SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

I IN UE SANCTORUM &c. 29 Irum Catalogo nomen addidit Joannis a Cruce, qui plurimum adjuvit finctam Theresiam in Retam, tione Carmelitani ordinis, quam ipsi susceperat. Ex scriptis documentis , quae Iobis tradita fuerunt, jam clare deprehendistis quantum laboris atque operae Petrus Regalatiin impenderit ad constituemdam Re rmationem ordinis Minorum, quam Apostolica Sedes praeceperat ; quo studio, qua prudentia , quam magna ordinis sui utilitate gravissimum

hoc negotium administraverit. SatiS etiam cognovistis morum innocentiam, quam ab adolestentia ad finem usque Vitae integram conservaUit , Virtutum silmme praestantium assiduam exercitationem, dona stupernaturalia, quibus a Deo cumulatus fuit, dum inter mortales ageret, pretiosam ipsius mortem , & praeclara miracula, quae ante & post illam Contigerunt, ut ejus Sanctitas palam omnibus inno- testeret. Quare nihil aliud stiperest, quam ut sententias vestras de Canonigatione ipsius indicenda Nobis declaretis.

Post Sanctitatem Suam DD. Cardinales & Praesules omnes ex ordine de ejusdem B. Petri Regalati Causa sententiam dixerunt.

PETRUS ALONIUS E se us Albanensis Cardinalis Carasa. SI quis unquam in se eomplevit, quod Ieremias dixit ' : Bonum es Vi

m , cum portamerit jugum ab adolescentia sua ; sedebit selitarius , di taee-bit , quia levavit super se ; is est prosecto beatus Petrus Regalatus , qui assuetus ab infantia pietatem colere, di suavissimum divinae legis jugum sine ulla contradictione subire , ΡIitarius sedit, hoc est, ab omni rerum terrenarum strepitu solutus . in seraphicam solitudinem se abdidit, atque ibidem tueuit; quia nempe a seculi perturbationibus liber, ac unius O . a cellua

332쪽

29 2 ACTA CANONIZATIONI s

cellulae contentus angustiis, soli rerum coelestium contemplationi vacabat , ac sola Paradisi gaudia meditabatur : Quamobrem levaυit fler se ;quatenus jugum divinae legis gestienti laetitia serens, eamdem legem insigni humilitate, heroica obedientia atque admiranda tolerantia complevit . Qui itaque jugum Domini tam bona voluntate super se tulit, ac tanta alacritate aὸ sexaginta & amplius annos sustinuit, quod repromissam a Christo requiem ' sit consecutus, a Christi Vicario, pluribus miraculis id exigentibus, ut decernatur quammaXime convenit.

FRANCISIUS Tit. S. Maria Transdiberim Presbur Cardinalis Burghesus. Ρ Etrus Regalatus Sacerdos Familiae Minorum S. Francisci, qui veterem severiorem disciplinam restituit inter suos : quique vitae sociam virtutem eximiam semper habuit; mortis autem comitem, illustrem gloriam samamque Sanetitatis ; cuique dum viveret ut alia praeteream datum a Deo sicco pede super aquas incedere; cumque jam mortuus esset reviviscere , apertoque Sepulchro panem porrigere mendico ; dignus ipse quidem mea sententia est, quem tu PATER BEATIssIΜΕ nunc tandem ornes ex ejus maximis clarissimisque virtutibus riteque consecratum in Divos reseras. Atque ita ea de re censeo.

ANTONIUS XA VERIUS Tit. S. Stephaes in Monte Caelio

Presbter Cardinalis Gentili. SI Christianorum moribus in deterius collapsis magnum praesidium sensit Ecclesia Dei in beato Francisco . non modicum certε subsidium habuit in beato Petro Regalato Ordinis ejusdem S. Francisci Restauratore : Nihil enim eorum , quae miramur in Patre , desideramus in Filio; obtinuit ipse beatissimi Patriarchae spiritum duplicem, quo divirtutes ejus imitaretur , & regularem disciplinam in suis asseclis primaevo splendori restitueret; & si juxta verba scripturae, gloria Patris est Filius sapiens, duplici praerogativa fulget Petrus, & quod heroicis virtutibus insignitus Francisci Patris sui auxerit gloriam . & quod eamdem Patris gloriam sibi promeruerit in filiis suis, quos verbo & exemplo instituens Deo peperit, di quorum aliqui ab hac Sancta Sede jam diu Sanetorum Fastis sunt adscripti. Quare cum ad ejus Sanctitatem Comprobandam miracula etiam accesserint, illum dignissimum censeo, qui a SANCTITATE VasTRA solemni pompa inter Sanetas cooptetur .

333쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. 29 3

Fr. IOANNES ANTONIUS Tit. SS. SiIυegiri θ Martini ad Montes Presbter Cardinalis Guadagni . BFatum Petrum Regalatum in Sanctorum Albo merito adscribendum

plura, eaque praeclara Sanctitatis argumenta suadent. Ab ineunte enim aetate , ut excelsum Sanctitatis aedificium erigeret, de landamento prius cogitavit humilitatis, ac avita generis nobilitate contempta , solemnibusque votis Deo nuncupatis in sacra Minorum sancti Francisci Familia, tum Proximorum saluti, tum eorum subsidio , qui vinculis carnis exoluti anhelant ad Regnum filiorum Dei, se totum mancipavit, ut vel Egrotos in Nos omiis, carceris squallore consectos, barbarorum captivitate detentos, eleemosynis, consiliis, obtenta libertate sublevaret: vel Defunctorum animas sibi charitate conjunctas orationibus , jugibus lacrymis , jejuniis aliisque proprii corporis cruciatibus a piacu- Iaribus flammis expiaret. Haec & aliae virtutes miraculis coelitus illustratae pollulant BEATIssIΜE PATpa , ut qui se humiliavit in terris, in terris quoque per SANcTITATEM VEsTRAM exaltetur. 8equi tandiu seminavit in lacrymis, metat tandem in exultatione proventum, coronam se,

licet auream expressam signo sanctitatis & gloria honoris. DOMINICUS TD. SS. XII. Apos,urum Presbter Cardinalis Riviera. SIcuti Divina Providentia constitutum arbitror, ut iis , quorum laus

esse debet in Ecclesia Samstorum , post certum quemdam ac praefinitum diem coelestes in terris honores tribuantur, ita non sine manifesto Dei consilio in tua tempora reservatum puto , BEATIssINE PATER quod tuo Decreto post plura secula de beato Petro Regalato inter Sanctos reserendo sit actum. Tales enim tantaeque virtutes, quibus arctioris inter Francisci Alumnos observantiae vindex in Hispaniis emicuit, humilitas in primis, castigatio corporis , abstinentia singularis, altissima rerum divinarum contemplatio, mira in pauperes solicitudo. qua freqΡ dixerim Petro ab AIcantara ad ejus sectanda vestia magno ny odum fusi exem-PIO ; praeterea fgna quamplura ac prodigia, praesertim vero nuperrime edita, demonstrare aperth videntur, noluisse Deum hominis sanctitatem diutius latere sub modio, sed quod polita super candelabrum luceat omnibus, qui in domo sunt.

334쪽

MANNES BAPTISTA Tit. S. Mariae Angelirum

Presbter Cardinalis Spinula . BELTIssIMa PATER . Beatus Petrus Regalatus puer adhuc decennis se Deo devovit, & in Fratrum Minorum Coenobium secedens soli Deo simulaturus , ea omnia heroich sortiter persecthmue aggressias suit, quibus eam , quam Deus diligentibus se promisit, immarcescibilem coronam promeruit. Ipse enim Deus ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum , in loco quem posuit. Testatus propterea est omnipotentiae suae divitiis Servi sui sanctitatem ; patratis ab eo insignibus miraculis adhuc vitam agente , simulque post obitum , quibus ejus gloriam omnibus manifestare voluit. Nihil itaque superest nisi, ut meritissimε per supremum SANCTITATIs V EsTRR judicium Sanctorum Catalogo hic Servus Dei adscribatur.

RAmERPUS Tit. S. Sabina Predditer CardiηaIis de licio. Q Uod olim de S. Petro Apostolorum Principe appositε pronunciavit

S. Bernardus, id planh de B. Petro Regalato ipse usurpaverim . 'Fidelem isse fermonem , s omni acceptione dignum colloquium appellavit, quo beatus Apostolus Christo Domino dixerat': Ecce ποι reliquimus omnia. Osecuti sumus te . Fidelem & ipse eam vocem asseruerim , qua B. Petrus Regalatus cum esset decennis Mundo, opibus ac nobili cognationi suae vale dicere a matre vidua enixh flagitavit, & in patrio Franciscanae Fambliae Coenobio puerulus adhuc, & impubes se adscripsit, fremente humani generis hoste , qui ut olim scripsit D. Hieronymus, cernebat se vinei a puero , ct prius ab eo calcatum fuisse , quam per atatem calcare potuisset. In hoc autem susceptae vitae Instituto ad summum Evangelicae perfectionis culmen contendens, humilitate, odio sui, paupertatis amore , orationis Divinaeque gloriae studio, ceterisque vitae religiosae virtutibus adeo excelluit, ut Seraphici sui Patriarchae Francisci . quam simillimam imaginem per omnem aetatem retulerit, & suo exemplo quamplura per Hispaniam Coenobia ad veterem sanctimoniam & religiosam observantiam

revocarit.

