장음표시 사용
351쪽
nos promovit divino fretus auxilio, Pontificia munitus auctoritate , ut apostolicam sui Patris Francisci vitam renovaret; quod severioris disciplinae studium , seraphicum Zelum ceterasque eximias virtutes Deus ipse miris in vita & post mortem prodigiis comprobavit. Hunc igitur tantum Virum de christiana Republica & Franciscana Familia optimε meritum par est glorioso sanctorum Confessorum Canoni adscribere, ne glorificatus a Domino diutius humana devotione & cultu privetur.
NICOLAUS MICHAEL Abbati Episcopus Sollarii Assiseus.
ALtissimae paupertatis ac Fratrum Minorum Regulae a Seraphico Parente demandatae verus Reparator beatus Petrus Regalatus, humilitatis ceterarumque virtutum in gradu heroico Cultor eximius , ac miraculorum dono in vita & post mortem a Deo, qui est mirabilis in Sanctis suis, glorificatus, quae omnia fuerunt rite ac rectis probata, trium seculorum vota postulant BEATIssius Phetlla Sanctorum Fastis adscrib re , si Sanctitati Velitae placuerit, ipsum beatum Petrum pro quo enixε& humillime precor ad majorem Dei gloriam , militantis Eccletiae dec rem atque regularis disciplinae observantiam .
BERNARDUS ANTONIUS PiΣαὸIla Episcopus Constantia Assisens.
ΡRaeclara virtutum merita ac miraculorum insignia solidis innixa argumentis, quae beatum Petrum Regalatum ordinis Minorum sancti Francisci Sacerdotem commendant ea sunt, quae eumdem in Sanctorum censum solemni ritu reserri, merito postulant. Ut enim viri tum Theologicarum potissimum , ad quas suos mores comparavit, laudabiles exercitationes praeteream . illud nolim omittere, eximio in Religionem , cui nomen dederat, exarsisse studio atque et elo, quibus Religionem eamdem nedum collabentem restituit, ted & novis austerioris
vitae legibus propositis illam nobilitavit: Congruit igitur , ut operarium Ecclesiae utilem, suis providum , ea quae Sanctos decet gloria & honore dignum esse , insallibili Sasori et Aris Tua judicio decernatur. Fr. PAULUS Apiaran de Bussan Episeopus Melitensis Assisens . BEATIssIΜs P TER. Antiquissimam Canonigationis causam beati P tri Regalati, tribus sere elapsis seculis SAN TITAs VasTRA mira&incredibili qua pollet hujusce rei sacrae cognitione instituendam esse pronuntiavit . Petrus Regalatus adhuc puer Evangelieae persectionis iter arripuit, &ut Franciscanae Familiae nomen dedit, persectissimum religiosarum virtutum se praebuit exemplar, cogitationem omnem dein contulit , ut sancti Francisci asperrimum vivendi genus renovaret, quod re Duiliaco by CO Ie
352쪽
ipsa & exemplo suo ipse perfecit. Incredibile dictu quod invita &post
mortem operatus est i Sed manus Domini erat cum illo ; idcirco censeo strenuum regularis observantiae Restitutorem a SANcTITATE VEsTRA Fastis Sanctorum esse adscribendum .
ALEXANDER de Abbatibus Episcopus Virerbiensis ct Tuscanensi Assisens. Vae super heroicis B. Petri Regalati virtutibus passim circumsere-
hantisi, tametsi viderentur oculatis testibus haudquaquam suffulta , Coelo nihilominus teste sese prodiderunt. Non enim cum eodem jacuit sepulta Sanctitas. quin e recluso ad naturae stuporem tumulo manum exerceret liberalem in pauperem extrema fame tabescentem . Sic nimirum de loco suo pullularunt ossa , mortuumque prophetavit corpus ejus , in vita sua secit monstra di in morte mirabilia operatus est . Illud praeterea singulare privilegium adjungitur causa: B. Petri, quod primus Bullae satisfecerit editae a SANCTITAT a VasTRA . dum tot post mortem comprobantur per ipsum patrata miracula , quot eadem requirit Bulla ad supplendum oculatorum de virtutibus testium auctoritatem . Iure itaque merit: supplices efflagitant fideles, ut inconcusso VssTRA SANcTITATI soraculo B. Petrus Regalati numerum augeat Sanctorum Altaribus .
