Historia Majoris Britanniæ Elektronische Daten : tam Angliæ quam Scotiæ, per Joannem Majorem, nomine quidem Scotum, professione autem Theologum, é veterum monumentis concinnata

발행: 1740년

분량: 416페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

141쪽

Ella pertatis

tura

T. mundus Sanctiu. Natio Alemanica Parisii. Campanae in Anglia.

De Gestis Sco TORUM. LIB. III

rum Regem peremerunt. Post hoc Eboracum, civitatem munitissimam, armis capiunt, contra quos Rex Ella exeriscitum duxit, urbem bello circumcingens ι quod Danipercipientes, urbem egressi sunt, & in quadam planitie, prope civitatem, cum Ella praelium inierunt, & eum inibi peremerunt, a quo denominationem locus cepit. Angliace Elli, Ut vocatur. Ella perempto, Northumbi iam omnem occupant, & postea Notingliame, dein ad Nichol& Lindesen, & ad Hollandiam profecti sunt; & hinc

iter ferro & igne ad Tethsordiam aperiunt. Illic Edmuniadum, Northfolliae, & Suuthiltiae Regem, virum coelo dignum, quem Hubba & Hungus a fide avertere nisi sunt,& cum non possent, eum interemerunt. Hunc sanctum Edmundum nostra Alemaniae natio patronum habet, quia, non multis retroactis diebus, natio Anglicana dicebatur,& hoc sigilli inscriptio, tempore quo de natione eram, ostendebat, quod post hoc fusum est, & natio German rum inscripta; & non sine causa ; quia pauci admodum Anglorum, Parisii respectu, Germanorum in artibus gradum capiunt. In Suuthsollia in Sanet. Edmundusburiari sepelitur: hoc est villa, sepulcrum Sancti Edmundi, ainpellatur. Illic fertur esse maxima Campanarum totius Angliae. In Anglia campanarum optime resonantium ingens eli copia; 'uia campanarum materia Anglia abundat. Et sicut in musica caeteros mortales antecel Iere dicuntur; ita

in campanarum dulci & artificiosa modulatione. Nullum vicum o domorum sine quinque campanis suavissime sonantibus invenies, & in qualibet alicujus m gnitudinis villa semper de tertia in tertiam chimam dulcissimam a dies. Dum studens Cantabrigiae eram, in magnis sellis plurimam noctem insomnem duxi, ut campanarum mel diam audirem. Super flumen Universitas stat; propterea ex aquae redundantia sonus est suavior. Campanis Coeno-hii de Omaya nullae in Anglia meliores putantur. Cum

dulcem sonum exposcant, cum campanarum communi materia argenti copiam miscent. Similem ritum cum Anglis in dulcibus campanis Valenschenenses, & Flandri ien re dicuntur. Sed paulo post, Danorum multi cum Hungo Dissiligod by Corale

142쪽

Cestis sco Tostu M. IIt

& Hubba ab Aluredo Suuthmitiae rege trucidati sunt. Per

id tempus, Dant, qui cum Gormundo Aphro in Gallias Dinosum In iverunt, ad Angliam revertuntur, & Danis in Northum-hria se conjungunt, unde Dani facti sunt fortes ; qui mox 'juncti contra Edinardum Aluredi filium bella movent. Post Ediardum hunc, Adeistonus filius ejus regnavit, qui Danorum plurimos peremit, & multos extra Insulam fugavit. Istum Adeistonum si recte imaginor Rex Pict rum Hungus, de quo, in capite praecedenti, locutus sum, apud Eistonenlard in Laudonia occidit. Locus denomianari debet Adelstanfiird, ab illo rege Angliae illic desiderato. Postea, aliquibus regibus obscuris Angliae silentio

transcursis, Sanctus Edwardus, Edgari filius, regnaVit; qui Edwardutia noverca, Angliae regina, ut ejus filius Eldredus regnaret, mi ediu. Proditorie peremptus est, anno Christi 98o. & regni sui anno xx. in Glastinbury cum multis praedecessoribus suis sepultus est. Post Eldredum Angliae RUem, Suynus Da- M utinimarchiae Angliae habenas moderandas suscepit. Iste Suynus, cujus nomen Anglice suem & porcum significat, xs annis pacifice in Anglia regnavit, & Eboraci sepultus

est. Post Suynum, Knothus, seu Canuthus Danus, in An- Canuthus. glia regnat; cum quo in parte regni Edmundus Ironsse Edniumlia.dus, filius Eldredi, regnavit. Hunc Edmundum Edrichus Edrichus. de Straton proditorie e medio sustulit. Regem hic traditor ad prandium invitavit, & imaginem fecit, in qua, arcus tensus cum sagitta parata erat, & cum Rex propius imaginem contemplaturus accessit, occulte a viro sagitta in Regem omissa est, & Regem interemit. Ecce, quom

do mille excogitatis viis Reges & Principes propter opes suas & potestates, interimuntur.

