Historia Majoris Britanniæ Elektronische Daten : tam Angliæ quam Scotiæ, per Joannem Majorem, nomine quidem Scotum, professione autem Theologum, é veterum monumentis concinnata

발행: 1740년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

131쪽

Coenobium Sonitus --randus. Eugenius Quintus. Amberkele

De Ostis Sco TORUM. LIB. II.

tum carnis inciderunt; quare totum Monasterium ince

dio extinctum est. Hoc hodierno die in Monasterio Me-kosensi, quod a diebus Bedae mirabiliter auctum est) o,

servatur. Devotioni locus est aptissimus super Twedam Flumen, ab omni domo in nemore separatur, regulam Beati lueernardi servans. Ante mortem, sonum mirabilem intemplo vel in claustro, se audire dicunt, qui alicuius religiosi mortis est nuncius i propterea ad consessionem omnes sono audito, se praeparant; communem plebis opinionem, & non fidei materiam recito. Post haec, in Motia Eugenius Quintus regnat, & post eum Amberkeleth, qui, contra Pictos pugnans, sagitta interiit. Circa haec tempora Beda floruit, de parte Boreali Angliae natus, licet corpus ejus aliqui apud Genoam esse referant. Apud Anglorum annales legi virum illum nunquam Insulam egressum fuisse, sed sepultum esse aeud Duram, prope suae

originis locum. Ante mortem luminibus, sive morbo, si-Ve aetate, privatus est, omni multitudini occurrenti praedicare assiletus, & suam benedictionem auditorio in fine dare a quare malus ejus famulus, crebro sermone pertesus, virum Dei inter lapides ut concionaretur, induxit bellum, asserens auditorium. Et cum in fine benedictionem, more consueto, daret, vox audita est dicens, Amen, Venerabilis

Beda. ha Divinis & humanis admodum eru/itus erat, &magno zelo, quod Plus approbo; & propterea sanctorum catalogo est ascriptus. Anno Domini 73 . aetatis vcro suae Ixxii. in Domino obdormivit. In fine libri Ecclesiae gentis Anglorum sic dicit. Anno Incarnationis 31. Picti & Seoti suis limitibus non contenti, invadunt Anglos, qui annus erat adventus Anglorum in Britanniam. CAP. Disiliaco by Corali

132쪽

De Gesis Sco TORUM. LIB. IIC A P. XIII.

De regno Achati, Gulielmi fratris ejus praestantia, Religione ; de Francorum

cum Scotis perpetua pace, deque unideo, talis Parisanae institutoribus.

CIRCA haec tempora, apud Scotos Achaius regnat.

Cmus Frater Guillemus sub Carolo magno semper militavit, & unus de numero duodenario illustrium Pugnatorum ejus, qui a nostratibus vulgaliter Scotis timor vocatur. Hic, rei militari semper intentus, matrimonium non contraxit. Ordinis Sancti Benedicti M. Coenobia in Alcmania eremi, & eadem suis impensis dotavit, instit ens, Quod in cisdem Scoti semper proficerentur, quorum duo sunt Coloniae, reliqua vero in aliis Germaniae locis. Hoc in tempore, inter Francos & Scotos pax inita est, 'uae, a diebus illis, immobilis & inviolata permansit ;ita quod in Europa haud invenies inter duo regna sinc riorem solidioremque pacem. Ad hunc Scotorum Regem Carolus magnus pro eruditis viris misit; qui Joannem Scotum, Clementem, & Alcvinum ad Franciam mittit, qui Gallicas oras ingredientes, scientiam venalem, quam profiterentur se habere, diXerunt. Prima fronte mirandum est, Quomodo in orbis angulo ante universitatem omnem viri tanta scientia pollerent ; sed, omnibus aequa lance trutinatis, stupendum minime cst. Plerique qui Britanniae fines non egressi sunt, ut Beda ait, Graece Latineque locuti sunt et magna religiosorum cohors erat a fluctibus sc-culi, sicut veros religiolos decet, penitus semoti, qui orationi & leationi iolum incumbebant. Et licet nexi Dus dicholastici & Sorbonicis non abundarent; tamen in scriptu-U 1 rarum

133쪽

De Gestis Sco TORUM. LIB. IL

rarum sacrarum lestione eruditissimi erant, & hanc scripturae scientiam professi sunt, & in eam commentarios non spernendos Beda & Alminus scripserunt, & idem Aidanus & Colmanus facere poterant, sed quia, praesul tum gesterunt multum vitae activae, ad quam vocati erant, sese accommodabant.

