Dissertatio peripatetica de epico carmine. Auctore Petro Mambruno Aruerno è Societate Iesu

발행: 1652년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 시학

291쪽

DISSERTA Τ. PARs II Litavero etiam ipsa ex sese efficit rem aliquam sed moribus ornatam; id est, mores instituita Hic in rem nostram erit Prudentiam in species suas distribuere. Tres sunt illae nemini non

notae. Prima dicit πιλβο, altera te tia μνα ιή. Illa respubl. atque regna legibus informat , & ciuitates temperat institutis, unde etiam illi nomen quaesitum est. Altera familiam regit ac gubernat, a quo munere nomen traxit. Tertia instruit moribus unumquemque ciuium, quo secum sancte habitare, atque sibi moderari queat. IV. NVNC ego de Epica nostra sic constia tuo , Ut sit prudentia , eaque praestantissima. Huic enim rei uni studet,& in hoc Vires omnes , atque curas intendit; principum uti virorum animos , atque mentes instituat, quitum belli, tum pacis tempore sancte rem administrent publicam. Et quando a principibus viris ad priuatos, morum sanctitudo, aut corruptela derivatur, & in totum Corpus descendit; consequens est, ut Epica doctrina salutem , atque sanctitatem in omnes reipubl. ordines insinuet. Atqui eam disciplinam, qua mores publicos , & priuatos informat, prudentia contineri lc congruens est omnium

292쪽

DE CAVI A g POp EI IE. 21 Philosophorum sententia , & ex iis, quae docuimus de definitione prudentiae , Vincitur. Atque ut rem decidam. Haec Epica recte cum Ethica, siue Morali Philosophia congruit ό Vrraque enim mores instruit, ornat, atque locupletat ; Ethica quidem pressitis. Epica elegantius. Atenim reclamat gens Grammaticorum tota, nec tibi eripi antiquam posscssionem sinit. . Neminem hic durius appellabo. Verum audacula est ista Grammati Ca, neque satis meminit se Rhetoricae, Histo rita, Philosophiae, atque adeo huic nostrae Epi-Cae ancillari. Loquitur accurate Philosophus, etiam eleganter Rhetor dc Epicus ; scilicet

Grammaticae opera pro imperio Utuntur.Non

sunt istae disciplinae in potestate Grammaticae, neque ab illa habentur, sed illam habent, ut Graecis loqui consuetudo est. V. HIS T O RI AE Epicam qui addicat, naris hallucinatur. Quantum a se sint segregatae Historia, SI Poetica, docuimus prima Dissertationis parte. VI. NOBIS nunc temporis cum Philosophis, gente acerrima, dc exercitatissima dis . crimen est, qui auctoritate, exem plo, ratione pugnant Poeticam in artibus censeri: auctori-

293쪽

tale quidem ; nam artem poeticam eruditorum omnium ore Celebrari ecquiS ῖunὀem non: audiuit ὶ Exemplo ; cum Rhetorica Poeticae cognata soror quodammodo , inter artes censeatur: Ratione; siquidem praeceptorum, quibus res aliqua essicitur , multitudine ars omnis definitur; praecepta Vero poemati condendo nos ipsi tradimus. Isbe petitiones paucis eliduntur. Auctoritate vulgi nihil mouemur , praesertim cum haec Causa nostra ade non sit deserta, Vt auctores non habeat. A nobis faciunt Francisc. Patricius, Madius, Piccolo mineus MaZonius. Exemplum a Rhetorica infirmum est. Nam Rhetoricae ossicium est, apte dicere ad persuadendum, & finis persuadere dictione. Finis vero , & ossicium Epopoeiae est vitae , dc morum institutio. Rationi, qua pugnant, Vis est aliqua; minime tamen , si fuerit aliquod rei faciendae praeceptum inter artes continuo locum habere debet. Doctrinam inter, quae Graecis dicitur ; Martem interest plurimum. Scientiae docendae via , & ratio nemini ars dicitur. Quis enim moratae Philosophiae , aut naturalis, Vel alterius cuiuscunque scientiae praeceptioneS in artibus aliquando posuit Z Ars est cuius effectum

