Dissertatio peripatetica de epico carmine. Auctore Petro Mambruno Aruerno è Societate Iesu

발행: 1652년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 시학

311쪽

2 76 DISSERTA Τ. PARS IV. nime omnium. Nam Sc Aristoteles IV. cap. poetas omnes, poetis deditos iubet. At illud gaudium non ab illecebris voluptatis,

sed ab imitatione rerum accurata derivatur. Videmus enim inquit rοις μι--M-- imitatione homines cimnes gaudere. Cui sententiae suae fidem facit ab experientia. Earum enim rerum imitatione , Sc imagine perfecta gaudemus; quae per se, sua vi, ic natura foedae sunt,& tristitiam Merunt: quales sunt Emei

tae fornaae, atque cadauerum. Cum itaque poesis omnis in imitatione posita sit; gaudio, atque laetitia abundet, necesse est. Ad haec pulchritudinem cap. XXIV. dignitatem C. IX.& admirationem c. X XIV. poemati maXime Epico accessit: pulchritudinem quidem, quae ex partium inter se comparatione idignitatem, quae eX rerum magnitudine ; admirationem, quae ex agnitionibus , & peripetiis oriantur. Haec sane tria gaudio, atque laetitia sapientis mentem perfundunt; animum Vero, aut Corpus labefactant minime. Quanquam & alia est quaedam voluptas a verbis, nominibus, adiunctis, numeris, Grammatica illa munditie, qua plebs maxime capitur, & gaudet:

312쪽

DE FINE EPOPOEI P. 277 quam ego non repudio quidem, sed in ultimis colloco. Quod monuit pars secunda huius

Lucretio suffragor hic, ac lubens, qui pulchre sane lib. IV. ea de re censuit. Nam veluti pueris abonthia tetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum 6'Miniunt mellis dulci,flauoque liquore Vt puerorum aetas improuida ludificetur , Labrorum tenus λ interea perpotet amarum Ab Hynthi laticem, deceptinue non capiatur, Sed potius tali tactu recreata vale t. Sic ego nunc , quoniam hac ratio plerumque idetur Tristior esse , quibuου non est tractata, retroque Vulgus abhorret ab hac, volui tibi suavilo, quenti nine Pierio rationem exponere nostram,

Et quas muso dulci contingere melle

Si tibi forte animum tali ratione tenere Versibus in nostras possiem , dum percipis omne Naturam rerum, ac Vae sientis vratitatem. Delitiis itaque istis qui carmen Epicum temperauerit, is nostra hac in facultate princepserit. quippe omne tulit puncitum , qui misimilitiis dulci,

313쪽

α78 DISSERTA T. PARS IV. Lectorem delectando, pariterque monendo. Hic meret ara liber Sosiis. hic se mare transit Et longum noto scriptori prorogat aeuum. Vt poetarum nequissimi sunt, qui voluptatistuaent uni , ita omnium sunt ineptissimi, qui sibi suaeque gloriae omnia mancipant: de quorum stultitia cum nihil satis pro merito dici possit, de illis dicere supersedebo. I v. DE fine Poeseos uniuerse disputare, neque huius loci est, ubi tantum de Epopoeia instituimus quaestionem ; neque nostrae diligentiae, cum nullus sit locus in quo Sophistarum oratio luxuriet uberius. Quibus tantum

est otij ab re sua, ut ex priscis, dc nuperis auctoribus flores omnes legere licitum sit, atque ex iis suae poesi coronam texere : ut suum illud pulchrum nihil invideo ; ita hoc ego abist vicissim peto, ne incuria negleetium a nobis istum locum putent ; sed studio Philosophiae praetermissum. Memini dicere me quaestione altera primae partis, poesi sim finem positum esse ab Aristotele, uti animum vitiis purgaret; quamobrem, Zc epico carmini id congruat necesse est . Quae enim generis laudes sunt, descendunt illae pari potestate ad species. Erit itaque nostrae Epopoeiae, &om-

