Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

ZANOTTUS. 3 3Icaruisset, magno sese spoliatam ornamento existimasset, patriae caritatem suaa antetulit utilitati, quae quidem laus omnium fere illustriorum Bononiensium fuit propria. Alia quoque munera sustinuit Zanottus, quare dct patria & de litteris bene mereretur. Nam 'factus a bibliotheca agebat tunc vicesimum octavum aetatis annum Academiae Instituti, in quam paucis annis ante , dum ipsa suum ortum habuit, . adscriptus suerat, binos conse-cit indices librorum omnium , qui extabant, ut si propter angustiam loci minus commode ordinari , inveniri certe & haberi ad manus sa-cile possent. Opus sane longum 8c magni laboris, in quo illum plurimum adjuvarunt Syrus Gregorius vir in philosophia maxime

eruditus, & magnae spei adolescentes Alexander Branchettus N Flaminius Marsellius. Triennio post Dinis est a commentariis ejusdem Ain cademiae, qua re datus illi eli ingens cam pus, quo ipsius ingenium magis excurrere , m

gisque cognosti posset. Itaque Latine scribe re instituit acta Academiae, quorum sunt in manibus hominum volumina octo . Primum continet unde sit orta Academia, aliaque mul

342쪽

33a FRANCISCUS ΜARIA ia ad illius historiam spectantia; commenta Tios rerum memorabilium, quae ab ultima origine Academiae ad annum usque IIDCCXXII. ab Academicis ad varias disciplinas illustrandas vel de scripto recitatae, vel memoriter dictae , vel ex tempore disputatae fuere; nec non opuscula quaedam , prout ab ipsis Academicis conscripta suerunt. Reliqua volo mina complectuntur historiam consequentium

temporum ad annum usque Μ DCCLXVI. 8ccum opusculis habent narrationem explicati nemque earum rerum . quae in Academia agitatae, tractataeque sunt, nulla tamen temporis . ut in primo, habita ratione. Horum se eundum , cum nimis multa in eo essent comprehendenda, in tres partes, quae totidem Ebros conficiunt , divisum est, quarum prumam occupant commentarii, reliquas opuscu-Ia . In explicandis rebus quolibet volumine contentis eum ordinem tenuit Zanottus , ut quae ad singulas facultates pertinerent, in unum locum collegerit. Neque eas nudas p suit, sed notavit caussas unde illae ortae, a quibus quibusque temporibus , interdum adjunxit controversias, dc controversiarum inis

343쪽

ila atque exitus, Sc saepe etiam suam in te posuit sententiam . Quae quidem omnia adeo perite Sc scienter, adeoque polite atque ele ganter idem persecutus est, ut praerepta non praebita scriptoribus , qui idem postea esse nuaggressuri, facultas videatur. Sunt quidem

multi, quibus adeo arridet ordo, elegantia, perspicuitas cum brevitate conjuncta, quae in universo splendescunt opere, ut easdem res malint ex commentariis Zanotti, quam ex Academicorum opusculis ediscere . Nec desu

runt quoque , 9 in his Beccarius, qui tantum

tribuerent Zanotti operi, ut supervacaneam omnino esse censuerint opusculorum editionem.

Nemo vero satis mirari potest unum hominem artibus variis adeo & multis, de quibus necesse erat dicere, instructum fuisse, eumdemque politum adeo elegantemque scriptorem , iit nihil tam horridum sit, tam incultum, quod non splendescat illius oratione atque excol tur. Prosecto non facile reperies quem his virtutibus Fontenellio Sc Zanotio compar veris . Fuit hic quidem aemulator Fontenellii,

eumque illius similis in Latine scribendo esse vellet, periculosam imitationem exempli p