NICOLAUS FRANCISCUS de Boahome Episcopus Carpasiensis Assisens.
SIcut arbor bona bonos fructus facit, sic boni parentes bonos interdum filios generant, quod verificatur in beato Petro Regalato Sacerdote Prosesso ordinis Minorum, Regularis Observantiae in Hispania Restitutore, qui ab optimis parentibus ortus ac pi ἡ & sanctε educatus a pueritia , usque ad ultimum vitae spiritum Deum mirificε timuit & amavit. virtutesque christianas & religiosas in gradu excellentissimo indesinenter coluit & exercuit, ac inter alias opus summopere arduum & innumeris dissicultatibus ac persecutionibus plenum , nempe abusus in ordine suo introductos tollere, Regularemque observantiam restituere aggressus est impavidε, prosecutus est constantissimε , atque felicissimε persecit, erudiens multos regulam & justitiam Instituti sui primaevam exaeth observare di fideliter tueri: Unde mercedcin erudientibus multos destinatam, scilicet qnod qui ad justitiam erudierunt multos, sulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates, esse in Coelis consecutum & adeptum multis mirabilibus ac singularibus prodigiis benign8 revelavit juitus &misericors Dominus, ita ut is jam ab immemorabili veneratus sit uti Sanctus in plurimis Hispaniae locis, qualis veneratio ut insallibili S. Sed is A postolicae oraculo confirmetur, di ad totam Ecclesiam extendatur per solennem Decreti de ejus Canonizatione executionem videtur expedire .
353쪽
ut sic praefatus beatus Petrus omnibus fidelibus in exemplum proponatur pro abusibus improbandis & corrigendis , nec non in intercessorem . ut qualescumque abusus tollantur, ac necessarius ordo & debitus primaevus status ubicumque restituantur; &ita sub judicio SANCTIT Tis Vssτsta sentio .
LUDOVICUS ANTONIUS Valdina olim Cremona Episcopus
Hermopolitanus Assisens. SAnctorum honoribus dignissimum esse censeo beatum Petrum Regalati; qui enim Sanctorum ptaeclarissimorum virtutes & egregia facta est imitatus, simili quoque cultu ab Ecclesia cum illis est prosequendus . Quam a Christo Domino sanctus Franciscus Evangelicam accepit regu Iam ad literam , prout ipse Dominus servari edixerat Petrus servavit semper. & collapsam restauravit in pluribus Hispanorum Coenobiis ejusdem observadtiam , factus forma Gregis ex animo , humilitatis , paupertatis & reliquarum omnium exercitatione virtutum. Singularem Petri in Pauperes liberalitatem & in Deum fiduciam testari dignatus est Dominus, vertendo in flores, quae ille in sacciperio egenis gerebat sercula. re jubendo, ut alter Petrus non modicae Fidei super aquas ambularet. sgressum ergo de fruetibus seculi in aeternae salutis portum proponat SAN- exietas VasTRA toti Ecclesiae floribus Sanctitatis laureatum .
FABRICIUS BOrgia Episcopus Ferentinus Assisens. BELτissi ME PATaR . Christus Iesus ut in Ecclesiam novum quoddam
coelestis vitae genus induceret,coepit sacere prius, quam docere; quod cum probε intelligeret B. Petrus Regalatus , & sanctius illud Patriarchae Francisci Institutum inter Fratres Ordinis sui renovare cuperet, perfectam illius in se speciem & normam primus exhibuit, ut una ipsus vita lex foret, vividius expressa moribus, quam literis consignata . Quid ergo exequar congeminatos jejunio dies , in desessum orandi studium , acerrimum sui odium atque contemptum p Imaginem in eo Christi multiplicem adumbratam cerneres ἔ cum m 6 patientem patiens ac pene moriens ; modo resurgentem gaudens & pene gloriae socius contemplaretur . Charitatem porro erga Proximos satis Deus ipse praeclaro illo miraculo commendavit, cum ciborum reliquias Pauperibus des inatas in rosas convertens ratum secit, quod ille divino amatus spiritu , interroganti responderat. Erit igitur novum religiosi ordinis decus & fide lium omnium incitamentum. BEATIssINE PATER si coelestem hunc Virum veluti Sanctum jusseris invocari.