314쪽

DE FINE EPOPOEIAE. ni poesi id commune , ut labem omnem ab animo detergat, sed quoniam unicuique speciei suus est , sua vis , & potestas propria , in eam nos conuerti necesse est. Tragoediae est animum a teneritudine animi nimia, quae ex metus 5c misericordiae motu oritur , cum Voluptate quadam liberare, ex Philosopho cap. VI. de Poetica. Nam cum in tragoedia maxime dominentur atque in his primae sint misericordia , dc metuS ; auditor cum Voluptate docetur utriuiaque impetum ferre aequius. Ab assuetis enim non sit πν - μα ; assilescit vero frequentatione tragoediae. Epopoeiae Vero parteS erunt, non tantum duas illa, perrurbata ones profli- .gare , sed etiam omnes animi impetus reprimere i tum multo magis ad genus omne virtutis principes Viros, atque Rcges eXemplo herois acuere. Nam si Epica nostra cum politi-Ca congruit, quod tercia parte Vicimus, quiderit in eius cfacio magis, quam principem Virum , atque magistratum omni virtute insti- tuere, qui rempubl. legibus temperet optimis , & ab hostibus integram tueatur A nobis facit Horatius vir in omni genere

doctrina; praestans , Philosophiae sciens, Poe-

315쪽

18o DI SsERT ΑΤ. PARS IV. seos peritissimus , dc Augusto a consiliis. Isiam grandior, dc rerum usu callidus Epicum carmen Philosophia, & Philosophis Homerum pronunciauit. Testimonium in haec verba dixit. roiani belli scriptorem , maxime Lolli, Dum tu declamas Roma, Praeneste relegis

Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non Plenius , ac melius Chrysippo, os Crantore

dicit. Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. Fabula , qua Paridis propter narratur amore, graecia Barbaria lento collisa duel , . Stultorum regum, populoru continet aestus. Antenor censet belli praecidere causam. Quid Paris it aluus regnet, quiuatq; beatuΥ,

Cogi posse negat. Nestor componere lites Jnter Peliden si nat, oe inter Atriden.

Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.

Quidquid delirant Reges, plectuntur Achiui. Seditione, dolis incelere, atque libidine, re ira

Iliacos intra muros peccatur, re extra.

Rursus quid virtus, oe quid lapientia possit, Vtile proposuit nobis exemplar Vluom;

316쪽

DE FINE EPOPOEIAE. 28Isiui domitor Troia , multorum prouidus urbes Et mores hominum instexit, latumque per AEquor

Dum sibi , dum sciis reditum parat s era

' multa

Pertulit , aduersis rerum immersabilis undis. Sirenum voces, oe Circes pocula nosti s

siua si cum jocii stultus, cupiduseque bibisset,

Vixisset canis immundus , vel amica lutosus. &c. Auctoritati accedit ratio. Nam poemati Epico hic finis constitutus est; ut principem Virum virtutibus, quae ipsum deceant , omnibus eX- ornet. Virtutes autem primariae, ac veluti Regiae vel paci, vel bello accommodatae sunt, aut etiam utrique. In pace haec sunt; Vrbes,& ciuitates fundare ; religionem Constituere; pietatem fouere ; dies fastos, ac nefastos dicere ; acuere ciues praemiis, & magnificentia ad virtutem , a vitiis deterrere poenis; matrimonia legibus sancire, amoribus moderari. NunCVero , quam partem Virgilius luculenter, di magnifice non tractauit libros primum, tertium , quartum, quincum, sextum, dc partem septimi qui legerit attente, nae is dubio locum nullum relictum esse fatebitur, quin de re poli- Nn

