Henrici Henniges, De summa imperatoris Romani potestate circa sacra. Liber vnicus

발행: 1676년

분량: 1050페이지

출처: archive.org

분류:

41쪽

c De summa Imperi Potesate circa Sacra. perio superbe & crudeliter insultaret, Nobilissimi Romae iuvenes actum de patria rati facto sordere eius deserendae consilium inierunt, &prae' valuit potentissimi ac iamiam urbis moenibus inhiantis hostis metus adversus omnia humana, quae cuique cara erant in natali solo,& pretiosa. Non patria movit perculsos , tot adoreis olim macta , & beneficiis honoribusque in universos cives liberalis r non legum rigor, non Magistr

tuum maiestas : non parentum,non liberorum ratior non denique libertatis cura , quam semper tamen Romani vita potiorem duxerunt. His

omnibus potior desperatio & periculi impe dentis imago territos ad fugam , & quod magis

mirere, servitium impulit, in aliena terra & R gum aulis quaerendum t iamque omnia ad fugam parata erant, cum religio Rempublicam servavit.

humana ope destitutam. Nam Scipio, phst felicitate & victoriis in Lybia partis Africanus diactus, iuvenis tum etiam ultra aetatem suam eonfidens audito desertorum consilio , & veritus ne dato semel exemplo plures traherentur . nulla mora adhuc consultantes & de salute anxios adiit,strictoque ad terrorem omnium gladio investigio ipsis moriendum sua manu denunciat,

ni sibi confestim interposito iuramento fidem

darent, Italia non excessuros : quo praestito veriti Deum ultorem, si fallerent, in officio & fide retenti sunt. Praeterea non facile oderint subditi eum principem , quem pietate sua in Deorum gratia & tutela sciunt e cum ne Deum inumiςum habeant , iniuriae suis illatae vindicem,

tum imprimis quod sibi minus ab eo possint me

42쪽

CARI De Osscio Principis eirca Saera. γtuere , quem ipsum metuere Deum credunt. Probe Aristoteles s. Polit. ii.) ' η τε ιν vero metus exulat , qui malus eu diuturnitatis magister, Vix odio locus relinquitur. Demum enim secundum Veterem Poetam Puem metuunt, oderunt. Sed odio vitato periculum vitas, vita bonorum et

scilicet Ita per g iis se , --- p Lmunt. Hanc pestem a Principe religio arcet, ad cuius securitatem festive admodum Plato regalα domos tempus conjungendas esse censuit.Et religio omnis quidem, etiam gentilis, impia, absurda: nam quaecunque fuerit, modo ad civilem vitam composita, animis ducendis emcax est equoniam ι sua cuis optima videtur, ut qua non ratione, seed assectu aejudicetur Asnguior Notabile est hanc in rem Livii iudicium t Eludant nunc licet religionem, inquit, quid enimes pulli nonpascentur Uex cavea tardius emierint ρ si occinuerit avis' parva sunt hae,sed

Utaparva non contemnendo majoreτ nostri maximam hanc Rempublica ecerunt. Imprimis vero Christiana , quae vel ab ipsis adversariis sivis hoc testimonium habet, quod homin sacramento ob ringat, ne latrocinia committant, ne

Mem Dagant, ne depositum appestati abnegent. Sicut Plinius ait: vel ut Ammianus Marcellinus,

43쪽

s De moma Imper. Potesate rina Sacra. quod nihil doceat nimustum es lene. ' Δοξία πα-

σ3κ άμαρτοιτο ἀναιρετικου, ut Zosimus loquitur. A' qua etiam a Deo praesidium, cum in falsia ab hominibus occasione Dei. Verissima &veri aurea est Trismegisti apud ab Lactantium sententia. '

εα παντος κακοῦ. Ita utilis est Principi, imo nece saria religionis euratio.