344쪽

334 FRANCISCUS MARIA

steris prodidit. Μultos quidem decipit illua

sententiarum acumen, de argutiarum copia, quibus tanquam luminibus ornabat Fontenellius orationem suam. Sed non omnes lepores in omnem linguam conveniunt. Habet sua pro

pria ornamenta Latina lingua , Sc aliena facito respuit. Quod cum intellexisset Lanotius semetipsum postea correxit, secutusque est oratio nis genus omni quidem lepore ac venustato affluens . sed quod medio in Latio natum dixisses. Igitur qui haec volumina legerit, non

solum rerum ipsarum varietatem magnitudinemque, sed Sc orationis Ornamenta admirabitur ; ες priora Volumina cum postremis cominparans ibrtasse existimabit, quod de Crassi oratione quoque dictum suit, Zanottum m Iius potuisse scribere, ut quidem scripsit, alium noli item. Neque Historici solum, sed etiam Academici partes egit Zanottus, cum in hos libros de Bononiensi scientiarum O artium Insti eum aetque Academia multa de suo retulisset, quorum insigniora singulatim exponere minime pigebit. Νorunt omnes frustra ad haec tempora geometras elaborasse ac desudasse ire quadrandis circulo atque hyperbola. Tento

345쪽

EA NOTTUs. 33suit id ipsum Hippocrates Chius, sed de rodesperans constitit in lunula, in qua homini

solerti contigit. quem optabat, exitus; sicque iure meritoque gloriatus est, cum totum non potuisset, se aliquam saltem circuli partem quadravisse. Hoc inventum amplificarunt, qui Consecuti sunt, geometrae , sed eorum nemo, quod mireris , convertit se ad hyperbolam. Ad hanc igitur vacuam sedem occupandam omne suum studium contulit Zanorius, O tinuitque , ut non unum modo Hippocrateo more, sed plura spatia in hyperbola quadra-Tet. Hac re partam sibi gloriam auxit alio quoque invento Zanotius . In sphaera cy lindro , qui sphaerae circumscriptus fit, eamdem proportionem habere soliditatem ἐχ s perficiem Archimedes primus omnium docuit. Quanquam geometrae summis semper laudibus extulerint theorema hoc sane nobilissimum legantissimumque, nullus tamen longo adeo, spatio inventus est, qui illud ad alias figurasrraducere studuerit. Tacquetus tandem magnus geometra Archimedem explicans ostendit idem. quod in cylindro , evenire in cono aequilatero,

di in figura quadam, quae fit, si circulus le

346쪽

336 FRANCISCUS MARIA uadratum circulo circumscriptum circa diagonalem simul volvantur. Sic cylindro Arta medeo veluti comites binas alias adjunxit Gguras. Incidit sorte in huc locum Zanottus, cogitationem &. ipse suscepit hanc eamdem viam ingrediendi, in qua adeo processit, ut longo intervallo Tacquetum post se relique. xit. Nam quod hic de duabus tantum , Za notius de omni omnino figuris, quaς spha Tae circumscribuntur, ostendit, idque essecit d monstratione una tam iacili, tam brevi, tam commoda, ut nil magis mirari oporteat, quam potuisse eam tamdiu mathematicos omnes si gere. Hinc transit ad figuras planas , & pineti solicitata theorema aliud invenit, ipsum quoque nec utilitatis nec elegantiae expers. Convinperit enim nullum esse polygonum , quod circulo circumscribatur, cujuscunque sit generis sive regulare , sive irregulare , cujus area non eam habeat proportionem ad aream circuli. quam habet illiuς circumserentia ad hujus circumsorentiam. His inventis laetus alacerquaZanotius exposuit ea sermone Gallico cadecienim hunc noverat, ut ipsi. Galli eum in hocm xime admirarentur misitque ad Regi M

347쪽

ZANOTTUS. 337Montis Pessulani Academiam, in quam, ut εχ

in Londinensem, paullo ante fuerat COOptatuS. Quantum vero illa probata fuerint, ex hoc fauillime potest judicari, quod Parisiensis Academia sunt enim Academiae illae duao inter se

adeo conjunctae, ut imum Veluti corpus constituant) scriptum Zanotti sitorum Actorum libro inserere voluerit , qui est de rebus an- . ni MDCCLVIII. Quoniam vero in hoc scripto plura sunt exposita quam in commentariis Bononisnsis Academiae, ad illud volumeu mathematicarum rerum studiosos delegamus. Illud quoque inultae commentationis opus fuit, quo rationem tradidit separandarum in determinatarum . Dolendum sane tum erat, quod cumscriptores alios algebrae locos certissimis prae

eeptis exquisitissimaque doctrina illustrassent, hunc quamvis gravissimum quis enim est, qui vel primoribu& labris scientiam hane attigerit , qui nesciat quanti momenti sit ad aequationes integrandas inde terminatarum separatio Θ) quasi desertum , onmique sere vacuum arte reliquiisent. Ne igitur tam arctis circumis scripta cancellis haec algebrae pars esset, La notius effecit, viam certam commodissimam.