143쪽

m De Gestis Sco TORUM. LIB. III.

De Disaldi Stati is , reliqum um Pictorum expia e , de Constantini Ethi, seu Aetii, Gregorii, Donaldi, cinfantini b Eugenii, Regum Maiae, gesis.

DEFUNCTO Kennedo, qui Pictos fere deleverat,

Donaldus ejus frater regnat, in cujus te Ore, Anglis suffultae Pictorum reliquiae contra Donaldum, Pugnaturae Veniunt, quos omnes interemit. In illa tempedate in Scotia, regum filios juvenes in reges non acce-εia. perunt; sed regum fratres, si liberis potentiores erant, &Constaminus. ad regendum aptiores. Donaldo Constantinus, seu Constans, successit; in cujus tempore, Danis adjuti Picti relicti adhue Scotiam ingressi sunt; contra quos, Constantinus aliquot Pictos qui sub Scotis steterant, sucum ad heulum adduxit; quorum proditione Constantinus interiit, in loco cui nomen est bellum nigri specus. Post Con-Eibuti stantinum, Ethus magni Kennedi filius regnat, Ahasale aut Ajace Oileio velocior. Corporis agilitate omnes cum qui- Gregoriui. hus versabatur Ionge praeibat. Contra Ethum Gregorius Dongalli filius insurrexit, jus ad regnum praetendens, & raelio apud Stratum commisso, Linus interiit; de quius haec carmina apud Annales veteres invenio.. Consantis frater reenaverat Hipes Ethas.. Pii Greg. Tongasii faucius ense serit. cregorius. ETHo ergo perempto, Gregorius anno Domini 87s. apud Sconam solenniter coronatus est. Libertates Ecclesiasticas, quae, ante eum, diminutae erant, ampliavit. Simultates & inimicitias inter sui regni principes viros mulcebat. Disitired by Coos

144쪽

Da Geslis Sco TORUM. LIB. III.

cebat. Post haec, Hiberniam Insulam, quam jure successionis ad se attinere dicebat, adivit; quam non multo tempore subegit, & Angliae partem Borealem, partim h manitate & prudentia, partim viribus accepit; deinde in pace diem clausit extremam, & in Insula Iona sepultus: Omnia contra Pictos prudentia & Marte quae Kennedus egit, forte Gregorius perficere poterat. Et licet in Mam te cum Kennedo eum non aequiparem, in humanitate tamen Kennedo p defero ; quia erga miseros & imbelles clementia insigni, ut Resem decet, usus est. Hujus Gregorii tem p re, Joannes Scotus, secundum Helinandum, in literis, pollebat, perspicaci ingenio & magna facundia vir, qui, Caroli Calvi rosatu, Dionylii Areopagitae Hierarchiam de Graeco in L.atinum vertit, qui postea in Angliam descendit, & apud Malmesberense Monasterium a pueris quos docuit graphiis quibus scriptitabant sui sertur) perforatus est & enectus. Cujus sepulcsum, ad magni altaris . nistrum latus situm, hoc Epitaphio notatur. Gauditur hoe tumulo Minus Sapis que Ioannes,stui ditatus erat jam vivens dogmate miro. S1M1Lε factum legimus de Sancto Felici, subulis sui riis enecto. Posx Gregorium, Donaldus Kennedi Magni nepos Constantini Regis filius, apud Scotos regnat; qui labore improbo, terras quas Gregorius acquisivit, tueri nisus est, quia, Non minor es virtus, quam quaerere parta tueri: Nunc Hiberniam, nunc terras in Anglia captas visitat, &subjectis legem ponit. Huic Donaldo Dani multa obtulerunt, quatenus cum eis in Anglos bellum moveret, quibus Donaldus non acquievit, indecorum censens Christicolas& fideles viros gratia Paganorum, vel possessionis injuste possidendae inquietare. In hoc virum laudo, & paulo post, Gregorium laudandum censeo. Rus anno decimo Alphridus Rex Cestsaxonum moritur, cui talu ardus filius

luccessit. Post Donaidum. Constantinus filius Ethi, anno L 1 Domini

Hiberatae subacti . Eihi & Gre

gorii comparari Joannes Sco

tuti

Constantinia scortu

145쪽

. 9 De Gesiis SCO TORUM. , LIB. III.

