Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

ZANOTTUS. 3 Imis, calculis minimeque artificiosis , comprehendere voluit, ut quantum simplicitas possit experiretur. Sic tamen existimavit non omni labore, ut multi jam putant, studiosos adolelcentulos levandos esse , sed exercenda eorum ingenia, Sc paullulum etiam torquenda , quo serent acutiora. Ex multis vero, quae exposuit, ad corporum per curvas illas lineas, quas conicas vΘcant , pertinentia , illa praesertim arrisisse Auctori videntur, quae ad n Oscendam conducunt velocitatem, quam habet corpus a centro Vel tractum vel repulsum in quolibet orbitae suae puncto. Hoc theorema

tanti secit vir doctrina summus Paullus Frbsius, ut ipsum non mediocri sibi usui fulsio in illo suo de gravitare universali opere conficiendo affirmaverit. Erant tum philosophorum multi, qui non bene jacta physicae fundamenta putabant, nisi quae maxime vigebat, de vivis, ut vocant, viribus quaestio dissolveretur. Ad hanc quoque se convertit Zanottus,

deque ea tres dialogos scripsit, quibus nihil elegantius excogitari potest, quibusque nihil illustrius habet Italica lingua in hoc dissicillimo scribendi genere. Omnino visus est ille voluis

352쪽

342 FRANCISCUS MARIA se totam hanc materiem extorquere e manἱ-bus mathematicorum , eamque tradere meta

physicis , rhetoricis. Stetit a Cartesio contra Leibnitium, qui hanc vim non a Velocitate, ut ille contendebat , sed ab ejus quadrato ae stimandam arbitrabatur. Quae hinc Sc illine asserebantur argumenta praetermitti lk uigligi possunt, cum praestantiores geometrae nunc uno ore consentiant, totam illam litigiosam disputationem , in qua summa ingenia philolophorum plurimo cum labore consumpta miramur, de nomine sitisse. Conveniebat jam inter disceptatores quaenam essent principia aequilibrii motus. Dum corpus movetur nil a liud clare nobis videre licet nisi decursum spatium , Si in hoc decurrendo conlumptum tempus. Vix vero intelligas quid sit vis, quam esse nonnulli negant, aut si est tamen, non illam nisi ex effectibus nosces. Quamvis geo metrae aliis de rebus dissideant, mirifice tamen congruunt de ratione hos effectus aestimandi, idque satis esse debet. Saepe quidem accidit, ut multis millibus versuum ea tractentur a philosophis, quae paucis, si veritatis quam contentionis ii essent cupidiores, coi

353쪽

2ANOTTUS. 343 sui possent. Quod iisdem facile condonaremus, si plures Zanotti similes essent, qui adhibito orationis nitore ea, quae sua sponte sunt squallidiora , ornate suaviterque explicarent. Zanotius autem quod amore patriae censebat cives suos praestantiorum philosophorum cogitata & inventa nosse debere , nullam praetermittebat occasionem exagitandi Scholasticos, quod de rebus ante oculos positis dubitare viderentur. Νonne videtis, dicebat aliquando cum in eorum coetu esset, vestra solemniora dogmata aut sua verustate conseruasse, aut novis

inventis ipsa esse sublata es Potestis ne in vestra

patria peregrini O advenae esse ignoratione e rum rerum , quibus universae jam personant scholae 8 Cumque lucide breviterque de attractione disseruisset, postremo jocandi caussa addidit , adeo vini illam in universa dominari

natura , ut non deessent, qui ideas, non secus ac corpora , attrahi crederent: se nuncium ab amico accepisse brevi futurum, ut hac de re opus Vulgaretur. Post id forte evenit ut ruri otiosus esset, repetensque dicta a sese, experiri voluit num aliquid hac de re in aspectum lucemque proferre posiet ad irridendos Sch