317쪽

181 DIss. PARS IV. DE FINE Epo p tica praescripserit diligentissme. In bello haec

dominantur; delectus militum, praesta, duella, insidiae, ciuitatum obsidiones, Sc quae his affinia sunt bellicat virtutis ossicia. Extititne aliquando vel historicus, qui diserte magis in his versatus sit aut etiam extiturusne est aliquis , qui diligentius, & magnificentius ea describi, atque narrari posse putet, quam ab eodem Marone libris altero , septimo , octavo, nono, decimo, Undecimo, & duodecimo celebrata sunt 3 Atque has virtutis heroicae partes Uno poemate Comprehendit Virgilius, de uni Heroi attribuit. Homerus vero easdem

duplici cum poemate , tum Heroe distinxit. Sapienter a Tasso famam puto, qui Virgilium imitari maluit. Habent enim AEneis, & Hierosolyma admirabile illud , quod in Epico

carmine veluti caput esse voluit Aristoteles cap. XXIV. Nam esse Vnum aliquem hominem, qui virtutes illas omnes πιλi , & mi

litares complexus sit, admirabilius est, dc heroicum magis, quam si quis excellat quidem

altera, altera vero deficiat,

318쪽

AD DISPUTATIONEM

DEFINITIO META PHYSICAE P o P OE L AE. I. Etymologia Epopoeia. II. Epopoeia dicitur pictura. III. Epopoeia qu; mendacium rica tur. I V. Epopoeia Definitio Stoica. V. Epopoeia accurata definitio VAM QV A M ea explicatio Epici carminis , quae per quatuor Causas a nobis explicata est, satis esse poterat viro Philosopho cum ea sit perfecta uniuscuiusque rei cognitio, quae ex quatuor causis assuriagit; ne quid tamen iure desiderari queat , di Vt omnium mentes expleamus, hic appendi-

319쪽

Σ84 DEFINITIO MEΤAPHYS.cis loco Metaphysicam definitionem Epo

i. E Po P OEI siue epici carminis εο υν, nominis notatio est a dictione Graeca ε m)quae Verbum , & vocem hominis significat; aqua sua prima potestate ampla sane atque laxa ad strictam magis restringitur, dc illi parti poeseos addicitur, quae versu ἐξαμπι heroum δε- sta celebrat. Auctore Eustathio id audeo, qui . sic praefatur in Iliadem. Emm sinquit I

οἱ is τύ ἐξιαμ πψ -ον-. Tullio non placuit ista vox, Epopoeius: Epicum poetam maluit appellare lib. de opi. gen. orat. Ennius sinquit ) seummus poeta epicus. Deinde. T retici, Comici , Epiri, Melici etiam , atque Diu rambici. II. PLERISQV E omnibus mirifice arrisit illud Simonidis dictum ; quod a Plutarcho lib. de aud. poet. accepimus , - ου -

φλ. Poesin pictura loquaci, oe picturam poesi tacita definiri. Neque nobis sane itidem displi' cet tralatio illa, quandiu tralatio est , quae tamen si pro definitione accurata producitur, inepta est cum ad alias poeseos partes, & spe-

320쪽

EPOPOEIAE. 28scies eXplicandas , tum multo magis ad definiendam Epopoeiae naturam. III. NONNvLLIS Poesis omnis videtur mendacium illustre; aut Cantatae quaedam malis artibus deliciae, atque praestigiae.Nam &Pelusiota.Vt monuimus,mendacium poesi in materiam dedit, & Aristoteles partes poetae primarias esse dixit ψ mentiri ut par est: & Plato docet poetam maxime labo

rum hominum dictima sit. Aristotelis, & Platonis atque aliorum Philosophorum mentem non satis inspexere , qui Aristotelicum, dc το -- Platonicum pro ignaua illa imbecillitate animi, qua quis menti Vitium offert, dc praeter illam loquitur, fucte interpretati , cum Philosophi ad fabulam re pe-Xerint , qua viri principes officij sui admo

nentur.

IV. S T OICIS ut quidem retulit Laertius poesis est: σημ ιυῖκον λίημα, μέμηαν λίαν, ἐου,νm M. Straboni vero libro primo est , - -ῖ- του βιου λων. Quae omnia ut vera sint, non tamen sunt eiusmodi, quae rei naturam satis explicent. V. EX Aristotelis praeceptis carmen Epi-

SEARCH

MENU NAVIGATION