294쪽

DE CAvs Α Ε POPOEIA . neque scientia est , neque mores , sed arte- factum. Quamobrem cum neque Physica, neque ulla alia scientia ex sese si1nt artes ; neque

earum praeceptiones in artibus numerentur,

sed sint viae , atque μή m ad illas disciplinas; de Epica nostra, quae morata est Philosophia, eandem legem rogamus. Obiiciunt se se pro

arte nonnulli, atque intercedunt hac ratione. Quae syllabarum quantitatem , metri nume-IOS, accuratae periodi ambitum , Sc quae eis aFnata sunt ornamenta, docet facultas, ea Certe arS, si quae eo nomine dicenda est, appellari debet. Nullus inficior, artem esse fateor, sed Grammaticam, quae nostrae seruiat, Sc obsequatur Epopoeiae. At , inquiunt, Actionem illam Heroicam instruere, suisque partibuS atque laudibus exornare , in artis erit ossicio, quia enim opus aliquod efficit. Redeunt ad ingenium , Sc odiose nos obtundunt. Emm-

uero & Physicen qui instruit Philosophus ; de corpore naturali uniuerse primum quaerit, tum de corpore simplici, atque adeo de elementis & caeso; deinde de mixto imperfecto, uti schola loquitur, de iis nempe quae dicuntur, quibus forma est infirma deinde de mixto perfecto, cuius forma est sui

295쪽

16o DISSERΤΑΤ. PARS III. subiecti retinens Zc stataria quodammodo. Non eo tamen Physicae instituendae ratio in artibus censetur , sed doctrina , Sc appellatur. Ad hoc exemplum de Epica Coi,

VII. NE QI E vero desunt ex nostris hominibus, qui arti Logicae Epicam velint dedere , quia Epica utitur. Nam ut ερις iκη, iue Sophistica ψ Rhetoricam, , Analytica ---, ita Epica Atλγι ille ψ ι Logicae est dictionis. Deinde

Epica exemplis virtutem suadet , eXempla v ro a Logica arte ducuntur. Postremo γινμ οδ adhibet etiam auctore Philosopho ,

quippe quae decipiat. At pace istorum dixerim , laborant ipsi. Enimuero Physica', & mralis, atque adeo omnis scientia in Logicae erit potestate atque dioecesi, haec iulorum si quid valet ratiocinatio ; cum in confirmandis suis pronunciatis disciplinae omni usus sit ceti υ ; in technis, aculeis Sophistarum expediendis , Rem plane ineptam. Illae siquidem primariae disciplinae sequioribus. istis pro famulis Vtuntur. Nam quod ab exemplis pugnant homines, id

frigidum est. Quae. enim pars Philosophiae

296쪽

DE CAUSA E POPOEIAE. 26 I emplo caret, neque tamen eo Logica dici debet. At suaves sunt, qui a Mγσμὸν nobis obiiciant, quia Heroem eX omnibus aliquem unum omni Virtute cumulatum, qualis forte nunquam fuit, aut eXtiturus est, Epopoeia adducit in exemplum. Mirum ni Cyropae diam Xenophontis Oratorem Tullij intra Logicae fines concludant , quorum ille imperatorem , hic oratorem, non qualis extiterit, sed qualis mente comprehendi potuerit praestantissimus , in specimen dc exemplar produxe

rint

Qv AESTIO ALTER A. De Furore Poetico I. Definitio furoris in genere. II. Τ extus Arist telis emendatus - Parius oe Ricobonus defenduntur contra Robortellum o III. Quot

plex sit flectes siuroris. IV. Platonica diu sis furoris. V. Ouid Aristoteles de furore. VI.

Tot furoris Decies , quot animorum pertum bationes vehementiores. VII. Poeta Epicus

in constitutione fabuti Iurere non potest , quis furor in illo admitti possit, oe quomodo nascatur. VI L I. an arte, an natura poeta existat-

Κk iij

297쪽

161 DISSERΤΑΤ. ΡΑRs III. I. ID, ERITO dubitari potest, fueritne 1 It aliquid in ore hominum omnium

celebratum magis, quam furor poeticus : de quo ut nemo aliquanto eruditior tacuerit , nemo tamen satis eius definitionem vel tradidit, vel eius species, partesve, atque e Xpliauit. Furor a me in haec verba definitur. Am

nai Cis, Ec trans rationem vehementior impetus. Graecis diceretur-- ΔQ. Contingit itaque furor, quando animus apud se non est, cum scilicet aliqua vel perturbatione intrinseca, vel impressione externa differtur, dc de sede rationis amouetur. Suadetur nostra definitio ab . Aristotele , qui de Poetica cap. XVII. quaerit; quinam sint apti maXime commouendis perturbationibus, atque id detulit

ad eos qui ingenij sint solertis,

vel furore perciti, Tot w οἱ----ri Ex his enim illi bene sunt a natura ficti, atque comparati ; hi vero de mente dimoti . Quid enim aliud est quam incitatio quaedam Vehemens, qua animus a se quodammodo distrahitur. II. HIC caueri debet, Graeco codici labem interuenisse, quae Robortello fuit offensioni. In codicibus Benianis, Pacianis, Casau-

