Henrici Henniges, De summa imperatoris Romani potestate circa sacra. Liber vnicus

발행: 1676년

분량: 1050페이지

출처: archive.org

분류:

61쪽

ας De summa Imp. pore te circa sacra. arbitrio & cli redhioni subtrahendum sit, quod partem publicae salutis& civilis beatitudinis constituat. Hoc enim requirit formalis imperii r tio , quae , cum non nisi unum in Republica summum admittat , summitate sua includit omnia negotia , ne si vel unum subtrahatiar, quod in civitate sit , & extra siphaeram civi- Iis potestatis , plura in civitate summa fierent.

Nec hic de divit ne maiestatis disceptatio est, quoniam ejus jura, quae in plura subjecta juxta

vulgarem opinionem divisa sint, rursus in unum coalescere possunt; sed intruditur plane alia &quidem genere a civili imperio diversia potestas, quae, sicut volunt, aliud subjectum praeter Cimrum habere nequit, & cum majestate Principis incompatibilis est, qua ratione duae Resp. in una

societate Civili constituerentur,una siacra&altera

profana seu laica, divisisque ita civium studiis&obsequio incerto nec concordia, unicum rerum

firmandarum vinculum , in civitate sarciri posset, nec continua Vitaxi litigia, quae de jurisdictionis utriusque finibus oriunda ossent e quod quum contra naturam & indolem summae potestatis , quae siOCiam in civitate nullam patitur, S ipsam salutem publicam, in unione Civium inter sese fundatam , sit, nemini non constat.

Nimirum alterutrum, utrumque tamen sequi

absurdum, subtracto summis potestatibus circa sacra imperio sequi oportet, aut nulli imperio

humano sacrorum & religionis ordinationem sυhjectam esse, aut alterius, qu1m summae Potestatis : inter haec duo non medium, non tertium datur. Si prius assumpseris , incumbet tibi Ram alieni asserti probandi necessitas, cui vix est

62쪽

CAP. IL Imperat Imp. circa Sacra compet. 2

ut ullo termino colQrem quaeras. Deus qui omnia tam naturalia quam moralia certo quodam. Ordine gisposuit, non est aUtor ακατας αστας alicuis: ius, quam hic manifestam in sacris exemptis sibi' fingunt di nec pro scuto illis erit dixisse Deum

g communem ordinatorem. Necessaria enim hic est ordinatio & qualem rerum hum Darum conditio postulat, quae in speciali volun- tatis declaratione secundum singulas circumis stantias occupata est: quam declarationem cum ΑΦ hodie Deus non faciat, Vicariis suis ad άκα ς - Οἰαν vitandam commisisse credi debet. Si vero: ' posterius, id est, ea quae summae potestati subducis, alterius disipositioni subjicis, jam in una Cia . vitate duo summa imperia facis,quod. ut paulo it ante diximus, ipsius summitatis rationi minimisy congruit, cujus ea est conditio, ut ait Tertullia- nus, ut nihil aliud adaequet , nedum superet:

'in Sicut in corpore naturali non nisi una voluntas' est, actionum&membrorum omnium impera-

trix, ita in civili corpore , arte naturam imii tante, unica est imperandi Vis & facultas, non in profana tantum sed & sacra essicax, q uantum ad η publicam salutem & concordiam conducit: nam cui jus ad finem est, ei non potest non ad omnia media, fini consequendo idonea, idem juris esse. Sed dubio omni caret , religionem maximam' partem beatitudinis civilis facere, in qua com- η paranda omnis Principum prudentia spectari de- i hel: quare absurdum foret media negare, qui ' hus beatitudinem illam venamur. Multitudol' hominum civitas est ordine publico instructa. φ Homines vero ut corpore S animo constant, ita