Domini μ3. regnat. Plura bella contra Edwardum Anglum& filium ejus nothum Edelitanum hic Consi intinus gessit. Eugenio filio Donaldi Combriae dominium dedit. Unde iste Constantinus grandi cum exercitu Angliam ingrediturί& in praelio victus Combriae terras quas a diebus Gregorii.s . annis Scoti tenuerant, turpiter amisit. Postea ad Scoliam rediens, annos regni sceptrum rexit, & demum in Sancto Andrea religiosus essectus est, & illic quinquennio usque ad mortem stetit.

De Gothi Regis Angliae liberis. De EL ardi indole, miraculis castitate, δε-que Haroldi Regis Angliae a Normanno

circum2entione. REGNAΝTI apud Anglos Knotho seu Canutho,

qui de Danorum gente erat, duo erant liberi, scilicet Haraldus & Hardiknothus, Hardit nothus corpore erat agillimo, & propterea pedes magis quam e- Haraldus. queS incedere gaudebat. Haraldus regnabat proprio arbitrio magis quam ratione usus. Propterea regno erat inutilis, & stilum duobus annis imperat. Cui Hardit nothus ejus frater successit, & cum primum regnare coepit, corpus deiuncti fratris Haraldi exhumare sacit, & ipsum in Tamesiam Londoniarum flumen projecit, quod de nocte piscatores inventum in Sancti Clementis delubro sepeliverunt. Hoc Hardi knothus secit, propterea quod matrem & avunculum Haraldus Rex extorres fecit, quos exules Hardi knoilius revocat. Post Hardi knothi obitum, Angliae Principes convenerunt, ut nullum de Danorum gene

146쪽

πὸ Gestis Scoro u M. LIB. III.

re ad regnum admitterent, quia Danis tunc resistere poterant, quia solum filiam, & non marem, Hardianothus reliquerat. Pro Edinardo, qui tunc apud Normannos CXum Edωardas. labat, Angliae primores mittunt: qui regni diadema susciapiens, in ea vitae inteMitate & unceritate, in qua pucr erat, perseveravit. Optima erat indole hic Edwardus,& ab ineunte aetate, & teneris annis, sancte & religiose educatus, quod ad vitae sanctimoniam & celebritatem non parum conducit. . Unde Aristoteles II. Ethicorum dicit, Non parum refert, immo muisum, aut potius totum, Puer rim e

juvenes se, via sic in juventa assuefieri. Et, ad hoc muniendum, praeceptoris sui Platonis auctoritatem adducit, per dolium novum testamve novam analogiam accipito. cundum illud Horatii, Go semel es imbuta recens semvabit odorem Tesa diu Ab ineunte aetate male initiati, Edruanu , indomiti, & mali morigerati, mendaces & blasphemi eva- do dunt. Non sic iste Ed ardus, de quo loquimur, initiatus erat: nam Deum revereri, & timore filiali eum timere didicit. Joannem Evangelistam magno amore, quatenus ad Deum pro eo intercederet, prosecutus est. Cum uodam die a Westmonasterio Londonias veniret, amore iei, & Joannis Evangelistae, quidam peregrinus ab eo eleemobnam petit, cui Rex clanculum annulum aureum, Miraculum d preciosa gemma insignitum, projecit, quem quibusdam pe- 22. 'regrinis Anglis Joannes Evangelista postea retulit, praecipiens, ut eum Regi darent, & mortis horam ei, quam dicebat, indicarent. Dum corpus Christi in sacrificio Altaris levarent, Danorum Regem in visione vidit in mari sub- De Dano mersum, qui in Angliam Veniens Minardum perturbare proposuit, astantibusque submersionem reseravit: Et ita inventum est. God ruini filiam Edinardus hic in matrimo- Edisaedi vir-nium accepit: quam nunquam matrimonialiter cognoscere tentavit, sed, sit cui Chrysanthus & Daria, sanctam vir-mnitatem ad vitae exitum coluerunt.' In Westmonasterionic Edinardus sepultus est, anno ab orbe redempto Iciis'. Cui Haroldus Godevini comitis filius successit. Hic Harol- Haroidus dus ad Flandriam navigans, contrario vento agitatus, in