C A P. XIV.

rtim cum Scotis contro Persia, b bello etiam contra Alphinum, quem tandem trucidaverunt, deque aliorum gesis.

ANNO ab orbo redempto 8ox, vitam in mortem Congallus Scotorum Rex commutavit, cui Dung Ius, tempore Liudovici imperatoris, successit; qui solum septem annis regnavit. Hujus regis tempore, post so annorum pacem cum Pictis observatam, nova belli si minaria prodierunt, & id rationis erat. Nam dum Britanniam Picti primo ingressi sunt, conjuges ex Scotis Hubernicis, a quibus Moti Bittanni pullularunt, hac lege acceperunt ; Quod in casu ancipiti ad mulierem, & non ad . Virum, regnum spectaret, e , ex consequenti illius legis vi, Pictorum instare tempus Scoti dixere, quod jus regni Pictorum ad Motos attinebat. Circa hoc jus Picti tergiversabantur, iasive via juris, sive facti, id factum si, belli periculosi su-NDimis turi seminarium jactum est. Post Dungallum Alphinus inter Scotos regnat, qui bellum, a praedecestare inchoatum, in Pictos continuavit, vix unquam a bello relaxans spiritum. Anno ejus 3. in fello Paschatis inter eum & Pistos grande Praelium commissum est; in quo, plerique Scotorum illu

stres.

134쪽

stres viri cecidere: Victoria tamen Scoti potiti sunt. Post hoc, anno xii, Kalendas Augusti, acri bello Pictos Alphinus adoritur, in quo Motorum plurimi interierunt, & a Pictis

Alphinus captivus abductus est, & sine misericordia ulla Alphis., capite obtruncatus. Alphino occiso, summa rerum apud P Scotos Kennedus ejus filius habuit, in re militari cum pa- K-edus. tre non parum eXercitatus, & ultra animi fortitudinem,& corporis robur, prudentia militari sine qua incassum pugnatur) pollebat. Sui regni primores viros ad consilium vocat, & quia suos in Pictos non facile movendos ob varias clades acceptas arbitratus est, eis oratione in qua plurimum valuit bellum suadere nisus est. Et sc orsus putatur. Viri Scoti, si vos ad bellum ineundum propensOS Crineio Κm- non viderem, hodierno die prolixiore & meditata oratio- di ne uterer. Quintuplici causa, nos justum bellum habere, viri principes vos non fugere reor ; primo, propter Molossi canis furtum, & non restitutionem. Deinde, quia ex majorum nostrorum conventione & scedere, ad Pictorum

regnum jus habemus. Tertio, quod nobis spretis, Paganis Saxonibus se conjunxerunt. Quarto, ouod majores nostros olim de hac Insula ejecerunt; nec facile fiet, ut

duo regna vicina, in eadem terrae portione quae nuda terra dividit, mutua in pace convivant; igitur, aut eos ab Insula ejici oportet, aut nos dierum aliquo ab his sedibus exulare. Quinto, quia charisimum genitorem meum, virum regno dignum, de vobis optime meritum, inhumane trucidarunt, in quo jura tam divina quam humana violarunt, captivum virum sic capite truncantes. Rus mortis

dedecus si poenam ferro non expostulaveritis per secula futura in vos tanquam in capitis membra redundabit. Si viri estis majoribus & progenitoribus vestris digni, hoc horrendum scelus inultum non relinquetis. Et nihil est quare Pictos formidetis ; quia, licet in ultimo praelio viaciores fuerint, victoria tamen non incruenta, sed cum magna clade potiti sunt. Pictorum remum quod in m nibus est dummodo vos viriles ostendatis vobis secum dum benemerita partiar, pro me tum superioritatem &gloriam expeto. Virorum sortium est, Mit pulchre viv X re,

