Dissertatio peripatetica de epico carmine. Auctore Petro Mambruno Aruerno è Societate Iesu

발행: 1652년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 시학

281쪽

x 8 DISSERΤΑΤ. PARS II. Sannaetvij, Bembi floret etiam nunc gloria. Neque tamen η poematis dignitatem fatis aequarunt. Pressius id disputemus. Esto poema suis omnibus laudibus cumulatum , dictione Gallica conscriptum ; pertinebit fateor etiam ad mulieres: at, si grauitate, dignitate praestet;non placebit illarum stomacho:si maiestate caret; ne poema quidem erit. Carebunt illi auctores altera laude, quam ambiunt; aut dignitate poematis , aut muliercularum gloria.

Audio non deesse , quibus dignitas Epica sit nihili ; fauon vero deterioris lexus sit longe

maximi. atque illi ea se tutantur ratione non absurda. Solae legunt, solae laudant, lar etiam emunt mulieres. Quare ad eas itur, apud eas recitatur, earum iudicio arbitrium literarum

permittitur. Agrestes sinquiunt illi) Latini,

dc Graeci idiomatis scientes, rerum pulcherrimarum gustu carent; neque lautitias huius aetatis nostrae norunt. Non usquequaque ego

illis aduersari velim .Esto sane ita uti disputant. Gallica illa poesis tota Gallia celebretur; Gallia certe continebitur , finibus scilicet arctissimis; adhaec quam facile senescet, ic risum defo mitate sua mouebit. Quis nostrum intelligit Ionuithei dictionem ὶ quis non ridet antiquo

282쪽

DE FORMA EPOPOEIAE. 2 9rum sermonem. Etiam Ronsardus ille vapulat a mulierculis, quibus se totum dedidit. At si quod fuerit poema suis omnibus laudibus illustre, Latino seresone Conseriptum, nullo illud terrarum ambitu, nullis temporum finibus circunseribetur. Vincit maiestate sermonis , vincit amplitudine idiomatis , vincit temporis diuturnitate. Quandiu enim forebit Religio Christiana , florebit vero ad se-nectutem orbis, & excidium rerum omnium; vigebit Latina lingua. Quamobrem potius est, & maius operae pretium Latine , quam Gallice scribere; ita tamen potius , Ut laude digni sint, qui patria id conentur oratione. X v I. POSTREMUM dictioni locum deberi probant & demonstrant ea, quae a nobis prius de dignitate fabulae , morum , atque sententiae fuere disputata.

284쪽

DISSERTATIONIS

PARS TERTIA.

DE CAUSA EFFICIENTE

Dici Carminis.

Qv IES T I O PRIMA. Quis habitus sit Poetica. I. Quid sit Scientia. II. siuid ora. III. Quid Prudentia. IV. Epica est prudentia. v. E - ca non est iustoria. VI. Epica non est Ara. VII. Spica non est Logica. V A N TI sit Philosophiae, atque

adeo Peripateticae operam dedis.se, haec Dissertationis nostrae pars tertia abunde docet. Cum enim Grammaticorum natio in Verbis, atque dictis antiquorum Conquirendis, legen-

285쪽

αs. DISSERTA T. PARS ΙΙΙ.disque tota sit : de natura Poeticae facultatis

recte constitutum a se tum putat, cum oratione auctoritatibus, atque testimoniis veterum eXaggerata , cumulataque rem perturbatam

atque sensus vacuam attulerit. Atque ij dignitatem suam utcunque tutari possimi, quando de prouincia non abeunt sua ; cum autem in alienam inuadunt, tum existimationem suam, atque famam illudunt turpissime. Enimuero nisi alieno essem animo a litibus, & a iurgio abhorrerem quam qui maXime, nae homines .oppido idoneos naeuis essem, in quos facerem

CX empla, UniuS ego meminero, Cuius etiam

nomini placet parcere ; Ut non hominem, sed αφλαψους illos , Sc Philosophiae Peripateticae imprudentes , studiorum suorum aliquando pudeat. En eius pronunciatum. Hrgo sime audias longo interuallo dissociata sunt Poesis, ac c uilis sientia. Haec enim vera estscientia, atque inter μου, qua in actione versantur, nobilissma

Post quippe qua in rebussingulis , oe indiuiduis versatur, etsi paulo aliter, quam Historicus,&C.

Quam multa , quam grauia peccat. Nullus fuit peccandi locus , quem non OCCUparit. Principio miλimis scientiam dixit, & ne dubitandi copiam relinqueret veram asseruit, a

286쪽

DE CAUSA E POPOEI E. 213 curauit scilicet pronunciatum. At ea, scientia non est, ut liquido iam constabit. Tum scientiam in actione versari s uti loquitur censet. Quo dicto nihil est foedius, dc ab omni Philosophia cum Peripatetica, tum Academica magis abhorrens. Deinde Poesim rebus singulis Ec indiuiduis addicit. Atqui adeo praeceptoris sui immemor fuit, quem illustrauit Commentariis. Aristoteles Poesim Historiae praefert , docetque esse siquid , ut ostendimus prima parte Dissertationis. Quia