Gulielmi Normannorum Ducis manus incidit, qui eum jure-. Λ a jurando

147쪽

Normanti si

jurando astrinxit, ut suam filiam in morem acciperet, Se Angliam ad ipsius, hoc est Gulielmi commodum servaret, eaque conditione ad Angliam libere redire permissus est.

CAP. IV.

De Scottae Regibus, b eorum Gesis.

RE B U S Anglicis paululum restres, res Scoticas in

termissas tuo ordine prosequamur. Malcoimus Donaldi filius, anno domini 9 3. apud Motos regnavit. Cui Edmundus Angliae Rex, Eldredi frater, Combriam dedit: pro qua homagium & fidelitatem A glo praestitit. Satius enim csse judicabat hoc essicere, quam in quotidiano bello vivere. A Scotis Moraviensi-hus dolo hic Malcoimus extinctus est. Cui Indulphus Constantini filius successit, qui a Danis patriam infestantia 'hus occisus est. Praeterea, anno domini 96 I. Duffus Mal- coimi filius apud Scotos regnat, Vir pacificus, sed tempore ejus partes boreales latrones perturbarunt, quos dum comprehendere perrexit, in cubiculo occisus est: eum sui clientes negligentes deseruerant. Duo Culmus Indulphi filius in regno successit, vir lubricus, vitam Sardanapali insequens virgines stuprabat, quandam puellam formosam Principis viri rapuit, ea propter vir ille illustris, Rohardus nomine, ipsum interemit, super cujus morte pauci admodum tristati sunt. Ex hoc Reges discant Principum filias uxoresve quod majus est non rapere, quias Principes cordati & animosi fuerint, remo capiti insidia-huntur. Culmo Kennedus secundus succcuit: qui per foeminam dolose occisus est. Haec mulier Comitissa Anguste fuit: quae Regem ad prandium invitavit, statuamque sagittas Diqitigoo by Corab

148쪽

sagittas evomentem habuit, & unius ictu Reκ interiit, s-cut superius capite primo hujus libri diximus. Praeterea, anno domini 99 . post Kennedi mortem, Constantinus Constare is Calvus, Culmi filius, suis co licibus collectis, & spreta Procerum multitudine, sibiipli coronam imposuit. Hoc magnae divisionis apud Scotos erat initium: Gratia cujus

vix unquam respublica Scotica magis nutabat. Hunc Constantinum Calvum una factio sequuta est, reliqua vero Mal Imus Malcoimum, & ejus patruum Nothum, nomine Gnnedum, virum in re militari strenuissimum. Accidit ut uno die ambo duces in Laudonia occurrerent, juxta amnem

Αumundum, 6oco passibus ab Edimburgo distantem. Illi eambo duces perempti sunt: sed partem superiorem Ken-

nedum habuit se referunt. Constantino perempto, ejus par Gones, tes Grynenus sequutus sibi sceptrum regni vendicat. Μalcesmu

Tunc certamen erat inter Malcoimum filium Kennedi pro jure regni. Et pro lite longa dirimenda duellum cum paucis militibus ubi ingressi sunt, Malcoimus victor evasit, nec regni diadema suscepit, quousque primores Cmnes consenserunt quod Rex maneret, quod, anno Domini xco . factum legitur. Hic Macoimus XXX. annis regnavit,

filiam unigenitam habuit haeredem, quam nuptui tradidit Eryvino Abathano de Dul, hoc est taenescallo rmis in iti- EOVI Lsulis, qui resios proventus collegit. Anno limus regis Malcol mi Atti, regnavit in Anglia Edmundus Irnsyd, de quo paulo superius mentionem secimus: demum hic Mal- coimus juxta Glammas, a traditoribus quibusdam, qui partes Gryneni sequebantur, occisus est. Fuit autem iste Malcoimus tantae prodigalitatis, ut nihil torrarum in regno sbi reliquerit, sed omnes terras regias principibus& aulicis suis impertiverit, in quo plurimum deliquit, ®iam sedem, quantum in eo erat, maculavit; nam licctilliberalitas, prodigalitate foedius, in rege praesertim, sit vitium, ut Aristotcles iv. Ethicorum primo ait, Tamen is utroque es labes, rari me prodigalitas simplex, sue ab ritia juncta, invenitur. Cum enim homo quibus non de- Walesl;umcet sua irrogat, ab aliis a quibus non decet extorquere a--FHomliena habet opus. Tanta igitur penuria pressuS est, ut que- Λ a 2 rimoniam Dissiligod by Corale