Quanta verti & quam sublimis B. Petri Regalati Sanctitas fuit, miracula, quibus a Deo mirificari obtinuit abunde testantur , quae tum numero, tum magnitudine a SANcTITATE VEsTRA, & a Sacra Rituum

Congregatione plusquam satis judicata fuerunt ad supplendam de heroicitate virtutum alias necessariam probationem . Quare in ea prorsus sententia sum , quod indicentur a BEATITUDINE VasTa a publici & universales hujusmodi Beato honores, ut juxta Ecclesiasti ei

335쪽

QN INQUE SANCTORUM M. 29s

clesiastici monitum. sapientiam ipsus enarrent Populi & laudem ejus nunci et Ecclesia. DOMINICUS Tit. S. Bernardi Presbter Cardinalis Passionens. N Eminem fore arbitror B g TissIME PATER , qui magnanimos alicujus Reipublicae conditores debitis laudibus assiciens, pari honore prosequi nollet eos, qui eandem Rempublicam pene cadentem , studio& labore sulcire contenderent. Hinc per omnem aetatem & omnium linguis celebrari sortissimum Esdram accepimus , qui excelsa atque incredibili virtute corruptam legem correxit, di summa animi magnitudine dirutum Templum instauravit: Quamobrem cum Petrus Regalatus saneti Francisci Familiam, cui ab ineunte aetate nomen dederat in Hispaniarum Regnis, hominum & temporum vitio collapsam , ad veterem Insti tutoris normam , auctoritate At exemplo revocare studuerit . censeo BEATI MIHR PATER, adeo invidium Claustralis disciplinae Restitutorem, veluti Familiae suae alterum Esdram, in Coelitum numero post haec ingentia saeta polle reponi, ut qui pro instauranda Fratrum salute in tot laboribus , vigiliis 8c lacrymis seminavit, portans nunc ante thronum Dei manipulos suos in Coelis. metat palmas dc agat per Te. BEATIssIME PATER , in terris de tot hostibus devictis cum exultatione triumphum.

SΥLVIUS TD. S. P ea Presbter Cardinalis risenti. ιREligiosa Hominum Instituta, quorum speciosa varietate Romana

praefulget Ecclesia , eo praesertim approbatione di admiratione nos Provocant, quia a purioribus Evangelici praeceptoris consiliis primam atque unicam morum regulam sibi adsciseunt, qua studia dc ossicia adeo supra naturae vires se extollunt. ut praecox quaedam inter terrarum orbem , Ac Coelum societas iniri & coalescere videatur Vestigiis clarissimorum Virorum de tanta agendi sublimitate emeriatorum inhaerens beatus Petrus Regalatus . non sine maximis contention bus & laboribus labefactum jam hoc portenti genus in Hispania initiuravit. Dignus sane BRA TissIME PATER , quod singulari colatur veneratione inter militaris Ecclesiae pugiles, qui triumphesi in Patria donatus es corona. Fr. IOACHIMUS Th. n. a atuor Coronatorum Presbur

N X Aeeundissimo Seraphicae Religionis agro prodit en alterum B EA- Tiss IMA PATER . Sanctitatis germen beatus Petrus Regalatus . Ab ineunte hic aetate intelligens se in sortem Domini vocatum, ut se a Cu

piditatibus

336쪽

296 ACTA CANONI Z ATIONI s

piditatibus seculi immaculatum custodiret, in sanctitate & justitia ad

humilem Crucis sequviam animum contulit, & Franciscanae Familiae nomine dato, asperrimam vivendi rationem sibi constituens, tanta cordis contentione Evangelicae persectionis stadium cucurrit . ut sinetissimos mores , mirabiles virtutes omnes beatissimi Patriarchae Francisci in seipso mirifice expresserit , & absolutissimum evaserit exemplar . Congruum est itaque, ut qui Sanctorum merita per virtutes & prodigia, ejus nomine patrata, tam laudabiliter adaequavit, debita a militanti Ecclesia Sanctis praemia , Vestrae vocis oraculo consequatur.