298쪽

DECAusA EPOPOEIAE. 263bonian is, aliisque legitur. Ti- ώ- c λα--, οἰ θ Bνας; Qtim Verba Ricobonus, Pacius, atque alij feliciter interpretantur: feliciter inquam , nam cum vitium esset in Graeco,& E mcivii, pro fitai legeretur, interpretati sunt recte de furore. At Robortellus inter- Cessit parum commode his Verbis. Pacius hac qua postremo loco ab Aristotele dicuntur, non videtur intellexisse, cum ait. Etenim poetarum aliqui ab ipsa natura ad poeticam bene sommati sunt, aliqui autem a mente abstrahuntur.

Debent igitur terti sic. Ex his enim hi quidem ficti , factique sunt ab ipsa natura apti ad fingendum m comminiscendum s illi vero optimesndagant, inquiruntque omnia propter incredibilem aciem mentis. At bona venia Robortet ii, minus ipse vidit Aristotelis mentem, ac Pa- Cius. Nam Graeca lectio est huiusmodi: , non Smci κο . Enimuero vox illa cum fami-l1aris est Graecis ea in potestate, tum Sc Aristoteli; veluti lib. VII. Moral. Uν τοῦ 'γ- o dixit eum, qui a mente deturbatus esset. Deinde res ipsa indicat id , quod monemus. Nam cum Philosophus docuisset ciendis moribus animorum illos idoneos esse, qui indolis essent λ*υ ἀ , aut μώ ς, adiecit ea Verba',

299쪽

DIssERTAT. ΡΑRs III. de quibus est controuersia. Ex quibus illud

Conficitur 3 ut, cum ἀ- non congruat

cum viro indagatore, ac pervestigatore ', sed ψ, hoc est eo, qui a se excultis fuerit, nec sui satis sit compos : legendum plane sit h1CA moi, non in At quid causae fuit, cur aliqui Gπλα, ω agendi vim tribuerint , cui patiendi potestas tantum de beatur Z Haec enim verba οἰ - ῶαλα ι, sic vertunt, Alteri adflnσendum sunt idonei, cum sensus subsit: alteri a natura ficti sunt ad id muneris, quod initio proposuerat. III. FURORIS species duas constituo. Alter enim furor est a natura, alter a Deo, Quae diuisio est & a Platone in Phaedro, Sc ab Aristotele in Problematis, & a communi hominum omnium intelligentia. De furore di uino quaestio & longioris est operae , & propriae dissertationis, quam elucubramuS: quam ob rem dς uno furore naturali dicere nunc aggredimur. IV. PLATONICI pro more ληγώα ς, SI mysteriis hanc quoque partem Philosophiae Contaminant magnifice nihil dicunt. Sexstatuunt rerum veluti gradus. Primus, isque nobilissimus est, ε m, res una quaepiam, neque

300쪽

mutationis, neque diuisionis patiens. Sextus atque omnium infimus Materia, quae perpetuo cieatur motu, infinitis secetur locis. Exintermediis primus est Mens, quae ab unitate illa simplici abest aliquantum , motuS tamen

eXpers , dc aeterna. Tum secundum Mentem est Ratio, quae neque Una est, neque aeterna, neque infinita, & eadem mutationi obnoXia. Rationem infra esst opinio ea, quae non modo

non sit una, sed etiam infinita sit, & mobilis. Tum quinto loco est Natura , quae corporis partes, puncta tranat omnia, & in illis mouetur , atque diuiditur. Clim enim in Mate ria sessitet, cum illa fluctuat, subsidit, erumpit ,& mergitur. Nunc Vero quae res est mysterij plenissima , anima per istos gradu S a materia ad 1llud Vnum ascendit, NI ab illo Uno ad materiam deuoluitur. Sapit enimuero, inquiunt , anima quando est coniumsta cum illo Vno, desipit quando est cum Materia , in illis quatuor gradibus interiectis cum versatur, furit. Et quoniam illi gradus sunt quatuor ; ess- Citur, Ut sint quatuor quoque furoris species: Poeticus, Mysticus, Vaticinium, furor diui nus. Demum gradus illos fabellis, consecrationibus,si verum licet dicere, nugis distin-

SEARCH

MENU NAVIGATION