149쪽

9q De Gestis Sco TORUM. LIA: III.

rimoniam regni primoribus coactus sit facere, optimates cum Nobilibus in hanc sententiam convenerunt, ut post suam ipsorum mortem suos haeredes Rex aleret, & omnes

eorum proventus ad Vicesimum primum aetatis annum reciperet, quod annue Scotorum regibus multum valet.

Contingit enim Regem de uno viginti nobilium millia vel amplius recipere, secundum quod mius est junior vel senior, & dominium est pinguius, & adhuc in fine ejus matrimonium habet, pro quo pecuniam non modicam colligere potest; & de Mulieribus haeredibus, suis famulis honestis Drovidere potest: in hoc Malcoimus Rex probissime egit. Noluit quod plebs vectigalibus premeretur, esto quod pecuniarum esset indigus, sed regni optimates cum nobilinus oratos secit, quatenus sine plebis gravamine sit,i & futuris Regibus honeste providerent, quod non imprudenter secerunt ; quia sibi terras a Rege concessias perpetuo tenuerunt,& modum invenerunt honestum sine ejus jactura, quatenus Rex magnam colligeret pecuniam. Haec lex dominii non est inutilis, quia vicesimo primo anno eXpleto, ad suas terras ingrediuntur, & imprudentibus juvenibus Per hanc viam negata est via pollessionis alienandae in ju

ventute.

SEpuLTO Malcolmo cum Patribus suis in insula Iona, in qua Predecestarum ejus plurimi sepulti erant, incepit

Duneanus. regnare Duncanus nepos ex filia Beatrice, qui sex annis Danorum Re regnaVit. Anno secundo hujus, Knothus Danus Anglorum Rex obiit, cui filius Haraldus successit. Eodem anno dux Normanniae Robertus viam universae carnis ingressus Normonsae est, in cujus locum suffectus est Gulielmus, dictus Bastardus, puer septennis, ope Henrici Francorum Regis adjutus, qui puerum in tutela habuit. De hoc Gulielmo & ejus annis, propterea loquor, quia cum Britannis multum rutilabita eὰ commercii habuit, ut postea dicetur. Hic Malcoimus, iei. a factione opposita adhuc, latenter peremptus est, per quendam nomine Machabedam, apud Lorhgoinanem letaliter vulneratus est, & Elgin delatus Occubuit, qui in Iona cum Patribus sepultus est. Imprudentes erant Reges isti, qui viam Disiligod by Cooste

150쪽

De Gestis Sco TORUM. LIB. lII.

viam unionis & amicitiae cum laetione opposita non invenerunt, Vel eam, Pro reipublicae utilitate & pace non e torrem, a patriti finibus expulerunt; vel si pars opposita latenter dissimulabat, & erat Regi incognita, sine magno milite proficisci non debebat; quia propter regnum OCC mdum multa mala committuntur, secundum verbum habitum semper in ore Caesaris. Si violandum est jus, pro- Uer i erium violodum es ; in caeteris pietatem coo. Raro inveniuntur homines titulum etiam minus apparentem habentes ad regna, quin, opportunitate data, omnia fortunae committant. Hic Macha us, sive Machabeda, ut alii loquuntur Malcolmo proditorie extincto, sceptrum regni sibiipli tyrannice imposuit, & Malcolmi defundii filios persecutus est, quatenus eos perderet. Erant enim Maleolmo duo liberi, scilicet, Mai coimus Canmor, hoc est Malcoimus cum grandi capite, & Donaldus Bane ex consanguinea Suardi comitis Northumbriae prognati: cujus duo fratres per duos annos in patria manserunt, victoriam sperantes. Cum igitur diutius contendere non

audebant, Donaldus insulas, Malcoimus Combriam adibat.

Regna bellum parant. Machabeda.

Maleolmi filii.

SEARCH

MENU NAVIGATION