354쪽
NICOLAUS Spinelius Episcopus Messanus Assisiens.
Solidae christianaeque virtutes, quibus beatum Petrum Regalatum admirandum in modum enituisse , severissimo praemisso examine rite recteque probatum es . & liberalitas in pauperes, quibus sublevandis Proprio quodam naturae & gratiae munere factus esse videbatur, id aperistissim8 evincunt, ut haud dubie . si ita SLucri τι ri Tua visum fuerit, in Sanctorum numerum sit cooptandus, publicaeque populi christiani venerationi proponendus, quod & ego sentio.
HIPPOLΥTUS . Rtibris Saneti Secundi Episcopus
BEatus Petrus Regalatus parentum quidem nobilitate . eorum autem christiana virtute clarior huc omnia sua retulit consilia , 'ut ad evangelicam persectionem sese & alios componere te Ea propter abnegans semetipsum aristiore professione sub regula S. Patris Francisci Dominum secutus , atque collapsam ordinis disciplinam una cum villacretio instauraturus, supellectilem universam . de qua secum asportanda unice cogitavit . Breviarium fuit atque flagellum . Quis autem illo pauperior , quis sibi vilior, in se crudelior. quis erga Proximum miseratione plenior , quis erga Deum charitate serventior Θ Miracula proinde, quibus omnipotens Deus testatam voluit Servi sui Sanctitatem , ea sunt quae splendidiora esse nequeunt: Quadraginta scilicet millia passuum unius horae spatio conficere, panis & carnis frusta tempore non suo in rosas conversa, Durii fluminis aquae extenso super eas Pallio sicco pede trajectae . supplici &conquerenti ad ejus sepulchrum mendico sponte sua revolui lapidem . Regalatum palam exerere manum , & pane dato retrahere ; ne alia prope ejusdem generis aeque illustria & recentiora commemorem ἰ unise ex merito cause saeturam arbitror S NOTIT 1 TEM VEsTRAM , Beatum hunCThauma turgum in Sanctorum Album reserendo .
D. PAULUS THOMAS Marana Episcopus Asculanus Assisens.
BFιτIMINE PATER. Superna illa dona ab Apostolo enumerata , quae tamen sine charitate inutilem reddunt possessorem , in beato Petro Regalati cum illa mirum in modum copulantur: Ea enim enituit fidei firmitate, ut siccis pedibus flumina tra Ladaret, ea indutus misericordiae viscera, ut in sepulchro degens in pauperem visus est piam manum extendere, eam denique prosessus abstinentiam & paupertatem, ut Deus suis avidens virtutibus, sui filiorumque necessitati miraculo non semel dignatus est Occurrere. Fons autem omnium charitas tanta cor ejus plenitudine Disiligod by Corale
355쪽
tudine occupavit, ut pluries ejusdem repagula & cubiculi angustias detrectans ignitas suas flammas supra eminentia Coenobii tecta emiserit. Tot ergo suae Sanctitatis signis & testibus illucescentibus quid prohibet solemni ritu Sanctum vocari nomen ejus
Fe. SILUESTER Merani Episcopus Arpbrie n. Misens. IN Terna ac plane indefectibilis est illorum Domini Nostri verborum
veritas : Qui se humiliat exaltabitur . B. Petrus Regalatus sui Patris Francisci morem per omnia sequutus humiliavit se in rerum munda ianarum contemptu, in exqui sta corporis mortificatione . in perpetua sui abnegatione , in persecta Christi sequela . Idque non solum ab humano sed etiam a divino quod majus est , accepimus testimonio , nempe ab illius miraculorum etiam dum viveret, tum magnitudine , tum frequentia.. Illud ergo superest & sequitati maximε congruit, ut sententiam illam quae suam obtinet firmitatem a Petri Cathedra . quam SANCTITATEM UEsTRAΜ omnimodis implet, audiat universa Ecclesia hunc virtute provectum & excelsum Virum humilitatis suae merito maximi esse loci
apud eum , qui in altis habitat & humilia respicit in Coelo & in terra . MCOLAUS Maneinserti Episcopus Anconitanus Visens. IN beato Petro Regalato Christi fideles quod mirentur habent, habent quod imitentur . Miranda quidem prodigia . quibus Deus se mirabi- Iem reddidit in Sancto suo : Imitandae virtutes , quibus ille tamquam Fidelis Semus di prudens confirmus super Familiam suam, verbo & exemplo ita se
gessit, ut Regularis Observantiae Restitutoris nomen jure promeruerit. Deo itaque permaximε acceptum, hominibus charum,ac SANCTITATI Vrsetsta glorioium fore censeo, si ipsa selectissimum Virum , miraculorum serie probatissimum , de ordine suo, de catholica Religione, de Ecclesia tota benemeritum inter Sanctos statuat recolendum .
ANTONIUS tantoni Episcopus Faventinus Misens .HErotea B. Petri Regalati virtus a propositi sibi operis sublimitate ,
Regularis nimirum disiciplinae restauratione satis ample commendatur . Hus vitae sanctissima gesta , quamvis ob temporis vetustatem mini-mh potuerint ad juris rigorem coaevorum testium examine probari, satis tamen & a constanti trium serme seculorum veneratione &ab ipsius laborum fructu & a miraculorum praestantia & numero comprobantur. Quare nil obstare videtur, quominus optatae Resormationis Auctora S scri τι τε VEsTRA solemni ritu inter Sanctos recenseatur. . R r a PAV. Disiligod by Cooste
356쪽
PAULUS Bouassa Episcopus Spoletinus Asesens. R Eligiosissimus Sacerdos Petrus Regalati, abjectis omnibus rebus humanis excussoque pulvere mundano, pauperem Christum in summa paupertate sequi voluit, & amore Christi crucifixi succensus toto tempore vitae suae crucem ejus bajulavit: In suprema vitae austeritate mortificationem Crucis Christi in corpore suo sem per circumtulit, di in eminenti contemplationis apice ita exarsit in amorem Christi, ut verse dicere poterat, non vivo ego sed vivit in me Christus: Unde illae admirabiles virtutes christianae persectionis, quibus irradiabat, & effusa charitas erga Proximos praesertim pauperes profluxere et Itaque vivens in Christo filius lucis effectus, vocatus ad recipiendam mercedem suam a I su in illam lucem inaccessibilem & immensam divinae majestatis se immersit, ubi consors & particeps divinae naturae transmittit in terras radios suae gloriae miraculorum signis, quibus instruamur esse ipsum uti Sanctum venerandum in terris, cum jam inter Sanctos a Christo sit adscriptus in Coelis. Si tamen ita S RcTITATI VEsTRA visum fuerit.
ΡRodest universae Ecclesiae BgkτissIME PATER , ut quae B. Petrus Regalatus praebuit virtutum exempla, publico praeconio celebrentur in Mundo. Habent enim in ipso quem imitentur Fideles omnes, & praecipu8 Religiosi Viri regularis observantiae .
Is enim cum pietate erga Deum , cum corporis maceratione, cum observantia erga parentes, cum morum innocentia atque Candore, tinio vitae suae curriculo suturae sanctitatis specimen exhibuit. Hinc Altissi-r mus sanctam ejus vitam miraculis confirmavit, quibus etiam clarissimam ejus mortem reddidit. Quamobrem summa perfusus laetitia propter hoc Omnipotentis munus SANcTITATEΜ VasTRAH eniri deprecor, ut B. Petrum Regalatum virtutibus & miraculis corruscantem Sanctorum numero adscribere nota dedignetur.
MARIUS Massi Episcopus Fustinas Assisens.
Gaude ' innocentia ct extilia . Gaude inquam . quia in Petro Restauto ubique illaesa es, ubique secura . Si tenta is proficis . si humiliaris erigeris Te Porentes honorant, suseipiunt Prine pes , Maonates exquirunt . Non aliunde vero tantam innocentiae securitatem Petrus Regalatus Conscivit, quam legem membrorum compescendo, & spiritu tacta carnis
357쪽
mortificando . Noverat plane Regalatus innocentiam in Eden quam citissimh periisse , atque in Gethsemani sanguinei sudoris pretio fuisse redemtam . Quamobrem ut quam nascendo amiserat, renascendo recuperaret innocentiam, recuperatamque servaret. jugem adjecit mortificationem . asperum vitae genus deligendo, quo non in alio gloriaretur, quam in Cruce Domini nostri Iesu Christi , per quem illi Mundus crucifixus erat, & ipse Mundo . Hoc porro innocentiae lilium inter tot spinas poenitentiae a Petro Regalato sei vatum Potentes, Principes Magnatesque magno in pretio habuisse , testantur hinc elegans loculamentum ejus compori ab Elisabeth a Castellae Regina excitatum , inde Caroli II. Hispaniarum Regis, quam pluriumque Episcoporum ad Venerabilem Innocentium XI. pro cultu ipsius amplificando legationes & vota . Ipse demum Coelorum Dominus plurimorum splendore signorum Petri Regalati innocentiam illustravit. Tuum mod6 superest RpATIss1Μs PATER , atque exoptamus oraculum, quo Sanctorum glorificationem Petro Regalato decernas.
PEtrus Regalatus jam tum ab infantia Deum timere ac revereri adeo est visus, ut nullis blandientis fortunae illecebris detineri potuerit, quominus generis nobilitate contempta in Patrio Fratrum Minorum Coenobio Religiosam seu potius coelestem vitam iniret : sed cum plurimum de pristino illo pietatis servore in ea familia remissum esse animadverteret , maximopere curavit ut Fratres ad severioris vitae rationem revocarentur . Quod feliciter assecutus in asperrimum locum secedens, quam plurimis ejus Sanctitatis & miraculorum fama permotis Viris novi quasi gregis forma factus, dici non potes quam multa quamque praeclara virtutum omnium , sive quae Deum, sive quae Proximum spectant exempla praebuerit : Donec plenus meritis maximisque a Deo donis cumulatus, inter uberes Fratrum ac Populorum , quos ad omnem Sanctitatem instituisset, lacrumas est mortuus . Pauperibus tamen atque india gentibus , quos in omni vita filiorum charissimorum loco habuerat, uni cmue dilexerat, vivere Petrus non destitit, siquidem iis licet vita sun-etus, manum e sepulchro porrigens in summa rerum desperatione opem praesentissimam tulit. Faxit Deus BEATIssIME PATER , ut quemadmodum sanctitas Vestra beato Petro supremos Coelestium honores merito deferre constituit, ita christianus orbis a diuturno gravissimoque bello ipsius ope vindicatus, pulcherrimae tandem pacis & tranquillitatis otio
358쪽
ΗΥACINTHUS de Siloesris Episcopus Nepesinus o Sutrinus Assisens . BEatus Petrus Regalatus, quamquam ex illustri ortus Familia elegit
tamen abjectus esse m domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum . Arctioris observantiae inter Franciscanos Alumnos auctor eximius & acerrimus propugnator , mirum quantum in vinea Domini ad laborarit, & quam magnis charismatum donis cumulatus Proximum suum juverit. Illum proinde apprime virtutibus & miraculis clarum , id praecipuε tota sere postulante Hispania censeo, BEAT assIΜΕPάτη R inter Superos rite esse connumerandum more institutoque majorum .
LEO LUCAS Vita Episcopus Oppidensis Assislans.
BEATIssIME PATER. Eae sunt virtutes & miracula, quibus beati Peistri Regalati vita morsque illustratur, ut jure merito inter Sanctos referri posse censeam . Eluxit in eo profunda humilitas suique contemptus , ut proprias laudes omnino perhorresceret, & injurias nedum aequanimiter toleraret, sed summa cum voluptate exciperet. Resulsi persecta charitas erga Pauperes, qua potuit divino amatus spiritu panis & carnis frusta ex communi mensa collecta, ut eleemosynas celaret, in candidas purpureasque rosas convertere, eo quidem tempore quo flores omnino adesse non poterant; in hoc non absimilis sanctae Elisabeth Reginae Lusitaniae . quae pecunias Pauperibus distribuendas, ut Regem laterent, hiberno tempore pariter in rosas immutavit. Majorem autem Petrus exercuit charitatem , dum post mortem Pauperi ad ejus sepulchrum genuflexo &necessitatem aperienti panem oratori propria manu
porrexit. Praecipu8 vhro enituit Regularis disciplinae studium jam in
suo Ordine collapsae & magna ex parte obsoletae, ut eam in pristinum revocaret. Quibus aliisque virtutibus & miraculis clarum BEATissima P TER Sanctorum Albo ne dedigneris adscribere .