CAMILLUS Tit. SS. Ioannis O Pauli Presbur Cardinalis Paulatius. BEATIssIΜη PATTR . Persectam ac undique sanctitate resulgentem vitae rationem a beato Petro Regalato peractam mihi animo menteisque recolenti, tot tantaque ejus heroicae virtutis sese offerunt argumenota , ut ipsum procul ab omni bubio Sanctorum dignum honoribus justi iasinis existimem : verum quia non vacat ea nunc singillatim referre, ideo omissis vel maxima illa austeritate, qua suum corpus continue excruciabat, vel assidua coelestium contemplatione , qua spiritum reficiebat, vel sublimi illa humilitate, qua sui contemptum in deliciis semper habuit, sat est animum convertere ad restitutam Franciscanae Familiae suo consilio , opera atque exemplo veteris Instituti observantiam, ex quo sanε ab ipso seliciter absoluto opere ejus enixum in religiosis virtutibus colendis stladium , ejusque vitae sanctitas haud obscurε depromitur . Cumque insuper Altissimo placuerit anteactam ejusdem vitam prodigiis comprobare , lubeat quaeso etiam SANCTIτATI VEsraa huic Beato Sanct rum Hercium cultum in terris decernere .

CAROLUS ALBER I Tit. S. Maria de Pace Presbter

Cardinalis Gui bonus Cavalchini. O Dorem suavitatis dederunt, BE riss Iu a P Tast , felices illae da-pum reliquiae in gratissimos rosarum flores repente conversae , quibus eximia Petri Regalati in Pauperes charitas fuit ab improvidis ejus o trectatoribus mirabiliter vindicata . Sed longε melior & suavior Christi odor suit ipse Petrus, suum Seraphicae Familiae hortum a primigenio Evangelicae persectionis flore deficientem, tamquam lilium in dumeto foecundissimε germinans. perenni virtutum omnium Dagrantia recreavit roboravitque . Decet jamverti BEATIssi Μη PATER , strenuum hunc severioris religiose disciplinae Restauratorem communibus universae Ecclesiae laudibus celebrari, ut unusquisque Fidelium ejus exemplo atque praesidio fulcitus, tamquam flos terrae fructificantis Deo, vividior semper em reat in semctificationem suam.

337쪽

QUINQUE SANCTORUM M. 297

FRIDERICUS TD. S. Paneratii Presbter Cardinalis Lantes. π Nter tot, quos amplisi1mum Hispaniarum Regnum, veIuti uberem

pietatis segetem, omni aevo tulit conspicuos Sanctitate viros, insignem certe locum jure obtinet B. Petrus Regalatus strictioris ibi disei-Ilinae in Franciscana Familia Author eximius. Quamquam enim oculatis Testibus, prout moris et , ipsius heroicae virtutes ob temporis antiauitatem minimε probari queant, floruit enim secuto xv. Ipsius tamen nerpetua quidem ac constans fama Sanctitatis longὰ lateque per Hispaniam universam, tam dum viveret , quam post ejus obitum omnium sermone hominum pervagata, ac certissimis fide. monumentis per manus veluti tradita, longaevus insuper in eum Hispanorum cultus, signa etiam insuametatis a Deo ac patrata prodigia omnino emagitare videntur, BAL TassIME PATER illum anter Sanctos rite esse connumerandum.

FRANCISCUS Tit. S. Maria de PopuIO Presbter Cardinalis Riccius . R Eaτgar Με PAτεR. B. Petrus Regalatus consamatissimae christianae . perfectionas argumenta in ipso claustralis Ordinis S. Francisei Tirocinio omnibus patefecit. De excelso etenim misit Dominus ignem in ossibus esus, & erudivit eum Nil mirum igitur quod ipsius praeelarissimas Virtutes, Fidei, Spei & Charitatis cumulaverit Dominus tot insignibus donis & miraculis, Ipsa rerum natura famulante fideli ac prudenti Servo , qui ardentissimo amore & puro corde ejus auctorem tot vitae curriculo intensissimὸ coluit. Quae cum ita sint, tuum erit B s ris i v I istum tantis meritis & prodigiis coruscantem Sanctorum Fastis adscribere, ut novum Christifidelibus sit virtutum exemplae, qui in omnibus se praebuit factorem bonorum operum .