f. . Etiamne subditis 3 omnino. Nam qui Principem pium & religiosum habent, nunquam tyrannum experiuntur et semper enim cogitabit non tantum, quantum sibi commissum ,sed in quatenus permissum. Nec fas esse potentes posse quod nefas es. Hinc lene & patrium civium regimen, ex quo amor citra odium & contemptum in Imperantem: concordia inter subditos, denique vita felicissima. f. s. Ad hunc modum Principi & subditis rea Iigio salutaris non potest non& universi Reipu-hlicae esse. Imo haec ipsa est quasi quaedam sacra anchora, ad quam deploratis iam publicis rebus confugere datur. Samnitibus cruento & periculoso bello cum populo Romano comissis posti acceptam in Etruria pene ad internecionem eXercitus cladem, cum viribus potius quam animis fracti nec iam bellare possent, nec quiesCere, ad ultima tentanda religio praesto fuit, qua aegre contractas copias implebant. Repetito enim veteris cuiusdam sacrificii more singulos milites horribili juramento ad pugnam obligarunt te fortitudinem, paratis ad terrorem, di si opus e set s

44쪽

CAP. 1 De Oscio 'inripis eirea Sacra. . let, caedem centurioribus, si quis iurare detr i ctaret. Quod etsi ipsis tandem male vertit, non-

, dimenos veri, inquit a) Machiavellus, comedi a loro non parve potere havere altro refugio, πὸ tentare altro rimedio a poter pullare steνanna. di ricuperare Iapetauta virtu.u che testsca ap- a pleno, quanta confrineta si possa habere mea s. Ante la recisone bene usata. Congerere hoc Ioco in cumulum exempla gentium,quae religio-i Dis vi ad ordinandam conservandamque Remp 1 hlicam, aut ad victorias & fortunam feliciter uisti sunt, id verti esset omnium historiarum seriem, transscribere et Romanus tantum populus quo-j tiescunque hoc amuleto aut factiones plebis so-ι pivit, aut militum animos accendit ad virtutem. , Haec plebem Romuli caede efferatam sedavit. i. Patriciis imperium populo ereptum tapius restitituit, Veios decennali obsidione expugnavit, i

,. numeraS Victorias peperit, quae omnia nunc fui. sius explicari nec institutum nostrum nec temini Pus patitur; congessit tamen aliqua hanc in remi exempla b) Machiavellus , quem videre licet. g. 6. Cura, cura ergo religionem,sine qua neci ipsis, nec cives, nee Respublica stare possunt: Divinum est o Maecenatis ad Augustum consili

0 Apud Diod. Cass. l. ra.

45쪽

3o De Summa Imper. potestate Hrea Saera.

ναρχια συμωρει. Nec peius hic a Machiavellus, quamvis alias multa mala, quesii, inquit, Primest , o queste Sep. sequa' si vettieno manten re incorrotre , hanno sopra d' Vni altra eo ad mantenere ineorroite Ie ctrimonie desta loro religione se tener D se re ne sta lor ven ratione: perche nessum maniore inditio sipuo- te havere Hesta rouina d' una provincia , Gemedere disregelato si culto divino. Et mox. Debbono adunque i Principi ae una Rep. o aetin regno i fondamenti desta religione, che loro tengono, mantenregii, o alto questo saris lor facit eosa mantener la lor Rep. religiosa operconsequente buona o unita r o dehbono turre. D eose, che nasono in favor dique , ' come,

ehe u giurichasserosas ovoraris es aurestem D, or tanto piu lo debbono ore , quanto pruprudente sono, o quanto piu eonoscitori des esse naturali, Operche questo modo e fato o strvato da gli huomini savi, ne e nata P opianione de i miraeoli , ches celebrano niae reliationi etiam false et perιhe i prudenti go audimentano da quarunque principio e'si nascono, es t aurorita loro da pol a quesi,sede appresson qualunque. Modus tamen adhibendus; priamti in ipsa religione, ne in superstitionem ev dat i & fiat ibi gens supersitioni obnoxia, res gionibus adversa. Quare juxta versiculum v

46쪽

P. I. De Oscio Principis eirca Sacra. II ultum iliter utrumque ulicrimen et imprimisi illud , Deos a religioso vereri, Asuperstitiosei timeri, tu fuge hoc: nam b) supersitione qui, est imbutus, quietus esse nunquam potes. D , inde in scopo illo civili religionis, cave, cave se-ὶ dulo, ne fructus, qui tibi inde & Reipublicae de- , hentur, acrificulis cedant , γ) quibus quaesui sunt capti supersitione animi. Gravissimo e