354쪽

3 4 FRANCISCUs MARI Alasticos suos. Librum itaque consecit, quem ex Gallico conversum fuisse fingit. Vix intelliges an jocose an serio scribat. Omnos qui dem logicae locos percurrens in omni menti l actione attractionem invenit, eaque , lepidusane , omnia explicat phaenomena . Sparsit e iam in toto opere semina quaedam reconditioris doctrinae , , stylus, qui Sc alia, hoc maxime ornavit atque limavit. Habuit a natura Lanotius genus quoddam acuminis, qdo quid vellet consequi poterat; adeoque valebat Volscientiae pervelligatione, vel disserendi rati ne cum subtili venultate atque urbanitate COID nota, ut nihil tam abstrusum Sc tam incredibile esset, quod illo scribente facile, jucundum , probabile non fieret. Is autem, quam vis pervagatissimus ille versus vetet Artem padcre proloqui quam factitos non dissiimulanter detestabatur hoc ingenii h lio , cujus periculum praesertim facere voluit, cum παραοοξα , imitatus Ciceronem, stribenda suscepisset. In hoc conficiendo opere senex etiam elaboravit, de illo edendo cogitans , cum satis ejusdem magnitudo crevisset. Est autem

hoc majus quiddam, quam homines opinare

355쪽

YANOTTUs. 343tur, & pluribus ex artibus studiisque colle .ctum. Cum autem philosophia in tres partes sit distributa in naturae obscuritatem , in dis serendi subtilitatem , in vitam atque mores, postquam illa duo tractasset Zanottus , tertium quoque illustrare oratione voluit. Ea prosecta

est scientia morum , ut cum de Deo immortali, de pietate , de concordia, de amicitia, de communi civium, de hominum , de gentium iure , de aequitate, de temperantia, de an, mi permotionibus , de omni virtutis genere sit dicendum, nullis fere terminis circumseribat ac definiat jus suum . Quapropter nemo satis callide Sc perite in ea versari potest, qui norast maximarum rerum scientia instructus. Stu diose quidem accurateque opus suum effecit Zanotius : M quanquam prudentia & elega tia nunquam deficiat scriptorem , non dubito

tamen quin majus quiddam ab eo emi potuisset. Sed se excusavit quod illud ipsum dolescentibus, Sc iis praesertim, qui eloque

tiae M poesi dant operam, delimaverat. Ea propter secutus est maxime Peripateticos, quorum sic explicavit doctrinam , ut mira delectatione allicere valeat etiam dissidentem le-

356쪽

3 6 FRANCISCUs MARI Actorem. Interdum Platonis St Aristotelis opNnioneS comparat, momentoque suo ponderat , & plerunque in illum propensor esse ubdetur . Sed non contentus se ex antiquis scriptoribus ingeniose Sc diligenter electas res collocasse, nonnihil ipse quoque novi protu- Iit. Confutandum etiam suscepit illum omnium Stoicorum exagitatorem Μaupertuisium, adversus hunc contendens, non semper philosephos illos a veritate abesse, nec semper eorumdem dogmata Christianae religioni adversari. Sed in illius refellendis sententiis homo ossicii plenus ita se gessit, ut non modo non exulcerare gratiam adversarii , sed etiam sibi conciliare potuerit. Nihilo tamen minus haec

res magnarum controversarum seges 8c materia fuit. Νam Castus Innocens Ansaldus Dominicanus homo praestanti doctrina , edito libro , quem inscripsit Vindiciae Mauperrusianae , acriter reprehendit Zanottum , quasi aliquid detraheret Catholicae religioni, dum nimium tribuere Voluit Stoicorum philosophiae in imselicitate vitae minuenda. Beate enim vivere

illi ponebant in sola virtute sine ulla spe praemii , futuraeque felicitatis. Hanc accusationem

357쪽

ZANOTTUS. 347 non sprevit Zanottus, & homo promptissimus cum tres sermones edidisset responsione

non illa quidem inimica, sed tamen salis MIeporis plena magis lacessiivit adversarium suum. itaque quae respondit An idus eo multo duriora Sc acerhiora suere, ut ipse ex Lenonis stliola exiisse videretur. Haec valde pupug ruut Zanotium, qui nihil in vita se tulisse acerbius amico declaravit. Et sane quis non indigne serat se in suspicionem vocari violatae religionis , praesertim cum non modo a facto, sed M ab omni cogitatione, quae criminationi justam caussam dare possit, se putet

abesse Θ Nec facile poterat existimare utrum minus Vellet aut novis scriptis novis querelis caussam dare , aut inultam adversarii acerbitatem , qui omnia in pejorem partem arripere

videbatur , relinquere. Plures quidem scripsit epistolas, Sc has non suo , sed nescio cujus Iosephi Antonellii nomine Lucae vulgaVit. T Ies tamen sunt, ut facile Auctorem prodant, qui quidquid scribebat, vel nolens sua quadam propria ornabat venustate festivitateque . Minime desuere, qui se huic controversiae immiscerent. Ex his Io. Lamius pronuntiavit,