ANTONIUS TD. S. Silaestri in Capite nesbter Cardinalis Rufus. B Eatus Petrus Regalati viam manda torum Dei cucurrit, cum Dominus ab adolescentia dilatavit cor ejus . Viam hujusmodi ingressus in- Cepit. perfecit consumavitque innocenter . impuber adhuc Franciscana Familiae nomen dedit, atque hac nova in semita exultavit ut stipas ad Currendam persectionis viam . Ut enim ostenderet quod viveret in iri

non ipse , sed viveret in eo Christus Iesus : Si quod Quu h tales,.

patientiae , austeritatis . flagrantisve charitatis argumentum est in se

Ipso cumulati si e complevit; hancque Crucifixi imaginem jam in eo

338쪽

atque solitarii recessus jam pridem in Oidine Minorum instituti extitit Promotor insignis. Tam operosis virtutibus ornatus ad culmen persectionis & charitatis in Deum & Proximum pervenit , ut vel mortuus &jam sepultus nullo mortalium moliente, sepulchrum illico apertum est , di manum suam aperuit inopi petenti . & palmas suas extendit ad paupe-Tem . In votis ergo omnium est BEATIssIME PATIR , ut per sacrum&publicum cultum a Te decretum fiat in praesentis seculi calamitatibus omnium adiutor sortis, qui prodigium factus est multis. D. FORTUNATUS Tit. S. Matthaei in Merulana Presbter Cardinalis Tamburinvs .inae christianarum virtutum ornamenta sanctos Regularium ordita num Institutores clarissimos reddidere, ea ipsa eficiunt, ut pietate insignes homines, qui eorundem ordinum collapsam disciplinam restituerunt, celebrentur justissimis laudibus. Hos inter maximε elucet Petrus RegaIati Sacerdos Prosessus Ordinis Minorum, novus Regularis observantiae apud Hispanos Restitutor, qui ejus nominis gloriam cum heroicarum virtutum laude apprime conjunxit. Nam ab ineunte aetate amore Dei usque ad contemptum sui flagrans elegit abjectus esse inter S. Francisci Filios, ut sancti Parentis demissam humilitatem ac pauperrimae vitae rationem imitaretur. & sanctissimh retineret. Quarum virtutum praesidio munitus ad eam Sanctitatem pervenit . quam Deus corona justitiae donaret in Coelis; & quam signis ac prodigiis, quibus Servum suum& vivum & mortuum illustravit, terris illucere voluit. Nihil ergo jam restat aliud, nisi ut Tu BELTIssius Parast tanti viri nomen in Sanctorum Catalogo describi jubeas, quo tanquam verae Sanctitatis imaginem ipsum intueamur, & pio ac debito cultu atque hovore prosequamur. .

D. IOACHIM Die. S. Cructi in Ierusalem Presbur CardinaIis Besyrius C Um facere & pati sortia Sanctorum sit; idque praestiterit B. Petrus

Regalatus non solum in exercenda , verum etiam in renovanda

veteri illa asperrimaque vivendi norma , quam suis S. Franciscus de AD sisio indixerat; illamque ad integritatem splendoremque pristinum innumeris dissicuItatibus superatis . seu melius dixerim devoratis , revocaverit : Cumque hujus Beati heroicas virtutes Coelum ipsum miraculis contestatum fuerit, ego volens libensque coeleste per prodigia judicium pie complector, illudque SANcTITAT Is VasTRa quod Mundux expectat, venerabundus expostulo, atque suscipiam .

339쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. 299

CAROUUS S. Maria in Via Lata Diaconus CardinaIis Marinus. Q Uemadmodum ardentissimae illae coelestium desideriorum flamma

in beati Petri Regalati corde succensae in adeo magnum charitatis incendium excreverunt, ut persectiora semper in mente habens, indeque usitatam licet piissimam Franciscanae Familiae vivendi methodum parvi faciens . novum in deserto loco Coenobium a se extructum, ita initialis asperrimi beatissimi Francisci Instituti rigidissimis regulis pro sede

asseclis communivit, ut ipse ibi prae ceteris assidua haeroicarum omnium virtutum exercitatione supremum sanctimoniae culmen attigerit. Dextera Domini in retribuendo non parcior praelio suit, nedum

enim insignissimis illis prodigiis florescentiae panis fragmentorum in rosas, is interjecti fluminis extenso Pallio cymbam supplente) transvadationis /exanimisque ejus brachii ad impartiendam egeno stipem , non fracto sepulchri marmore mirabilis extensionis; tuto altaribus inseri , di praeclaro Beati nomine insigniri posse indicavit.