ι mno hunc errore multis abhinc seculis res Chri, stiana luit, sed serius agnitum , quam ut emenrii dare posset. Nisi enim Ecclesiasticae disciplinaei adstricta severitate sacrum ordinem , per quemn populus de religione docendus est , intra debur i tos canCellos coerceas, maritia, ambitione, li-ὸ hidine ebrii , suas res agent apud credulam plea hem, non tuas, cum auctoritatis publicae i ngentii iactura in Antistitum illorum inossiciosam us nerationem nimis defixam, & iisdem deineepsi flabris ad quaevis pericula subeunda & desectiones commoVendam. Ante omnia hic prohi- , hendum est, ne hoc hominum genus, alias sua- , , pte natura aVarum, contumax, & quasi propiore Numinis favore & societate stuperbum, immoderatis largitionibus & furiali liberalitate sagi. netur. Nisi hanc Charybdim , quae inexplebi.

Ii voragine omnes Reipublicae thesauros abso bet, prudenter declinaveris , iam actum de te esse latas, scillas ipsas opes , quas aut tutemet aut majores tui tanto flumine in sacerdotes profuderunt , in te ipsum ex occasione aliquando vertendas esse. Fecerunt omnes serε Cnristiani Principes hujus rei lethale periculum , inae-

j quali

H cicer. r. de Fin. 0 Liv. lib. q. e. 3

47쪽

ra De Summa Imper. Potestate circa Sacra. quali tamen sorte & fortuna. Nonnulli enim quasi incisis uno ictu laqueis & plusquam Go diis superstitionum nodis ex Communi naufragio prudentia sua & virtute emerserunt. Aliis servitutem suam deplorare magis datum est, quam exuere. Non invidemus Hisipanis aut Italis praeposteram pietatem, do qua sibi magnifice gratulantur: nam sic quasi dissipata illarum provinciarum potentia & robore minus nobis timendum est. Fallor autem aut Galliam superiore & hoc seculo non una vice poenituit liberalitatis suae& beneficii,quo fovit sacrorum praesules &otiosam turbam. Factionibus enim iri regno exortis non praesentiora perduelles instrumenta ad concitandam plebem, & Regibus invidiam creandam his ipsis seditionum Acilis habuerunt , assiduis concionibus & Reges tyrannos , haereticos, Dei hostes proclamantibus et Factiosos verb bonos Principes, vindicandis populi iniuriis&defendendae fidei&religioni natos. Haec licentia Heinrico III. tot millium sanguiane, florentissimi regni excisione , ignominioso exilio & denique vita constitit r Haec eadem in altissima pace Heliaricum IR cultro sacri carnuficis confodit. Haec secura sui confidentia capitibus Regum & Principum quasi in publicis

nundinis venum propositis perditissimorum quorumvis & scelestissima superstitione Numinisque metu impletorum incantationibus ill dit , venenis, gladiis, verbo, parricidiis. Quid enim non ausuros homines credis , qui bonis per scelera, libidinesque decoctis ad promereridam divinam gratiam his magistris utunturti in

cent

48쪽

CAP. I. De Ueis 'me'u ebea centoribus, peccata ex composito anxiis,& comit fu sis in majus exaggerantibus, quo eorum lueni dorum causa hoc obfirmatiores ad quaevis facuis nora habeant, statis interim sibi sua ipsa doctrinali tuti, qua miseris persuadent, si autiores caedis a per quaeVis tormenta expugnatus revelaVerit, ii. nihil eum sua pietate & militia sacra profecisse, a sed implacabili Dei ira piacularem terernis dia- iis bolorum laniatibus nulla redemptionis sipe si- mul ac mortuus fuerit ob ectum iri, clim in , pdverso servata fide & constantia , si utique i-1 psium in hac Dei causis, quam suis cupiditatibus ii perfide praetendunt, occidi oporteat, recto, non1 Dbliquo ad purgatorium itinere in coelum ad 1 capienda Martyrum praemia & coronas evolatu. ii rus sit. In hunc modum fascinatis parricida-ι xum animis nulla tormenta Sc cruciatus Corpoclii illati tam graves iunt & inhumani , quos non ,. pertinax latro obversante identidem Diabolo-i rum flagellantium imagine occupatus, & praeteri. Baec quotidianis dolorum omnis generis experi', mentiS ad tentandam patientiam ab ipsis suisi Praeceptoribus assuefactus sustineat et in ipso e-ι quuleo mori certus, quam ut ullo indicio eis periculum Creasse videretur. Ad erudiendam tam si impia religionis praevaricatione iuventutem o- , lim per omnem Europam a Gregorio XIII. s. Pontifice peculiaria seminaria instituta feruntur, , in quibus seditionum,perfidiaeque semina iaciei bantur , in Regum & Principum caedes eruptura, cum adoleverint. Haec matura falce quelle- .re oportuit, non damnosia facilitate tueri: quod, ctran insuper habitum sit, tot procellis & cladi.