135쪽

S: De Gestis Sco TORUM. LIB. II

re, aut helle mori. Non autem belle vivetis si chari genitoris mei, vestri Regis necem impunem sinatis. ' Et paucis Concludendo, eos per avitos animos, per sui amorem &reverentiam, & per superos oratos facit, quatenus secum in praelium contra inimicissimos Pictos prodirent; sed his omnibus suasionibus ad bellum Principes inexorabiles inclinare nequibat. Antea siquidem Pietorum vires experti, & saepius ab eis victi, quam eos vicerint, malebant ad tempus respirare, quam Proelium formidandum temere aggredi : Nolebant enim de liberis, de conjugibus, de vita, de regno aleam jacere. Rex autem irarum plenus, & in Pistos exulcerato animo, quendam dolum, ut Principes ad bellum secteret, astute excogitavit, eos omnes ad coenam, neruaedi stra- & ut secum pernoctarent, invitabat. Et dum in suis c 'S ' hiculis majores regni dormiebant, quendam sibi consanguineum & familiarem ad se vocat, quem squamis piscium quae de nocte lucent, indui facit, & arundinem Capessere per quam loqueretur, optimatibus ex parte Dei prycipiaens, ut suo Regi in bello contra Pictos parerent, victoriam eis licet cruentam promisit, & Pictorum patriam pro praemio. Postride summo mane, de Angelo qui noctu apparuerat, primates colloquuntur, & ad aures regias sermo percrebuit, qui se incredulum ab initio ut commentum occulerct) finxit : demum post multa, dum eos unanimes,& ad bellum proclivos videt, grandem Scotorum eXerci- tum contraxit, & Pictorum fines late populatur, ferro &igne omnia perdens, firmiter proponens Scotorum regnum pessundare, aut Pictorum gentem omnino e medio Drusio Picto- tollere. Hoc Drusco Pictorum Rex sentiens,. ex Pictis μ η copiosum militem coegit plurimum contra Scotos indignatus, & cum in pulchro campo Scotorum aciei appropinquabat, ut suos ad bellum formidandum animaret, talem

Ditisoni, orationem habuisse putatur. Vos non latere arbitror cordatissimi Picti, quomodo ille Scotus Kennedus nostram patriam & regnum evertere firmiter proposuit, quod ab iis quos sibi secretissimos putat accepi. Hoc astutis regibus& oculatis commune eit, hostis arcana explorare; suos autem Principes invitos ad bellum trahit; propterea in necessi Disitigod by Corale

136쪽

De Gestis Sco TORUM. Lis. II 83

necessitudine eum relinquensi pro patris caede excandescit& perturbatur: verum ut noscitis, Impedit ira animum, ne possit cernere verum. Propterea, sine ordine & maturitate nos invadit, nec nostrae terrae locos difficiles novit. Contra, nos quieti, terrae nostrae loca novimus, pro nostra terra tuenda pugnabimus, nec in Kennedo vincendo

dum modo vos viros ostendatis) difficultas est ulla. Avitos ejus majores nostri nobis non meliores ab Insula ejecerunt, patrem ejus ipso multo ferociorem captivum cepimus, & captum occidimus. Anglos propitios habemus, qui hanc gentem semper bella molientem exosam habet. In vestris dexteris hodierno die, o Magnanimi Picti, Scotorum stat finalis interitus, qui hunc juvenem temerarium vivum ceperit, ut majore poena quam pater puniatur, magno praemio donabitur. Hanc gentem instanilem bello &non paci semper intentam, paci & non bello consulere docebimus. ' His dictis, mox signis utrinque datis, hellum subito ingrediuntur, & alacres hinc tubicines, hinc litui sui; flatibus horrisonis, Martem incendunt, fit atrox hinc Praelium εἰ inde praelium, & non parva mora anceps. Nunc Scotivictores, nunc victi secundum hostium impetum videbantur et demum, post longum belli pulverem, ad Scotos vi- 'ctoria inclinavit. Drusconem Pictorum Regem Moti ah- Dru otap ducunt captivum, quem ad Scotos hono cum comitatu

Kennedus mittit; nec a bello inchoato spiritum relaxat, memor illius proverbii, Multi vincere Haicerunt, sed victoriam is manibus partam haud prosequuntur. Pictorum vicos populatur, nulli sexui aut aetati religionive parcit, scd omnes in ore gladii percutit. Cum ΚeEnedi magnam ferocitatem Pictorum optimates percipiunt, se unanimiter contra Kenedum congregant; & ille qui Drusconi juccedere debuit, tali oratione breviter suos est affatus. Vide- Αἱ, ea iis nunc, Magnanimi Picti, Scotorum ne dicam inhumanitalcm sed seritatem, qua nos Omnes extinguere satagunt.& Pietorum famam & gentem abolere. Nunc nos ad

Martem multa animare debent; sed illud praecipue, quod ex Scytharum propagine sumus : Semper autem Scythae fuerunt hominum genus insuperabile bello, pugnemus pro X α patria

137쪽

Praelium se

eundum.

Praelium te

Septias pu-y tum uno

cidium.

De Gesis Sco TORUM. LIB. II.

