Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

a IANS ELUS FABRONIUS IOANNI ARCHINTO CARDINALI

Srit nonnulli, nec ita pauci, qui laudes fummus tribuunt Zanotro, quod locos gravi mos ex physica ita eleganter dilucideque tracti- perit , ut veὶ ii qui minus ingenio , O doctrina mathematica, valant, illas assequi possint. Omni in ejus potestate esse videbatur quiquid vellet apertissimo ac planissime expurare , O verborum non solum , sed etiam sententiarum jucunditate condire. Solemus quidem harum rerum scriptores binas in classes distribuerer altera est eorum qia

cum sint a mathes instructu imi , nisi per exqui-

Diora artificia longeque petita assi ea, quae Ph-sicorum sunt, accedant; vagantur Iasius , ramea perientiam confidunt sus contenti hypoth sibus, omnia calculis implent, videmur e hac in re una elaborare , ut homines adolescentes a ra rum naturalium studis deterreant: altera est eorum , leges omnes atque hypotheses, quibus natur a

332쪽

3 et a FRANCISCUS MARIA nequaquam uti dicunt, praetermittentes, ea quae

intellecta faciliora sunt arripiunt, O anu oculos ponunt, rem a re fecimum , G ita jussi ne de nobilissma physicorum facultate, in injuriam irinti facere eos affirmem, qui praefissium ab aliis disciplinis invitam petere cogunt. Hi tamen, quos mireris, μwtoni nomine usque adeo se sinundi abripi, ut quem nunquam fortasse a limine su-lutaverint, cujusque ne uriam quidem proposietionem demonstrare possunt, si velim , illius tamen se se, eratores esse, illum unum se in deliciis habere j

riemur. Inter hos messium quemdam cursum tenere voluit Zanottus, qui quamvis nobilissma G prope divina non solum Newtonil, sed etiam alio ram praestanti moturun physicorum 6 mathematiacorum inventa 6 cogitata plane nosceret , eam tamen rationem G viam securus est in iis, quae physicae conjunctiora essem exponendis, ut disi pulos suos non tam alienare noctet, quam veMIet allicere cium oblectatione quadam industriae ἀRequirebat enim ab iis ut saltem .Fometriae et menta, O sectionum conicarum definitiones, primas, que proprietates comitas haberent: si quid uero ex illa reconditiori geometria , qua nihil his temporibus est Egustrius , sumere cogeretur, ita se gem

333쪽

lo instructior, neque rationis tractandariam acFarioniam ignarus facile assequi posset. Quos coninlium iis praesertim temporibus, quibus contra antiquitatis amatores acerrime dimicandum erat sapientissimum fuisse pulo. Sic enim facile erat persuadere discipulis mediocri labore 6 Qstantia poliseeos , quo contendebant, pervenire , S cum multoselliceret, ex his perpaucos industria S ingenio superiores eligebat, quibus fontes vulgo hominum peni. tus absconditos aperiret Quid illud est crimen tot otiosorum hominum , qui se physicae docIores pr frentur , ut compleam scholas inanibus clamoribus , O nil aliud discipulos suos nisi delirare doceant δNon hi quidem in solitaria aliquia rex e parte delitescivit, sed in frequentioribus urbibus eos lae- ros O erectos pasi . vagari G vesicare videas , is diu videbis nisi per rerum publicarum guberna- rores ac Principes, quibus optimorum studiorum cura praesertim commissa est , malo, quoi velistate, religionis specte, O pecuantium multitudine factum es robustrus, tandem aliquando constitutur . Quare manime es mirandum , si tanta sit apud nos bonorum physicorum paucitas, ut qui in hi jusmodi facultate excella erit, hune ex maxime

