res , tamque eximias, quas congesserat& fecerat ad illud Sapientiae domicilium condendum , quare hominem Gallum Limierium praemio invitavit ad ejusdem Instituti historiam
gallice conscribendam , quae an. Μ DCCXXIII. in manus hominum pervenit. Sed quod miraberis inter haec ipsa graves interdum existebant controversiae, multae nascebantur injuriae , magnae consequebantur contentiones,& aliquando Patriam Marsilius deseruit seris pio declarans id se fecisse caussa ingratorum civium . Nihil quicquam egregium , magnum unquam actum est, quia homines minuti M
67쪽
56 ALOYSIU3 FERDINAND angusti, aut omnia semper desperantes , aut invidi & malevoli obstiterint . quos ut despue ceret minime a se obtinere poterat Marsilius, quod ei facillime animus arderet, &. cor comitiaretur ira. Quasi illum poenituisset se Benaniae ex illustri familia natum, Marsiliorum cognomen in Aquiliorum commutavit,
venitque Cassin, cujus oppidi domicilium aptissimum sore senectuti suae sperabat, ut fuerat adversis rebus . Ibi renovavit studia hist riae naturalis ; nam vegetum ingenium in ubvido corpore virebat adhue, virebatque integris sensibus. Sed non diu frui tanto bono potuit, cum insequenti anno morbo, quem ap plexin vocant, fuerit tentatus. Restitit viribus morbi optima natura; vicitque tandem iratum animum patriae S. suorum charitas, spesque recuperandi prillinas vires in patrio caelo. Mors fratris, quae paullo ante acciderat, omne&domesticas diremerat lites, & naturae se de-hbre putavit Μarsilius educationem filii, quam ille reliquerat . Primis temporibus, quibus in- patria fuit, visus sibi cst tantisper levari , sed brevi versa Sc mutata sunt omnia
in pejorem partem ; quod cum ipse sensisset ,
68쪽
conjunctiores, & Matthaeum Baetetanum Instia tuti Praesidem, quos ita allocutus est. Mihi non mea quidem vira maximae curae es, cum saris diu vel aetate, vel factis, vel gloria vi aerim , sed me sollicitat patriae charitas, me rumque civium utilitas. Multa quidem prori di , multa perfici, maxima conatus sum: non pauca sunt, quae restant: vos curate; habetis enim minime angustum campum, ubi vestrum studium in me, patriam, doctrinasque univer fas ostentetis. His quoque seripta su a com mendavit , in quibus multa erant ad corriagendos , quos ediderat, libros. Nam cum nunquam Vacuum animum ad res difficiles scribendas attulisset, intelligebat se egere e mendatore M correctore. Visus est se fidere maxime Iosepho Μontio, homini sano
cum paucis dostrina rerum naturalium Cominparando I). Post heec nulla alia illi cura fuit, nisi rerum ad religionem spe stantium .
Migravit e vita an . MDCCXXX. Kal. Nov.
sub ortum solis. Atque ille quidem moriens
69쪽
- 38 ALOYSIUS FERDINAND. cepit anteactae vitae fructum, cum ita celebratae ejus exequiae fuerint, ut ejus cineriabus non privatus, sed publicus, non aliquo rum hominum , sed omnium ordinum dolor parentaret. Et talia quidem merebatur homo divina mente M virtute, qui ad infinita scientiarum instrumenta comparanda patrimonium suum effudit, quanquam non sumus usi eo verbo, quo decuit; non enim effudit, sed in patriae sinu collocavit. Pictorum Academia in Aede S. Dominici monumentum posuit cum
ALOYSIO FERDINANDO CDΜITIMARSILIO SCIENTIARUM ET ARTIUM INSTITUTI MAGNIFICENTISSIMO PROMOTORI CLEMENTINI ACADEMICI PATRONO ET PARENTI OPTIMO
70쪽
tis qua argenteis, qua aeneis Academia Philosophorum imprimi jussit. Matthaeus Baeteta nus Oratione , quae est in manibus hominum , demortui laudes celebravit, ejusdemque Vitam historiae mandarunt e Gallis Carolus Hebertiis & Fontenellius, e nostratibus Ver Ioannes Petrus Zanotius Sc Ioannes Fantuet zius, a cujus scripto, ut Sc ab iis , quae in commentariis Acad. Instituti de Μarsilio rece fuit Franciscus Maria Lanotius multa in hoci commentariolum transtulimus . Omnes quidem uno ore consenserunt nihil mediocre, neque
ipsa, quae a natura habuit, vitia, suisse in Marsilio. Sed haec ipsa vitia non erant sino utilitate: itaque reprehendenti ejus iracundiam respondit se Inslitutum scientiarum condidisse iri-cunde; expecrare jam quid alii conderent krtiter . Pietate in patriam , in parentes Sc praeceptores neminem parem habuit, & ipsa quoque religio culta ab homine militari est si gularem in modum. Beatam Virginem prae sertim venerabatur, cui se debere dicebat,
quod e Turcarum manibus id ei accidit solemni Deiparae ab Angelo salutatae die l,