348쪽

333 FRANCISCUR MARIA que aperienS, quae ad separandas in determinatas in aequationibus non sane paucis perduceret. Quilibet per se facile experiri poterit , quod si communibus notis scribathir numerus , qui multiplex sit 9. multiplicem quoque ejusdem numeri 9 summam semper esse ipse ruin notarum. Hujus veritatis demonstrationem multi dum quaererent, non plane s iissedisse videbantur mathematicorum desiderio. Quod iis desciit cumulate explevit Z notius; & ut aliud ex alio , sic huic explicationi adjunxit alias aliarum proprietatum tum ejusdem numeri, tum quoque terni ; mnia tractans acute, subtiliter, eleganterque

Sed praesertim acutissimum clegantissimumque attulit dicendi genus, cuin adversus Bernouultum M Camum de elastris scribendum suscepisset, ut si minus rei Veritate , elegantia saltem se probaret lectoribus. Quodcunque illius animum probabilitate tum percussit , id in medium attulit, postea dubitatio accidit, demuni retrae alio. Et sane nemo alicujus nominis nunc philosophus est, qui hac in re ad Bernoullii sententiam , id est ad verum ipsum, minime accesserit. Cum autem hoc studiorum

349쪽

genere maxime delectaretur Zanottus, ut quod

a plerisque probari videbat, suis ipse ponderibus examinaret , M saepe etiam oppugnaret, eos erroris convicit, qui putabant magnitudinem soni aestimari a quadrato , ut aiunt , densitatis aeris, in quo excitatur Multis enim experimentis probavit, aucta aeris elasticitate , quamvis eadem sit densitas , augeri

sonum , ac propterea in hujus magnitudine aestimanda illius quoque rationem haberi debere. Nemo erat qui non crederet phosphorum Bononiensem lucem mutuari a sole, in qua opinione convellenda statuit, illum quidem solis radiis accendi, accensum non aliena, sed luce lucere propria . Experimenta quibus id probavit plurimum a Fordinando Μa filio ceterisque Academicis commendata su re ; nec minus illa , quibus ostendit lucis radium ab alterius coloris radiis separatum cproprium semper retinere colorem, quamviς per flammam transeat, qua de re multi ambigere videbantur. Sunt haec quidem potiora opuscula , quae contulit Zanotius ad ornamentum commentariorum Academiae Instituti. Non pauca etiam eaeposuit de motu com-

350쪽

34o F R A NCISCUS MAEI A posito , de reflexionibus globi in plano recravit- ω, de spatii expentia , de quantitatum multiplicatione , de quibus satis dixisse videbor, cum

illorum mentionem fecerim . Cum surgebat La- notius, quamvis de rebus non magni mo

menti dicturus e Tet , significabatur a corona silentium , neque is dicendi unquam finem iacit, quin suos in omni laude effusos experintus fuerit. Sic ex laudantium consensu non solum amicum quiddam 8c dulce resonabat , Verum otiam spectantes audientesque laetillima permulcebantur Voluptate , cum Viderent nullum invidiae apud populum Bononiensem locum esse , omnesque posse libere ac tuto, ac certa spe honorum litteris doctrinisque vacare. Postquam Zanotius pauca quaedam de viribus centralibus in Academia disseruisset, hac eadem de re opus separatim vulgavit. Μagni enim interesse putavit non elegantia solum, sed& perspicuitate brevitateque allicere adolescentes ad noscendum locum , qui philosophiaoΝewtonianae summam sere continet , estque ad physicas caelestium corporum conversiones explicandas aptissimus. Omnia vero, quae qui

dem in illo argumento prima sunt, brevis

SEARCH

MENU NAVIGATION