334쪽

324 PRANCISCUs ΜARI A raro hominum genere judicare debeamus. Nihil sane frequentius est in ore illorum vulgarium doctorum, nihil habere commune physicam cum remathematica , irridendamque temeritatem eonum ,

qui calami tractu subfimiora aut hydraulicae aut statices problemata se solaturos promittunt , quique adeo algebrae suae considunt, ut hujus subsidio omne scientiarum regnum non diram invisere , sed remetiri se posse sperent. Sit hoc sane , ut mulinti algebra abutantur , s omnium irrisione Iudatur, qui nihiI proferre audet , quod propriis illius stamitae notis non fit signatum. Ceterum nihil putati

quam a physica res mathematicas separare, quarum disciplinarum conjunctione ex paucis principiis observationibusque adeo multa non solum probabiliter, sed is evidenter concladi potuere . Sic, ut paucae exempli caussa ponamus, in una experientia, qua est de tum reflexione reperiri origo potest univer se camptrices ; ab unica observatione , ex qua d dicimus lucem , ut Hurat, refringi, non solum ortum suum repetit colorum theoria, sed universa dioptrica; semel observata fluidorum corporum pressione inti inferri potuere omnes aequilibrii , O motus horum ipsorum corporum leges; denique habita e perientia quadam de cadentium corporum acceler

335쪽

ZANOTTUS. 32snone detegi potuere leges eorum casus super inclinata plana, O tota pendulorum doctrina . Ex quibus aliisque multis concladi posse videriar, physei nomen illum haud mereri, qui in investigatione naturae geometriam ab experientia omnino se-Janxerit. Dici vero haud satis potest quam saepe

haec traderet aeque etiam inculcaret Zanotrus O

renibus iis, qui domum ipsius aut scholam fre- entabant, cum ad illam maaime aspirare laudem videretur, ut 4sduus defensor esset optimorum diorum , O auctor bonus, quoties quem nanci . ccretur, qui illonum amore flagraret. Haec quidem nemo te melius novit, cardinalis amplissime, qui illo O amico O doctore usus es; quodque quot, dianis illius sermonibus excultvi omni fere eligantia O doctrinae o orationis praeses, id multo - joriosius Zanotio esse prus, quam multorum, O mea praeserum praeconia. Vale. Pisis Id. Deeembris MDCCLXXVIII.

336쪽

GRanciscus Maria Zanotius Ioannis Andreae filius Bononiensis. Pater ejus quod esset actor excellens gratiam iniit apud Lud. XIV. Galliarum Regem , 8c ab eo non mediocribus affectus fuit beneficiis. Ducta, cum in Gallia commoraretur, uxore Μargarita Angherania riguerent appellabant non tam propagationi nominis calter enim Roscius putabatur ) quam procreationi liberorum dedit operam . ex eaque decem supra o sto genuit l, heros. Horum postremus fuit Franciscus , de quo scribendum suscepimus, qui Iucem Bononiae adspexit postr. non. Ian. Μ DCXCII. ΛJesultis eas artes accepit, quibus aetas pue rilis ad humanitatem informari solet, & ex eo tempore cognitum est illum naturam admirabilem habuisse ad dicendum scribendumque. Plus tamen quam Iesultarum institutionem atque disciplinam sibi profuisse Antonii Ferdinandi Ghedinii consilia & exemplum fin

337쪽

ΣANoTTUS. 327 ante constebatur. Tredecim annos natus imgressus ei l ad philosophiam , quae tum Bononiae incipiebat excutere servile Scholasticorum jugum , pluribus Gasiendi opinionibus adscitis. Soliti erant dicere ejus praeceptores neminem studio nec industria majore se cognovisse, quan quam ne ingenio quidem, qui praestaret Za notio , facile invenirent. Itaque tantos efficie hat progressus, ut non excurrere, sed evola- Te videretur. Cum vero quae didicerat pubi ee desendenda suscepisset, talis apparuit, ut Nou unus e paucis, qui tum florebant d Etrinae laude, adolescentibus, sed potius inter Paucos prope fmgularis esse judicatus fuerit. Laudem quoque in eo reportavit, quod re conssitas exquisitasque sententias molli Sc pe lucenti vestiverit oratione . Post id consilio mauis , a qua totus pendebat nam pater m

eure decessit animum appulit ad juris prudentiam , M annos aliquot audivit eos doctores, qui tum optimi putabantur. Cum vero eo Processisset, ut jam attingere caussas posset, tantum ipsum cepit fastidium forensis usus ,

ut relicta juris prudentia, ad philosophiae studia totum se contulerit. Cupidissimus erad Lam