Patria, pro penatibus, pro templis, aris, libertate, pro vita & pro honore, & cum Dei praesidio, & vestra virtute, spero, viri fortissimi, factum iri, ut Scotorum injurias vindicemus. ' Quo die io, in hostes ruere iussit, & illic secundo acriter & animose pugnatum est. Eo in praelio Scotorum multi, sed Pictorum multo plures fusi uint, & in fu- am reliqui conversi. Tertio Pictorum relicta phalanκesperata Scotos adoritur, & dux qui praeerat aciei, suos ad pugnam animavit, inquiens, Una salus victis nutum sperare salutem. Si terga demus, nos Scoti tanquam meticulosos persequentur, & occident. Viriliter ergo resistamus; & tanquam, viri fortes, aut hostem Vincamus, aut belle in campo moriamur. Quibus dictis, Scotos adoriuntur, sed a Kennedo virorum fortissimo laverantur. Nec ad Scotiam Kenned ps rediit, quousque Pictos omnes aut ferro aut igne perdidit, aut extorres a sua sede effecit. Scriptum invenio, quod septies a desperatis Pictis eodem die invasus est, & toties eos fudit, perdius & pernox in praelio, & hostem fugando stetit. Postea ad Monam rediens, Drusconem Pictorum Regem capite obtruncat, &sic Pictorum regnum, quod uita 8 . annos in Britannia duraverat, Kennedus extinxit, & suo imperio adjecit. Viri inhumanitatem erga Dei famulos, mulieres & impuberes vehementer detestor; non enim ita in imbelles, etiam Pasiani bene instituti, debacchare solent. Et sic Kennedus in Boreali Britannia Monarchiam primo suscepit, ad so amnos post mortem Bedae. VCinc A annum Domini 839. tempore imperatoris Ludovici, post Pictos ejectos 16 annos Κenedus regnavit. Cui Scolorum carmina alludunt. Primus in Albanis fertur regnasse Renuedus, Filius Alphini praelia multa gerens. Exsul s Pictis regnavit is octo bis anxis. IN Diuiti Cooste

138쪽

Dὸ Gestis Sco TORUM. LIB. II. .

Is re militari Scotos omnes majores suos Kennedus obtenebravit. Postea de Pictorum regno ferme nulla est mentio, & sive juste, sive injuste eorum terras Scoti ceperunt, eas in fine juste tenuerunt. Quod enim in nullius potestate est, id occupanti conceditur. Apud nostros annales Pictorum regum catalogum invenio, quem inutiliter hic insererem, propterea pertranseo. Aliqua tamen e rum dicere libebit, pro Scotorum limitibus intelligendis, dicit Beda. Ad Britanniam Sanctus Columba venit, Bru- Columbae adeo potentissimo Rege apud Pictos regnante. Brudeo Garnard filius Dompnach successit, qui Ecclesiam colle- kG. fgiatam de Abirvethya cxtruxit, postquam Sanctam Brigidam Beatus Patricius in locum introduxit. Hic Rex Be- 'atae Virgini, & lueeatae Brigidae cum novem Virginibus, quae cum ea venerant, posscstiones obtulit, quas praepositus & canonici habent. In illa tempestate, Abirvethye Ε- piscopalis sedes fuit, & Pictorum regia. Aliqui eam ante Pictorum in Dunkeldensem Ecclesiam 16 annis & novem mensibus con g- structam reserunt, aliqui et in annis; sed ne incertum pro . certo ponam, illic dubitative procedo. Partem Insulae se tiliorem Picti habebant, planitiem, & loca maritima, a que montosa sterili oraque, Scoti possidebant. Sanctum Andream in magno honore Picti habuerunt, & potistimum cum Athel stanum Anglum Hungus Pictus prope Hel-s ausurd fudit. Illic crux Divi Andreae Hungo Pictorum C ei Sancti Regi in necessitate constituto apparuit. Una leuca locus

ille ab Hadintona distat. r-

140쪽

LIBER ΙΙΙ.

De Osberthi Northumbriae Regis incontinem ita , caede; desue Eliae interemptione, reliqua Danorum saetitia ; necnon de multis Angliae Regibus.

O N longe ante hos dies eiectionis Pict

rum, Northumbriae Rex erat inbrichtnomine, vir intemperans, cum cujusdam nobilis, Guerne nomine, conjuge, ipsa reluctante, rem habuit; sceditatem rei casta mulier pertaesa, rem omnem marito detexit a quae mox ad Danos, de quorum sanguine originem traxit, se contulit, ut Corum ope piaculum inultum non relinqueret i cui Danorum Rex duos Germanos fratres Hunguin & Hubham cum magno milite in Northumbriam mittit, qui Obbrichi Northumbro-Y 1 rum

oibertus. Dant inberistum cedunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION