SS.D.N. Benedicti 14. Opera in duodecim tomos distributa tomus 1. 12. Acta canonizationis sanctorum Fidelis a Sigmaringa, Camilli de Lellis, Petri Regalati, Josephi a Leonissa, et Catharinae de Ricciis. Una cum apostolicis literis sanctissimi domini

발행: 1749년

분량: 747페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

MARIUS SS. Ostina ct Damiani Diaconus Cardinalis BOIuvetitis . SIeut lilium inter spinas servatur, ita Petrus Regalatus inter angusta

paupertatis confinia di rigidas poenitentiae leges innocentiae cand rem custodivit. Dignus propterea factus est, ut qui cuncta temporalia bona paupertate despexerat, & sensuum illecebras poenitentia devicerat, omnia sub ejus pedibus subjicerentur. Hinc ut Servi sui Sanctitatem Deus admirabili etiam signo contestaretur ': Convertit aquas in siccitatem , ut Durium fluvium sicco vestigio Petrus de more trajiceret. Cum itaque virtutes virtutibus Petrus Regalatus vitam agendo cumulaverit, plurimisque deinceps signis inclaruerit, nihil omnino desideratur in Pstro quod utile es in recipiendo Sanctificationem ejus, quam enixis votis BEAT Issa Με PATER praestolamur.

PROSPER S. G orgii Diacontis Cardinalis Columna ye Seiarra. HEroicas virtutes B. Petri Regalati non aliter probatas scimus &veluti confirmatas , quam testimonio Divino quatuor miraculorum per quae virtutum probationem, Testibus oculatis destitutam , satis superque suppleri haec Sancta Sedes olim autumavit. Hisce quatuor miraculis nuper accesserunt alia duo, quae post indultam B. Petro venerationem facta fuisse serebantur , quaeque ad examen revocata approbari meruerunt. Habes ergo BE aTIssIME PATER satis superque lassicentia testimonia veritatis, quibus ad sanctarum legum praescriptum virtutes heroicae Servi Dei contestatae remanent, & via satis tuta aperitur ad decernendam B. Petro sacram solemnemque sanctificationem . Non aliis legibus Majores tui solemnes sanctificationes Beatis decreverunt; neque aliter Deus Beatorum Sanctorumque virtutes testatas voluit. Eja ergo

indutus virtute ex alto, & insallibili tuo judicio cultum illum B. Petro decerne , qui mirabili vivendi genere PP. Franciscanis exemplo suit, &Fidelibus omnibus admirationem attulit, quique sic glorificari meruit post labores plurimos pro Regulari Disciplina instauranda , pro Dei gloria & pro hominum salute sortiter exantlatos. ALEXANDER S. Maria in Aquiro Diaconus Cardinalis Tanarius . D EAT IssIMI P τsR . Decet maximε, ut praestantissimi Viri, qui h

roicis virtutibus dum viverent. excelluerunt , atque post mortem insigni miraculorum splendore claruerunt, infallibili Apostolicae Sanctaeque Sed is judicio in Sanctorum numerum reserantur. Quare cum beatus Petrus Regalatus Evangelicae persectionis viam a pueritia ingressus, & sancti L

a Ecclesiast. cap. s s. ve G as. b A solus ad Hebraeos cap. 12. vers. IO.

342쪽

3o2 ACTA CANONIZATIONIS

sanctissimum divi Francisci Institutum diligentissime ad mortem usque professus, laudatis virtutibus eminuerit; ardentissimaeque in Deum & . Proximum charitatis prodigium in hac mortali vita factus sit cunctis: ndeque immortalem adeptus , luculentissima miraculorum luce ab eo o natus fuerit, qui sacit mirabilia solus: Quid aliud restat, nisi ut S s-cτ1τ et Is Tuae sententia, Eum solemnius regnare in Coelis intelligamus, eumdemque in terra alacrius imitari & ferventius venerari possimus. HIERON US S. Adriani Diaconus Cardinalis de Bardis. TAntiri, absuit ut ' fascinatio nugacitatis mentem B. Petri Regalati obscuraret, & inconstantia concupiscentiae sensum transverteret, ut a prima ipsa aetate' exultavit sicut gigas, & Sanctitatis viam currere visus suit. Id autem maxim8 patuit cum in Seraphicum ordinem cooptatus partim exemplo, partim opera ac studio ad sanctissimi Patriarchae Francisci' legem vitae & disciplinae restituendam tam diligenter incubuit . Quare cum M Justi hujus semita usque ad persectam diem processerit, & quasi lux splendens pluribus miraculis luxerit, rem Ecclesiae perutilem SANcTITATEM VEsTRAM facturam esse centeo , si eundem Sanetorum Fastis adscribat, ut quasi firmamenti splendor & quasi stella in

perpetuas effulgeat aeternitates.

BEATIssIME PATER. Tximia sanctimoniae luce usque ab ineunte aetate coruscavit Petrus Regalatus : Majora praetulit postquam avitis honoribus Mundique illecebris heroic8 pessundatis Religioni nomen dedit :Tunc enim exultans ut gigas ad currendam persectionis viam, regulari observantia inter Hispanos restituta virtutes omnes , praesertim humilitatis , abstinentiae , paupertatis , patientiae & charitatis, adeo solus ipse complexus est , ut vix ceteri singulas : Quare sicut in diebus suis placuit Deo, & inventus est Iustus, ideo magnificavit eum insignium donatione charismatum : Quibus rite comprobatis. dignum propterea est, ut Coelestibus ille prosequatur honoribus , qui terrenos despexit, &velut Sanctitatis speculum universe Ecclesiae proponatur.

BE1τIssi ΜE PATER. Charitas ut Apostolus docet, est vinculum persectionis, & plenitudo legis est dilectio . Proinde si quia est , qui beati Petri Regalati virtutes inter se colligatas uno intuitu comprehendere velit, in ejus singularem erga Deum & Proximos charitatem intueatur.

343쪽

QUINQUE SANCTORUM &c. 3O3

Quanto servore animi raperetur in Deum ex his perspici sacile potest: Quod pene puer persectionis iter arripiens contemplatione defigeretur in eum , quem per aetatem nosse vix poterat: Quod decennis unicum Deum sitiens paternae domus honores divitiasque contempserit, atque ut pauperrimum sancti Francisci Institutum amplecti sibi liceret flagrantissimis precibus a Matre postulaverit ac demum obtinuerit: Quod ut Deo conjunctius adhaereret, atque in dies placeret magis, ejusdem Instituti disciplinam ad veterem integritatem revocaverit: Denique quod ceteris severiorem illain vivendi formam profitentibus omni asperitatum genere omnique Virtutum exercitio longe antecesserit. Dilectionem vero ejus erga Proximum tria potissimum luculenter testantur. Testatur pietas in aegrotos eo usque heroica, ut eorum ulcera lambere non perhorresceret. Testatur indefessus in lucrandis animis labor ; praesertim verti solicitudo ut Proximi diligerent alterutrum & 'mutuam in semetipsis Eliaritatem haberent . Testantur demum immanes illi cruciatus, quibus in se ipsumis viens animas in Purgatorio detentas ab iis ignibus quam celerrimε eripere satagebat. AEquum igitur est, ut talem Virum , qui dum viveret semper in charitate mansi, nunc in Deo manere, & Deum in eo, sAN I-et,s Vssτα, insallibili sua definitione pronunciet. ANTONIUS MARIA Pallaυicinus Patriarcha Antiochenus Assisens.

SEraphici Patris imitator egregius Petrus Regalatus antiquam sui Ordinis disciplinam restituit: Cum asperrima vivendi ratione ac jugi divinarum ferum contemplatione, pietatis ossicia & in Proximum charitatem conjungens persectiorem utriusque vitae formam omnium admirationi exhibuit. . Inaudita miraculorum novitate ac magnitudine adeo effulsit, ut inter sanctos recenseri & apud homines exaltari mereatur .

THOMAS Omini Patriarcha Hiemsolymitantis Assisιηι. Dicente Christo Domino: aui non renuntiat omnibus, qua possedet, noupotest meus esse discipulus ; beatus Petrus Regalatus, ut hanc sibi persectionem compararet, Matrem a prima aetate deseruit, generis splendorem ac seculi divitias contempsit, ut pauperrimum sancti Francisci Institutum amplecteretur; quod cum ad pristinam paupertatem reV casset, magnisque virtutibus & signis conspicuus effulsisset, sanctissime

objit . Quid igitur amplius ut inter spectatissimos Christi discipulos

cooptetur

344쪽

Ejusdem Versio latina . GABRIEL a Syrus Maronita Archiepiscopus Cypri Assisens.

BFatus Petrus Regalatus non modo videtur mihi Regularem ordinis Minorum inter Hispanos observantiam restituisse : sed etiam sancti Petri Apoliolorum Principis super maris undas ad Christum Dominum ambulantis mi tacula renovasse. Quotiescumque enim flumen Durium superaturo navicula in promptu non esset . pallio super undas extenso trans fluvium gradiebatur . Ita sanctissimi Petri & nomen & virtutem i duerat. Quum igitur & vivens Petrum virtutibus retulerit, & post obitum iis miraculis claruerit, quae a Sacra Rituum Congregatione sunt comprobata; hoc unum superest, ut SANcTITAs V EsTRA quae Petri C thedrae est heres, Petro in sancta Petri Aide Sanctorum nomen & cultum Apostolica auctoritate decornat. MADisiligod by Corale

345쪽

ALEXAMER BOrgia Archiepiscopus Firmanus Assi'ns. BEATIssIME PATER . Minoritica divi Francisci Familia in hae luee

temporum profert de thesauro suo nova & vetera . Siquidem non solum beatos viros Fidelem a Sigmaringa, di Iosephum a Leonissa tamquam superioris seculi Alumnos suos Tibi offert supremis Sanctorum titulis decorandos, verit m etiam Petrum Regalatum Hispanum a tribus post ejus exscessum seculis perpetuo Regum ac Populorum cultu, accedente etiam Apostolicae Sed is approbatione donatum : Virum sanis mirae sanctimoniae & apud Fratres suos priscae ac severioris disciplinae exemplo magis quam verbo Instauratorem , cujus adhuc vivi imperio omnipotens Deus elementa subjecit, a quo defuncto praesta ri voluit ea, quae vivus praestitit: Quapropter centeo tutissimum lore judicium , quo illi amplior titulus , solemnior cultus a Te SANCTIssINE PATER decernatur ; si enim in his judiciis Ecclesia consuevit testimonia hominum accipere, nonne testimonium trium seculorum majus est Rursus si testimoniis hominum Ecclesia non acquiescit, at divini etiam testimonii signa & prodigia requirit , nonne transmissa sicco pede flumina, consectum una tantum hora ad quadraginta millia passivum iter, conversa in flores panis & earnis fragmenta , porrectus e sepulahro mortua manu mendico panis sanctim niam & gloriam tanti Viri abundε testantur ac praedicant ZMICHAEL de Palma Archiepiscopus Teatinus Assisens.

ΙNvicto martyri, ac Fundatori egregio succedit in Ordine, Sascet Issi Ma P TER B. Petrus Regalatus, cujus insigne meritum in eo resplendet, quod inexplicabilibus exanitatis laboribus , ad primaevi fervoris gloriam . suae Familiae observantiam revocaverit, auxerit. instauraverit, cui proinde, aequε ac aliis, Reformatoris eximii elogium gra de haud incongrue adscriberetur. De Viri hujus percelebri Sanctitate abundε suademur, ex quo itinera vitae suae duplici gressu mirh consecerit, innocentia videlicet morum ac ardore pietatis: Seraphico Ordini adhuc impuber adscriptus alacriter ivit de tirtute in virtvtem , assiduoque earum eXercitamento cuncto Populo sese conspicuum reddidit atque mirabilem. Sanctitati vitae robur addidere ac testimonium fgna atque prodigia , quibus in Ecclesia Christi vivens mortuusque praesulsit.

Omnia haec PATER Ba TissIΜs , sive virtutes , sive miracula voces de Coelo sunt, quae in B. Petro Regalato enarrant gloriam vel . Teque summum Vicarium ejus excitant in terris, ut tandem aliquando irreformabili Oraculo de Sanctitate ejus veluti supplicam usin pronuncies, ac pro eo pares praecipias honores, queis ceteri Sancti in Ecclesia venerantur.

346쪽

N X clarissima Regalatorum Familia, Valli soleti in Castellae Hispani

rum Regno celeberrima Urbe, beati Petri venerabile nomen, bis centum ab hinc annis inter coelites adscribendum : Summa tandem animi alacritate, summa aequ8 pariter mentis admiratione, ex ore vestro SANcTIssIΜE PATsR , tandem prodire divina indulsit Providentia . Ejusque luculentissima merita & heroicas virtutes assiduis miraculis illustratas, tamdiu oculatis testibus destitutas, nunc demum nimio SANCTITATIS VEsTRae labore, non minus ac longissima di Iigentia & laboriosis.smo studio exagitatas , ac ea praesertim qua omnes antecellis suavitate dicendi , divinarum rerum peritia & eloquentia , recenseri audit aetas nostra & exultat: Quinimmo inter tot annorum invidiosa certamina , optutissimum Virum atque omni laude dignissimum , divinae vocis oraculo inter Sanctos relatum, congaudet excipere in gremio . Quid igitur pro ingenii mei paupertate post talem ac tantum laudatorem eximium adjicere possum l Quidnam de tanto Sanct itatis Ileroe , de quo memoriae traditum est , quod inter ceteras christiano nomine dignas animi dotes , adeo ei lasa in Deum aestuarent divini amoris incendia; adeo exardescens erga genus humanum coelestis flamma charitatis urgeret; adeo in sanctissi--m sui ordinis disciplinam ex humana fragilitate collapsam , reparan dam ardens desiderium commendaret, ut B ps EnicTUM Optimum Μa ximum Pontificem hujus nominis XIV. meruerit habere praeconem egre gium , tradere valeam l Ni ea tantum prosedici, quae ad nostram imbecillitatem sublevandam , quaeque ad nostram tuto comparandam selicitatem utilia magis ac necessaria videntur 1 Sanctorum enim exempla dis acinora gloriosa ideo nobis proponuntur in terris , ut per ea, quasi per Viam tritam ac bene paratam , perarduum salutis iter facili negotio unusquisque arripere , eoque arrepto in persectionis stadio reddatur alaetior, & in currendo, non quasi in incerto, sed Samstorum vestigia sectando sic currat ut comprehendere animetur. Relatis igitur Pro modu lo meo SANCTITATI VEsTRA gratiarum actionibus, dum Petrum Rega latum Virum rectum , humilem, hospitalem, prudentem, liberalem, fidelem, poenitentiae spectaculum , charitatis splendorem , Sanctitatis Oraculum, persectionis vexillum , virtutum omnium Magistrum , auctoritate suprema dictante proponit, totisque conatibus , ut sequamur, in flammare contendit. Dum igitur inter coelites adscribitur , hoc unum pro mea sententia di voto vehementer etiam atque etiam rogare non de sino, ut imitari non pigeat, quem laudare delectat. D

347쪽

FERDINANDUS MARIA de Rubeis Arebi piscopus Tars Usens .

BFLTIssIMA PATER. Inter tot tantasque virtutes, quibus B. Petrus emicuit, illa certh eminentior fuit , misericordia in Pauperes , quos etiam mortuos a juvare non destitit. videant itaque pauperes & laetentur . Videant beatum Virum , qui intellexit super egenum di pauperem, in Sanctorum Canonem relatum ; & quem jam tam eis beneficum experti sunt, praestantissimum habeant in Coelis patronum.

IOANNES ANDREAS Tria Archiepiscopus Tyri A s ns .PEtrum Regalatum animam bonam a Domino sortitum fuisse plura habemus testimonia: Hic enim pubertate nondum exacta, ut persectionis iter arriperet, in Franciscana Familia votis solemnibus Deo se mancipavit, & iludio renovandi antiquum vivendi asperum genus, quod suis Patriarcha Franciscus indixerat, iacultate ab Ordinarii Praefecto impetrata , una cum villacretio, Viro ejusdem ordinis clarissimo , in solitudinem secessit, ibique alii tum ex Minorum Familia , tum Presbyteri seculares suae virtutis fama allecti. una cum ipsis convenerunt. &Ordine interposita felicis recordationis Martini V. auctoritate instaurato, quidquid reliquum a domesticis Curis temporis erat, id omne in Proximorum salutem impendebat, in eos praesertim , qui vel in Nos omiis gravi aliquo morbo amictarentur , vel in Carceribus, vel in Turcarum vinculis inedia & squalore conficerentur ; & misericors Deus Petri Regalati Sanctitatem pluribus donis & miraculis comprobavit: Inter alia iter plurium dierum unius horae spatio confecit, panis & carnis frusta ex communi mensa collecta , ad occultandum charitatis testimonium iussores convertit, aquas sicco pede trajecit , eo mortuo corpus flexibile redditum, suavissimum odorem redolebat. stipem languenti pauperi sua propria manu , quam e sepulchro exeruit, tradidit. Quo tactum est , ut probato plurium seculorum cultu, venerabilis Servus Dei Innocentius XI. Ossicium & Missam in ipsius honorem quotannis celebrari permisit. Superest modo, ut Decretum per SANCTITATEMVEsTRAM latum pro ejus Canoni ratione executioni demandetur, prout ad id tuto deveniri posse demissε censeo.

MICHAEL MARIA Vinremini Arcti piseopus Theodosia Usens.

E TIssIMa PATER. Beatum Petrum Regalatum, quem paupertate, jejuniis, vigiliisque conspicuum , in Deum ac Proximum charitate serventem , ceterisque pries antissimum virtutibus inspexere anteacta se cul a , tot ac tanta sequuta sunt praeter Ordinem Sanctitatis opera &pr

Qta a digia,

348쪽

digia, ut divino amata spiritu SANCTITAs VssTRA de veneratione , Arinque tanto viro praestandis sapientissime excogitaverit.

SIMON Grilli Archiepiscopus banensii Assimni iaBEAT IssIMs PLTER. Beati Petri Regalati, quam ipse ab incunabulis sortitus est animam bonam, haud absimilem enarrarunt per totum vitae cursum mirabilia producta gesta, arctiori jugiter disciplinae . ac an siduo de die in diem poenitentiae intenta studio, flagrantissimam ejus in Deum ae Proximum palam facienti Charitatem, spiritualis L juxta Augustini phrasim 3 tectum ac culmen aedificii, quod sibi adhuc vivens prae paravit in Coelestibus . Id planh illius intercessione a Deo patrata , atque intimis rigidissimo de more discussa scrutinio reserant, ac veluti ob oculos ponunt miracula, ut propterea tutis limε quidem S AscTITAs Vrs TRAvicaria Christi voce coronam gloriae, qua Petrus in Coelis est coronatus, universae catholicae Ecclesiae de suo ubertim gestienti Athleta , per insal- Iibile Decretum nunciare queat in terris.

IOSEPH MARIA Rufus Archiepiscopus Capuanus Assissent. SI mortalium quis suerit, qui amici sortitudine christianas virtutes

omnes suerit sectatus ; seculique corruptelas vitare in animo constituerit, cordisque innocentiam cum poenitentiae ac abstinentiae virtute

conjunxerit; id pro virili, radiante Dei gratia , praestitit Servus Dei beatus Petrus Regalatus : Huic siquidem familiares jugiter fuerunt coelestium contemplationes , jejunorumque austeritates: Huic corporis &spiritus paupertas : Hie tinctissimam Fratrum Minorum S. Francisci disciplinam ex humanae naturae imbecillitate collapsam ad pristinam integritatem splendoremque pristinum revocare studuit, omnemque in id cogitationem, conatus omnes sedul5 impendit: Quo factum est, ut paupertatis Zc humilitatis admirandum imitandumque praebuerit exemplum ; laboribus verti & jejuniis fractus post Evangelici Stadii cursum , meruit abscondere vitam in Domino placidissima Iustorum morte: Proinde cum Sanctitas Vestra edixerit beatum Petrum Regalati Sanctorum Fastis publichadscribi; hoc exequi posse censeo, si BEATITUDINIs TUAE

nutus accesserit. Et ita&c.

NICOLAUS Carasa Archiepiscopus Philippensis Assimns .

O Mnipotentia Dei non minus in rerum creatione quam conservatio ne refulgens altissimae Sanctitatis argumentum aequaliter praebet tam in iis, qui novae Religionis in Ecclesia sua Fundatores extitere . quam ceteris, qui temporum injuria collapsam ad pristinam observantiam re

vocarunt .

349쪽

vocarunt. Si ergo divus Franciscus hunc supremum inter Divos gradum meruit obtinere a Gregorio IX. selicis recordationis, utpote Seraphici ordinis Auctor egregius , sicut in tua sapientissima allocutione , perpetuisque monumentis nos docuisti BEATIssIΜE PATAR , eundem a Te expectat beatus Petrus, qui ipsius non mod6 Restaurator extitit, sed Parentis sui ligna sequutus Crucem Domini a pueritia usque ad extremam senectutem in corde bajulans, in ipsa totam vitae suae rationem instituit. Unde merith omnium judicio, qui ejusdem virtutum senserunt odorem , Sanctus nuncupatus est ; quod mirific8 Deus post consummationem miraculis comprobavit. Haec sententia mea cst, quam supremo SANCTITAT Is

Tua judicio submitto.