s illis

63쪽

a ' De Summa IN. Potestate eirca Sae . illi, lecundum utrumque imperatur : Seu religio maxime est, quae animos civium, nobilissi. mam utique personae subiectae partem dirigit, ac proinde summae potestatis opus est. Nec aliud ipse ordo publiCus postulat,cuius est ab uno scimmo principio omnes civiles actiones producere& moderari. Sicut in horologio aliquo α Οματ' a primo movente totius corporis motio dependit, ita a majestate movetur Civitatis operosa machina , quae spiritu illo destituta aut quiescit, aut omnino intermoritur : quicquid nomen actionis publicae meretur , ab hoc principio& causa descendit, ic eo ipsb , quo privatoriam arbitrio exemptum est , facere tamen jure liCet, cum auctorem laudit , qui summum imperium habet, ut oppido falsius sit Clariss Hornius, qui a sacro/ um regimine ut actisnepublica privatum quidem arceri ait, nondum vero patere rationem, qua Principi Egua asserat. N am si religionis oresinatio actio civilis est, vel a Principe vel subditis produci oportet et praeter hos duos ordines in civitate nemo est agendi potentia pra, dirus:Arcentur autem privati a cura ista hoc solo actionis publicae nomine , quam majestas gen rat; quare relinquitur imperans, quivi summi imperii ut alia civilia negotia, ita & illud religionis tractat.

s. Juvat hoc argumentum luculento favore Vicariatus , quem Deus summis potestatibus in hoc orbe singulis pro sua portione & Reipubli- σν finibus, eo fine, ut suo loco in his terris visibiles Dii essent, & potestate mandata, non a

ω De Civit. lib. a. e. r. θ. 3.

64쪽

P. II. Imperat. Imp. circa Sacra compet. as

' populo , sed ipso stupremo Numine in civilibus

ti tantum dependenter possint, ' quantum Deus' in toto orbe independenter&innnita potentia.' Quemadmodum itaque Deo circa religionem jus summum est, & libera statuendi potestas: ita' eandem hactenus in Vicarium suum contulisse ' voluit, quatenus ad consiervationem religionis,' ut , Deo aeterno decreto iussa est , cultumque sacrorum & piam in adlaphoris libertatem expe-' dire visum. Hoc enim est cuiusque Vicarii prae- cipuum inter alia ossicium , ut Domino suo honorem, quam maximum potest, ab iis, quibus indulgentia & auspicio Principalis sui praeest, era' hibendum curet. Renuit autem Deus alia ra- η tione modovε coli , quam ut in sacris literis pa-' tefacta divina voluntate instituit: quare omnino ita credendum est, Deum in potestate & ossicio Vicariorum suorum esse velle , ut subditos suos q omnibus legitimis mediis ad veram & unieami religionem cultumque divinum instituant, sta' mel instituta sacra conservent, a superstitionibus & omni alia labe defendant, prohibeant haereses s & nociva schismata, tum externo cultuS modo, ' qua sit parte liber est & indeterminatus, decenti sobrietate & compositis ad internam pietatem moribus, religiose caveant. Huic rei eb felicius perficiendae accendit ipse Deus in humanis cor- , di bus lumen aliquod seu faculam, iuris nimirumis naturalis & honestatis ingenitae regulam, quo

s duce ad veram Dei cognitionem Constanti des, derio penetrare possint. Haec connata principia,

per sie quidem debiliora, quam ut ex iis veram pietarem liseax consequi, sed quae eadem prima

65쪽

3o De Summa Imper. Potestate circa Sacra. quasi elementa ad maiorem sapientiae lucemium, urgere Principem quemvis decet, & sic hominum animis aeternam veritatem paulatim instillare, quam in sacris oraculis alti reconditam unico Spiritus S. munere & mediis salutaribus

consequimuri. Nec minns in conservanda tuendave religione, quam institusida laborandum est Regibus, quos ut ' saepius divino ore eximie laudatos novimus, & infinitis ditatos bonis, si religionis & sacrorum curam impense amaVerint rha alii ex adverso minis, diris, suppliciis devoti sunt , qui divinum cultum aur collabi siverunt, Rut non restituerunt collapsum t Sed iniquε imputas i Deus regibus neglectum rei, quae eXtra ius eorum & agendi facultatem posita in sola summi Pontificis potestate fiat: quod enim me agere nefas est, id profecto mihi improperari nequit, si actum non fuerit. Cum vero ubique religionis minus ex officio curatae rei fiant, in fallibili id nobis indicio est regii circa Lacra iuris. auo sensu haud dubie & sacrae literat Reges Magistratusve vocant a Elohim, id est L ii, terrestres scilicet, Uicarii Se Legati Veri Dei, quem & ipsi

colere debent, de aliis debito modo adorandum injungere 3 sicut Provinciae Praeses Imperatori aut Regi suo omnem honorem Sc obsequium 1 Provincialibus deserendum imperio, minis,praemiis, poenis Conciliare Dicuntur h Pastores ut populo prospiciant de pastu n6 corporali tantum seu felicitate civili; sed & spirituali ac arte na et in id enim a Deo praecipue constituti sunt, ut