49쪽

t4 Tu Summa Imper. Potestate eiren Sacra. bus, in Angliam, Galliam Belgiumque inundantibus ignaviae seculi litatum est. Enim vero minus externis moVemur I Convertamus animum

ad cadaverosam Germaniae nostrae faciε , quam, cum publico luctu hodie aspicimus : Causas malorum indaganti non potest non omnium. prictum neglecta religio occurrere soluta sacri ordinis disciplina. Sicut enim membrum inhumano corpore ultra justam suae mensurae r tionem cum aliarum partium, succo vitali exhaustarum, iniuria in immensum auctum& sibi ipsi ad legitimum usium impedimento est , cicorpori damno, quod sua mole debilitate Ita de opima & pinguis Cleri apud antiquos Caesiares

fortuna Rempublicam virilitate sua,id est, virtute & potentia pristina exsecuit: & luxu mollitieque ipsos religionis Antistites a vitae morumque

innocenti sanctitate ad sacras nundinationes opumque per fas & nefas quaerendarum profanas rationes deduxit. Praeiverunt aliis hac in re incauta pietate & pernicioso exemplo Imperat res , insano studio dilapidantes imperii bona, us- que dum supersuit quod profunderent: testes in id sunt amplissimae tabulae, ouae noxiae liberalitatis fidem ubique faciunt. Hos deindς privati secuti sint, eo religiosiores crediti, quo faciliores in Clerum , coelum impudenter iis promi tentem, v quo maxime ditati sunx, unde tot monasteria regalibus impensis extructa , & immensis locupletata reditibus , quibus pecora pascerentur ventri Iervientia & libidinibus. Quan-xum enim Deo placere censes, quod frigidissimas Preccs ad globulorum mensuram & velut ad cli- mensum

50쪽

CAP. I. De O cis Principis circa Sacra. I sa mensum ei imputent 2 Caeterum intus malevo- i ta castitate torrentur secretis ignibus , aut in si furtivam venerem desituris, aut quod pudet dias cere, bestialem. Ventrem enim lautissimis mi pulis quotidie sollicitare, & non uri, haec taliat sunt ,quae ignem calore destituunt. Nee exauti diei Deus de castitate orantes, qui media ab ipsoli humani generis bono ordinata immani sapientian negligunt, & torqueri malunt, quam sianari. Aus Xerunt perpetuam calamitatem invidenda privilegia di immunitates, quae Principes nostris sacrii ordinis possessionibus indulserunt, oneribus fimis τε in laicos derivatis, impares siolos immani ponas deri, cum omnes plusquam pares ement. Certe

a Magnus Carolus quanto hic prudentior 3 qui omnia bona etiam in Clerum cum suo onere trani sire Voluit, Veritus, ut post evenit, ne debilita-

retur Respublica praecipuis viribus, si hic cuivisa prodigum esse liceret. Accedit quod illis ipsis, divitiis, quae sine fine & modo conssecuti sunt, a non tantum privata gula improbe & nequiteea usos constet, sed & in patriae,quae plerisque pa-i tria non erat, & Reipublicae perniciem. Acies, ii quae olim contra Imperatores Heinricos & Frui dericos steterunt, quo milite & sumptibus co si scriptae sunt , nisi maxima sui parte Sacri ordiali nis ad quivis Pontificis mandata perduellis. Nucii eis hoc dissicile erat potiores Germanis provin- , Cias non tam implentibus, quam habentibus inii potestate. Ut enim ex graVaminibus quondam ii in Comitiis Carolo V. exhibitis liquet, inito re- 'calculo Clerus bessem totius imperii occu-ι-ῖlurimi messores, prodigium, in exigua

SEARCH

MENU NAVIGATION