D. FERDINANDUS NMUALDUS Guiceisti Archiepiscopus

Ravenna Misens. REstitutas decimoquarto & decimoquinto Ecclesiae seculis antiquas

Nitriae ac Thebaidum solitudines legimus & admiramur , SAN-cris si ME PATEa in actis beati Petri Regalati, & renovata ejus opera pristino um solitariorum exempla . Beatus enim vir iste austera di sanctissima Patriarchae sui Francisci vestigia proterens , atque arctissimam vitae illius rationem in se ipso prius amplexatus , tot in solitudinibus nova germina Sanctitatis felicissimε plantavit, quot e mundi sequela ereptos asseclas , eosque innumeros bonis omnibus , parentibus, sibi ipsis vale dicere jussit, atque intra montium nemorumque flentia comite solummodo paupertate ad Christi sequelam deduxit. Ipse autem Sanctitati maturus usque a teneris unguiculis , sui ipsius abjectione, poenitentia, humilitate , charitate pene incredibili, omnibus exemplar suit, omnibus omnia factus, ita ut dissicillima illa regulae s rictioris ratio . facilis &suavis ejus exemplo Sociis redderetur. Laboribus, jejuniis, angustiis, itineribus pro Domino suo Jesu, pro fratribus & Proximo incessanter etiam provecta aetate susceptis consumptus est , & Deo dilectus & hominibus, qualis vixerat diem objit extremum . Prodigia plurima viventis Sanctitatem , desuncti Gloriam indicarunt. Quare inter coelites a Sanctitate Vestra, BEATIssi ME PATER adnumerari suo ipse jure postulare videtur: Id heroicae illius virtutes exigunt. Ecclesia petit, vota omnia

praestolantur .

FELIX Solatius Archiepiseopus Thebarum Assistens. HEmicae virtuti & miraculorum claritati semper in Ecclesia Dei

Religiosus Sanctorum cultus praescriptus fuit; in beato autem Petro Regalato fervens charitas erga Deum & Proximum . profunda hum blitas , Evangelica paupertas, sui regularis Instituti eaeacia observantia , invi-Disiligod by Cooste

350쪽

3IO ACTA CANONIZATIONI s

in victa sortitudo in continuis orationibus, jejuniis, asperrimisque cruciatibus tolerandis adeo emicuit, ut verae Sanctitatis imago in ipsius vitae curriculo , in terris expressa inspiceretur . Merito igitur BEATIssItis Pars st Virum tam eximium di admirabilem , primaevae regulae Seraphici ordinis Restitutorem , virtutibus omnibus in gradu heroico ornatum & miraculis clarum, ut ex Actis, quacumque haesitatione remota inter Sanctos recensendum solemni Canonigationis Ritu existimarem .

ANTONIUS FOUeca Episcopus Unus Assisens.

I Uter Pauperes spiritu , quorum est Regnum Coelorum , BEATIssIME PATER beatus Petrus Regalatus in Seraphico Ordine maxim8 enituit; pauper ipse vindex paupertatis, pauperum Pater. Contemptus Mundi , rerumque omnium abdicatio pauperem praedicant; rigor disciplinae, solitarii recessus , nudi rudesque parietes vindicem paupertatis commonstrant; eleemosynarum copia , Conversus in flores panis, porrecta cum ipso e tumulo dextera pauperum patrem ostendunt. Hunc propterea

Dominus cum principibus populi sui collocavit; per hunc in supplices gratiarum divitias effundit; & huic Sanctorum cultum deserendum firmissimε censeo. Fr. PLACIDUS Pezetaucheri Episcopus Tiburtinus Assisens. BEatus Petrus Regalato ab ipsa pueritia christianae austeraeque vitae praejactis fundamentis , adolescens sacrae militiae in Religiosis Castris Minorum Observantium nomen dedit; ubi tum animi affectionibus , tum corporis sensibus juge ac durius intulit bellum , & Seraphici sui

Patris egregius aemulator asperrimam vivendi rationem , quam ne integritatis flos elangueret aut marcesceret, amplexus suerat, aliquot in Coenobiis stabilivit. Quia verti omnipotens & misericors Deus hunc Se vum suum coelestibus donis . atque inter cetera illo lacrymarum , quibus praesertim dissiuebat, dum operabatur Sacris, ditavit ac prodigiis decoravit, eidem sanctorum Consessiorum honores solemni ritu decernendos arbitror.

BCOLAUS XA VERIUS Santamaria Discopus Cyrenensis Assisera.

o Fatus Petrus Regalatus in adolescentia cor gessit senile , fallaces Mundi illecebras & vanitates providε declinando. Vitae deinde semitam eligens tutiorem Minorum ordini nomen dedit, in quo se totum divinis obsequiis mancipando de virtute in virtutem profecit, in oratione assiduus, in corporis amictione austerus, in eleemosynarum largitione ad muraculum usque profusus. Arctiorem Regulae observantiam apud Hispanos

SEARCH

MENU NAVIGATION