358쪽

348 FRANCISCUS MARIA Ansaldum Lanotti sententiam male interpretatum suisse; consilio suo si uti vellet, mitius

cum tanto tamque religioso viro agendum et

Cardinalis vero Quirinius, sive ejus amicus Antonius Sambuca, scripta longissima epistola ad Zanottum ipsum, quae est in manibuS, illius se acerrimum de sensorem ostendit. In hoc rerum flatu Ansaldus sciscitatus est se tentiam collegae sui Pii Thomae Schiarae, qui Veritati obsequi studens , non gravatus est quid quoque de capite disputationis sentiret dicere. Librum itaque vulgavit inscriptum ; Parere sopra il libro inritolato Vindiciae Ma Permisianae, quo Zanottum omni erroris suspiscione liberavit. Tanti viri auctoritatem visus est suscepisse Analdus ipse , cum postea de tota re siluisset: non satis vero dici potest quanto beneficio se obstrictum Schiarae putaverit ipse Zanottus, cum sit hominis ingenui li- heraliterque educati velle bene audire ab omnibus . Significavit quoque Schiarae S. P. Benedictus XIV. hoc sibi gratius facet e eum nihil potuisse, quod sibi cordi maxime esset civis

optimi fama atque tranquillitas. Totius controversiae narrator esse voluit Zanottus ipse

359쪽

2 Α N o T T U S . 349 cum Venetiis iterum imprimeretur ejus domoribus philosophia , idque tam belle M vere fecit , ut hac narratione se contentum quoque fuisse dixerit Ansaldus. At longius mihi quoque hujus controversiae contexere historiam licui siet, si Ox scriptis , quae ex utraque parte edita sunt, nova quaedam secerni poς sent, quae ad morum scientiam illum andam pertinerent. Zanotius autem se saepe nova Videri dicere intelligebat, cum pervetera dicebat , sed inaudita plerisque; 8c hujusmodi philosophorum disputationibus plurimum adjuvari , cui maxime servire Volebat, oratorem arbitrabatur. Profecto nec latius nec copio

sius de magnis variisque rebus sino philo phia potest quisquam dicere; Sc illa praesertim , quae est de vita , de officiis , de virtute, de moribus, tantam suppeditat orationis copiam , ut sino multa illius disciplina nemo orator Sc poeta appellari possit. Atque hujusce rei exemplum petere ex ipso Zanotio possumus, qui magnum sane in oratoribus 8c poetis nomen habuit. Tres ejus extant orati nes splendidae verbis 84 sententiis , acutae,

.c prudentiae plenissimae. Harum prima est

360쪽

3so FRANCISCUS MARIA de laudibus picturae , architecturae , & sicutipturae, quam jussit Benedicii XIV. anno MDCCL. Romae dixit in ea Academia, quao ex instituto Clementis XI. singulis annis ad illagfovendas artes haberi solet in aedibus Capitolinis. Ingens ac prope singularis plausus,

quo illa excepta est, movit in Lanotio mentem tent3ndi, posset ne ita dici ut probaretur contrarium, more Carneadis, Arcesilaea liorumque oratorum praesertim Graecorum . qui singularum rerum laudes vituperationesque conscribebant, quod judicarent hoc oratoris esse maxime proprium , rem augere posse laudando , vituperandoque rursus amigere. Sic binas inter se contrarias orationes secit, de quihus ita judicarunt intelligentes homines, alteram plus ornamenti, pluS roboris alteram habere. Veritus ne id displiceret Clementinis Academicis , tertiam orationem conscripsit, quae allata contra priorem argumenta conVelluntur, nobilissimarumque artium caussa iterum de senditur. Non facile quidem judicaveris quaenam trium harum orationum, quae simul junctae aditae Bononiae fuerunt, reliquis sit ante serenda , adeo abundaut Omnes oratoriis virtu-

SEARCH

MENU NAVIGATION