Omnia

66쪽

AP. u. herat. Imp. circa sacra compet. 3Imnia ad suam gloriam & animarum salutem re-:rant firmati promisso, quaerentibus coelorum egrium Caetera omnia quasi appendicis loco mentiara. Audiunt ca) Patreae, quibus incumit non educare tantum liberos , ad victum&anietum necessaria illis comparare e sed & eos-em instituere eν πωδεία - νουΘεσγα Κυρίου , Ut aiub) Apostolus. Sunt c) scuta terra, ut Ecclesiam: persecutionibus, iniuriis, impietate muniant: ion cives tantum. Sunt Ecclesia Nutritis, d est,dispensatores, curatores, tutores, lactrices sui Ecclesiam, velut pupillam aut infantem, de-ertam, contemptam , apertam aliorum fraududius ac latrociniis alere debent, lac are, erigere, ueri r unde etiam 99 Spiritus S. Ecclesiam Re-γum mam millis laetandam , i. e. defendendam, χugendam Sc ornandam praedicit, cum externa magnificentia, ut in aedificandis aut fὶ restaurandis templorum ruiniS: tum praecipuε interna devotione & pie ate , qua S ipsi Reges verae Ecclesiae accedent, ut in Christiana Constantini in aetate factum, & siubditos suos ad eandem exemplo ac mandatis Vocabunt,&qua licet, compel.

lent.

g. Nec deficiunt nos secra testimonia, per quae dubitantibus plene possit statisfieri. Apostolus Paulus notissimo in Epistola ad Romanos loco, singulari totius politicae prudentiae com

67쪽

31 De Summa Imper. Potestate circa sacra nentibinsubjicitor. Si omnis anima, ergo & s crorum ministri, Pastores, Episcopi , Pontifices. Si omnu,s vestra, ait Bernhardus in Epistola aclΛrchiepiscopum , quis vox eximet ab univer

late 8 Etiamsi Apostolus, inquit Chrysostomus, etiamsi Evangelista,etiam ropheta: rationem S sundamentum obsequii in causa efficiente potestatis quaerit , quod omnis nimirum 3 Deo sit

ordinata,& eontumax ordinationi divinae reu- stat. Haec in sarris non minusquam profanis Io- cum habent, aequali Dei in utraque potestate, qui omnia nulla distinctione summis Regum Principumqueimperiis subesse voluit. Hi enim sunt Dei ministri, vindicas ad iram ei, qui malumfecerit. Qui malum ait, indcfinite, quo nomine etiam omne id sine dubio comprehenditur quod circa sacra fit: nam indefinita locutio hic universali aequivalet,quam apud Salomonem re

perire est M Reae folio justitiae insidens oculis

uis ventilat omne malum. Eodem universali rerum omnium sensu summa potestas est ministra ἐιι το αγαθὸν, ad bonum, quod cum in civisti vita & societate , tum imprimis in religione αDietate quaerimus, optimo ipso Apostolo interprete, qui haec bona b) alibi distinctius explicans preces fieri pro Regibus jubet & omnibus, qui in

sublimitate constituti sunt, ινα hic linis eli,

τι, in omni non honestate solum externa & civili, sed etiam pietate, religionis verae individuo comite. inod si veri, preCes, ObsecrationeS, gratiarum actiones pro Regibus concipiendae

68쪽

CAP. II imperat. Imp. circa Sacra comper. 3 stini ad id, ut pi vivamus, ossicii certe & regii tu

ris erit, instituere & conservare illa pietatis exe citiaWscholas, quod sine arbitrio & potestate in sacra nulla ratione essici potest r pi ohibere item& tollere omne id , quicquid Christianae pietati ossicere videtur , abolere cultus impios & idololatricos,coercere blasphemias, haereses & similia Haec aut facere Regibus licet, aut preces pro iis in hunc finem concipiendae non sunt. Sed post rius hoc dixisse idem est ac Spiritui Sancto obi qui, quare prius admittendum est, potestas Regum scilicet circa sacra.Nec proficies quicquam, si dixeris, pro aliis quoque hominibus, qui rius nullum jus est statuendi circa sacra, orationes praecipi eodem fine habendas r Nam finis ille quodammodo haec duo in se comprehendit, uv& ipsim et linguli pie vivamus, & praecipiamus ut alii vivant: pro utroque quidem orandum est, sed habito personarum discrimine r ut illi nimiarum , quorum conditioni obsequii magis gloria suam imperium convenit, & suomet ingenio &iussu superiorum pietati studeant: Alii vero, quiabus iubendi facultas est, id est, summae potest