Sed binis etiam aliis aeqvh obstrepentibus post hunc cultum miraculis a S NCTITATE VEsTRA saequε maximo in his rebus Doctore ac Iudice lath approbatis, gratissimum sibi sore solemni orem illius cultum, Deus ipse unicus miraculorum auctor hac ultima signorum voce explicavit . Haec autem ipsa superni illius beneplaciti certitudo , juxta inconcussam hujus Apostolicae Sed is praxim , merito de se sola causare debet, ut eadem S NCTIT 1s VssTR1 illo eodem obsequenti & libenti animo , quo semper illius placita exequitur , hoc etiam modo exequatur . ALEXANDER S. Maria ad Mart 'res Ulatanus Cardinalis Albanus .

ΙNter quam plurimos, quos Coelo dedit Hispania celeberrimos sanctimonia viros, e Franciscanorum Familia foecunda Sanctorum Matre prodiit beatus Petrus Regalatus adhuc impuber religiosum professus Institutum . paupertatis amantissimus& severioris disciplinae Instaurator .Ejus charitas in sodales & exteros diffusa omnem impendit operam ad spiritalem cunctorum salutem , nec Infirmis, egenis & captivis in graevibus eorum necessitatibus defuit, & non modica , ut Petrus Apostolorum Princeps, sed firmissima fretus fide , eximiam virtutem elementis ipsis testantibus, saepius aquas sicco pede trajecit. Quam igitur et i .im post beati viri obitum Deus signis ac miraculis confirmavit Sanctitatem solemni Fidelium veneratione censeo jure celebrandam .

340쪽

N FRIUS S. Eustachii Diaemus Cardinalis cisnus Τ Anta fuit virtus Ac sanctitas, qua praeditus fuerat B. Petrus Res alatus, atque eadem tam persecta tamque heroica & excellens , ut ejus odor post quatuor serme seculorum intervallum perseveraverit, ac etiamsi illa in oblivionem venisset, tot miraculis fuerit confirmata, ut

sanh credam BR aTIssi ME PATER , tui: posse procedi ad eum in Sancti rum Faltos adsciscendum . AGAPI S S. Agatha Gothorum Tiaconus Cardinatis Mosca.REpletum est gaudio os nostrum & lingua nostra exultatione, dum

aquae fluiditatem convertit Dominus veluti in petrae soliditatein . ut Petrus Regalatus Durii aquas non semel ad incolumitatem, sed de more ad commoditatem sicco pede trajiceret. Magnificavit sane Dominus sacere nobiscum : Si enim virente Synagoga convertit petram in stagna aquarum , nunc ubi sterilis peperit plurimos, atque ex Gentium vocatione Ecclesia nostra coaluit, aquam ipsam quasi in petram convertit Dominus , ut potentiam suam in Ecclesiae decus exerendo, Servi sui Sanctitatem contestaretur. Petrus ergo Regalatus, qui membrorum legem rigore poenitentiae devicerat, & cuneta sensibila bona paupertatis amore despexerat, ita ivit de virtute in virtutem, & ascensiones in corde suo ita disposuit, ut accedere contenderit ad Deum factorem suum; qui sicuti ponit nubem ascensum suum , dc ambulat super pennas ventorum , ita Servo suo dedit sicco vestigio super aquas incedere , aliisque signis coruscare. Haec porro omnia BEATIssIME PATER expostulant, ut Petrum Regalatum inter Sanctos recensere non dedigneris.

CAROLUS MARIA S. Maria in Porticu Diaconus

Cardinalis Sacripantes. D Eatus Petrus Regalatus, qui suam animam odit in hoc mundo, ut

se in vitam aeternam custodiret illam , tanto aestuavit charitatis ardore erga Proximos, ut in Pauperibus sublevandis, Infirmis reficiendis. Peccatoribus ad poenitentiam revocandis manus Dei cum illo esset, per quam miracula non desuere . quae Viri Sanctitatem & cum Chri 1lo consuetudinem testarentur . Humilitatis, poenitentiae, ac innocentiae ceterarumque virtutum omnium eximium exemplar pro severiori sui ordinis disciplina strenuh decertavit, & totam Ecclesiam suis meritis exornavit . Iure igitur Sanctorum Fastis adscribendum censeo Seraphicum Virum , qui nobis gloriosa vestigia imitanda reliquit.

SEARCH

MENU NAVIGATION