Historia in enarrat ; PoesiS Vero celebrat Quo tota de re liqueat, paulo altiuS exordiri orationem necesse est. Commode Philosophus VI. Moral. cap. III. Virtutes quibus animus in veritatem connititur, esse quinque pronunciauit. Sapientiam , Mentem, Scientiam, Prudentiam, dc Artem. Duae primae, cur

nos nunc quidem temporis sollicitos habeant, nihil causae est. De aliis tribus ambigi potest. I. D E scientia itaque Philosophus accurat disputationem lib. V I. Moral. cap. III. dcillam definit in haec verba: ἡ

ia iij

287쪽

Quid sit scientia hinc clarebit, si diserte oe certo

definire placet, neque verisimilitudinibus tantum obsequi. Scire enim si unusquisique nostrum exi

stimat, cum id quod cognoscit secus se habere non posse intestigit. Tum illud, siue id quod

scitur, aeternum esse & mutationi minime Obnoxium esse iubet, atque eiusmodi ; ut necde oriri, neque interire queat. Eξ ώ-- ab

δα πυυ. αἰ is ά δοι άειν , , Est itaque scientia cognitio rei, quae mutationi minimo sit obnoxia, atque ista vox cum ab Aristotele fuerit, tum etiam a Platone, & Omnibus quotquot Philosophiae se dedidere hominibus. Qui omnes eo ab singulis rebus scientiam abiudicarunt, quod hae fluxae essent, ac

caduca .

II. ARTEM definitione circumscribit Philosophus c. IV. eiusdem lib. VI. εξιν ιυστ--kLabitum cum ratione eoicientem. tum addit: EE 5 τεχη -- αει , et1 M-εἴ,, - εἴ. Id est. Ars omnis versetur in molitione rei, oe tota incumbit , ut eorum aliquid e Piat, qua esse m non esse queunt. Neque illud effatum tam est ab Ari-

288쪽

DE CAVsΑ EPOPOEIAE. stotele, quam ab ipsa rei natura. Ecquae enim ars esse potest, aut intelligi ; quae rem non moliatur , Sc naturae enitenti non obstetricetur quodammodo ZIII. PRUDENT E vero definitionem his verbis cap. V. lib. VI. comprehendit. Λεω-

sectarium est prudentiam 9 esse habitum cum

ratione practicum. Haec prudentiae definitio nihil admodum differt ab artis definitione, nisi quia prudentia dicitur ars Vero' nrχκη. Et ne Cui negotium facerent istae voces, monuit diligenter Philosophus. Nam diuersas esse vires atque potestates istarum Vo- Cum clim ipse docet, tum nos ipsi Dissertationis parte altera ostendimus. Hi sunt itaque characteres Oum , & ut loquitur schola, formae ,-differentiae essentiales istorum habituum. Scientia opus nullum efficit, ne inceptat quidem, aut conatur ; sed in unam rei contemplationem intenta proprietateS, Vires, ac dotes illius introspicit , atque certis rationibus

demonstrat. Ars autem omnis actuosa est, & machinatriX, quae rem architectatur, Sc efficit , rem inquam minime moratam. Pruden-

289쪽

116 DISSERΤΑΤ. PARs III tiavero etiam ipsa ex sese efficit rem aliq)sed moribus ornatam; id est, mores instituit. Hic in rem nostram erit Prudentiam in species suas distribuere. Tres sunt illae nemini non

notae. Prima dicitur , altera te

tia Illa respubl. atque regna legibus informat , & ciuitates temperat institutis, unde etiam illi nomen quaesitum est. Altera familiam regit ac gubernat , a quo munere

nomen traxit. Tertia instruit moribus unumquemque ciuium, quo secum sancte habitare, atque sibi moderari queat. IV. NVNC ego de Epica nostra sic constituo , Ut sit prudentia , eaque praestantissima.

Huic enim rei uni studet, & in hoc vires omnes , atque curas intendit ue principum uti virorum animos , atque mentes instituat, quitum belli, tum pacis tempore samste rem ad ministrent publicam. Et quando a principibus Viris ad priuatos, morum sanetitudo, aut Corruptela derivatur, dc in totum corpus descendit; consequens est, ut Epica doctrina fa-lutem , atque sanctitatem in omnes reipubl. ordines insinuet. Atqui eam disciplinam, quae mores publicos , dc priuatos informat, pr dentia contineri lc congruens est omnium

290쪽

cuimus de definitione prudentiae , Vincitur. Atque ut rem decidam. Haec Epica recte cum Ethica, siue Morali Philosophia congruit ; Vrraque enim mores instruit, ornat, atque locupletat ; Ethica quidem pressus. Epica elegantius. At enim reclamat gens Grammaticorum tota, nec sibi eripi antiquam posscssionem sinit. . Neminem hic durius appellabo. Verum audacula est ista Grammati Ca, neque satis meminit se Rhetoricae, Historiae,Philosophiae, atque adeo huic nostrae Epicae ancillari. Loquitur accurate Philosophus, etiam eleganter Rhetor & Epicus ; scilicet

Grammaticae opera pro imperio Utuntur.Non

sunt istae disciplinae in potestate Grammaticae, neque ab illa habentur, sed illam habent, ut Graecis loqui consuetudo est. v. HIST O RIAE Epicam qui addicat, naris hallucinatur. Quantum a se sit ni segregatae Historia, S Poetica, docuimus prima Disse

talionis parte, VI. NOBIS nunc temporis cum Philosophis, gente acerrima, & exercitatissima disia Crimen est, qui auctoritate, exem plo, ratione pugnant Poeticam in artibus censeri: auctori-

SEARCH

MENU NAVIGATION