tes tam exemplo suo in religione aliis praeeant, quam auctoritate & mandatis eandem promoveant, tueantur, lactent, quo integrum sit su ditis vacare pietati & divino cultui. A quovis o dine id expectatur, quod praestare potest: intro- duCere religionem, eandem conservare , aliis amplectendam pro mandato iniungere, externis ritibus exornare . a corruptione aut peste defendere armis, legibus, conciliis, haec omnia,

qua similia, actiones publicae sunt, extra si bdi- C torum

69쪽

De Summs Imper. Potestate circa Sacra. torum arbitrium in solaPrincipis manu positE, pro quo etiam preces DCiendae , ut singula rite pieque administret. Pro subditi verti, ut Magistratui recth iubenti obediant, Deum sincero

eorde & plo affectu colant, timeant, ament, constitutiones publicas, quae circa sacra latae sint, nec divinis literis adversae,religiose sequantur,&omnem animum,vitam,mores ad pietatem componant. Denique pro omnibus , ut quisque, quod siti ossicii & muneris est, faciat. Partitimenim procedit Apostolus Paulus et Primo pro omnibus preces fundi jubet e Deinde speciatim

pro Regibus& quicunque ius imperandi habent;

tandem finem generalem addit, ut piε vivature quoniam vero ad hunc finem Consequendurm non omnes aequali modo graduue influunt, sed alio & pleniore Principes, alio privati et ideoque pro omnibus quidem oratur eo fine , ita tamen, ut quivis, quod decet di oportet, id agat. Firmat hane rationem egregiε honestas eodem loco adiuncta pietati , quae ad civilem vitam respicit, cum haec ad spiritualem. Quam vero non sexitur pro omnibus orandum , ut Vitam honeam degamus , ergo Regibus jus non est imperandi in civilibus negotiis ad honestatem illa mia praecipiendam aut tuendam; ergo leges ferre ne queunt, quae Civium actionibus vivendi agendique regulam dent ; ergo non ius dicere ad praemia bonis rependenda, malis poenas, &ce Tam malignε prosecth cohaeret altera illatio, omnes pie vivere debere, ac proinde Regibus potestatem circa sacra non Competere. Finis enim

totius civitatis sibi plane aliud vult, qui est, ut in

70쪽

p. LI. Imperat. Imp. circa Iaera eo et

ea quim selicissimi vivatur. Ea vero demum felix & beata est Respublica, secundum Augustinum, qua Dei est amans es amata Deo, rLG-bi Regem , se istius populum agnostit: qu

eum illud sen Aristotelis convenit, optimam Vivendi rationem eam esse, quae ad Deum considerandum maxime facit: εceam pessimam, quae a considerando Deo, colendove avocat. Sed ad Principem solum spectat ordinare ad finem civiatatem , & de mediis prospicere, quibus illo frui liceat. Subditorum enim conditio hic vicem in strumenti subit, quo civilis hic artifex ad faciem dum curandumque opus uti solet. Adeoque sane hac etiam ratione pro Regibus precari convenit, ut Deus, a quo omnia bona proVeniunt, eorum animos regat &consilia , ne in religionis praepostera aut neglecta cura a meta propositae civilis beatitudinis exerrent. Agnovere hoc suisum officium optimi quique Imperatores, & in eodem , sapientibus confirmati sunt. Theod

.sius in Epistola ad Cyrillum ait , Caesareis muneris , ut non solum pacisce ineapse etiam βιῶ-ri vivant. Et idem cum Honorio in Epistola ad Marcellinum e neque enim aliud bessi Iaboribuν vimin, aut pacis consiliis ordinamus, nisi ustmerum Dei cultum orbas nostri plebs devora emfodiat: quem etiam in sensum Isidorus Pelusiota eundem Sacerdotio & regno finem DCit, την νων ὐπηκόων σωτηρών. Cui geminum illud Ammiani

Marcellini est : Nihil aliud eje imperium, ut sapientM de iunt, nis curam salutis auena.

.H De Civit. Dei lib. r. cap. I

SEARCH

MENU NAVIGATION