338쪽

3a 3 FRANCISCUs MARI Notius penitus cognoscendi recentiorum philosophorum decreta; cumque probe intelligeret id sine ope mathematicarum disciplinarum se

facere non posse , in his omnem curam atque

operam posuit, ducibus Eustachio & Gabriele Mansrediis, Victorio Stancario, & Geminiano Rondellio. Quam longe in illis processerit nishil attinet dicere, quoniam satis ejusdem scripta declarant. Sic igitur instructus adiit recentes illos, qui maxime tum celebrabantur ,

philosophos, Si prae ceteris dilexit Cartesium, Scqui ab illo prosectus est, inlebranchium. Ex his etiam quasdam theses publice desendendas

hausit, quae res sane multum commendationis habuit, tum propter noVitatem dogmatum , tum propter equisitius 8c minime vulgare orationis genus. His tamen philosophis minimo ita fuit deditus, ut veteres plane reliquerit dAmabat Aristotelem , libentius etiam versabatur cum Platone , quos Iegens eos subaccus re videbatur, qui nimiam vetustatem nec habere eam , quam quaerebat suavitatem , necesse jam sane tolerabilem dicebant. Ea propter non mediocrem operam Graecae linguactnavavit non solum ad intelligendum, sed et

339쪽

EA NOTTUS. iam ad scribendum. Νon enim decere arbitrabatur se ornatum uberrimis artibus ac di

stiplinis. & qui mirabiliter junxerat omnis e- lagantiae genus cum summa philosophiae laude, non posse Graeca quoque ornamenta stris hendo exprimere. Quod ad Latinam Sc Ital, cam orationem pertinet, jam videbatur qui quid illo proferret esse persectum, & habere maturitatem quamdam suam. Itaque hae la de facile primas tenebat in iis doctorum virorum coetibus , quos Academias appellamus . Genus autem dicendi quod praesertim amabat , erat non tam Verbis, quam ornata se

tentimum concinnitate elegans. Non deerant tamen qui dicerent, illud studium crebrarum venustarumque sententiarum nimium esse , sed eerte aptum erat aetati, & quod ingenii quaedam singularis sorma in eo luceret, summam audientium admirationem excitabat. Atquo ut multa omittam, quae certe Zanotti dolescentiam ornabant, cum jam nobile ejus nomen esset, Sc laus doctrinae maxima, da

tum ei est publica auctoritate philosophiae

docendae munus. Is dedit operam , si modo

ad consequi potuit i ut quiquid a praestantio

340쪽

33o ERANCISCUS MARIAribus philosophis excogitatum erat, noscere tur a discipulis suis. Illorum autem decreta cum inter se saepe necesse esset comparari, quanquam videretur Zanotriis plurimum tribuere Cartesio, tamen quantum huic praestaret Newtonus in iis praesertim rebus, quae ad

opticam & caelestem physicam pertinebant haud invite declarabat. Quare ejus consilio & ducta haud pauca exposuit, & in vulgus edidit Fra cistus Algarottus de luce Sc coloribus, quo facilius ad consentiendum homines novis duc rentur experimentis. In hoc tamen philosophiae sudio caput illud esse Zanotio videbatur, ncii 'adolescentes certis quibusdam destinatisque sententiis se addicerent ac consecrarent; quare i

Iud saepe inculcabat, judicia libera esse debere , ac stulte agere illos, qui ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam

tanquam ad saxum adhaerescunt. Postquam autem Patavinae Academiae Curatores aud,

verant quanto successu suos philosophia inserueret Zanottus , nihil non egerunt, ut ad aipsum attraherent atque allicerent. Sed fit stra . Nam cum intellexisset id aequo animo

non laturam Civitatem , quae si voce illius

SEARCH

MENU NAVIGATION