BEATIss IH 3 PATER . Petrus de Regalatis zelatus Iegem ordinis sui, a que ad Socios conversus proclamans cum Mathathia': etelam habet legis, exeat ps me , ct amulatores estote legis , ac date animas vesras pro testamento Patris Desri; quantum operibus, virtutibus & exemplo adlaboraverit, ut regularem disciplinam in Seraphico S. Francisci ordine pene collapsam ac nimium conflictatam reintegraret . suisque jussis primordiis restitueret, & quantum mirabile hoc opus, benedicente Do
359쪽
mino, feliciter absolutum ei gratum acceptumque fuerit, tam populorum acclamationes, quam vere obstupenda miracula, quibus illustrari meruit, jam plane demonstrant. Dum ergo ipse zelans delum legis receptus est in Coelum, dignus videtur, qui etiam hic in terris Sanctorum
Catalogo per SADcTITATEM VasTRAΜ recenseatur.
IOANNES ANTONIUS Moh toni Episcopus Anagnia Assisens .
V Irtutum beati Petri Regalati ex Parentibus misericordiae Viris, quorum pietates non desuerunt in semine eorum, fluxere primordia& praesertim charitatis: Haec etenim Petri viventis erga Pauperes & mire & verε floruit, corpus effecit agile , fluctusque sub pede duros; mortui vero, sepulchrum ejus secit gloriosum : Ex quorum probata multitudine & eminentia miraculorum, alia etiam quae in gradu heroico exercuit, signantur charismata; collapsam videlicet restituendi disciplinam inter suos assiduum studium ; & vitia exterminandi inter exteros inexplebilis ardor: Saevus sibi semperque insensus; at patiens & benignus infimae sortis hominibus, quorum infirmitatibus & inscitiae op- Portuno corporis animique medicamine & pabulo providere solemne habuit . Tantarum fulgor virtutum agnitus in se, agnitus ostentione signorum , sapienter admodum fiet Ba Tissi Ma PATER. si christianis populis per selemni orem ritum propius admoveatur, ut earum odore Perfusi coelestia quaerere , terrena fastidire suavius ad distant.
FRANCISCUS ANTONIUS Sparia Episcopus Aquinaser Fregellarum Aggisens.
BEAT Issi Ma Phet g R. Sancti Francisci regula utpote ex Evangelico sonte in Dei Eeelesiam derivata, & in Christi Domini vestigiis sundata , tam excelsae persectionis est, ut sectatores verε suos deficientibus etiam miraculis ad summum elevet apicem ; nam quicumque hanc
regulam secuti fuerint, pax Dei super illos & misericordia certissim hrequiescit. Quid igitur sentiendum de B. Petro Regalato, qui statuit supra petram pedes suos, & direxit gressus suos, non solum Institutoris sui premens exactissim ε vias, quibus totam legem implevit, sed di collapsam sui ordinis diseiplinam immensis laboribus & solicitudinibus
summo zelo ac servore reparandam suscepit Non minor profecto in Conservandis atque instaurandis , quam in ordiendis Institutis adhibendus est labor, spiritus consilii & sortitudinis, ac ardens Zelus domus Dei & in Proximum charitatis. Haec in Regalato adeo essulsere charinmata , ut plurimis prodigiis testatam voluerit Dominus ejusdem Sanctitatem tam in vita quam postea , eunetis Hispaniarum Regnis exterisque pariter Regionibus celebrem ; quibus rite probatis aequum est, ut SAN
360쪽
CTITAs VasTRA tantum Virum de divi Francisci regula adeo benign ε meritum . signis per cunctas christiani Orbis Provincias gloriosum, sanct rum Fastis Canonietatione solemni dignetur adscribere. TLUM ulli PIETU REGALAT CAA SPAEGNA,
maendae 'romi paa Din, se praeparatun Soti iste gnaae imayr sciet. Josesi Schiro Arςbiscaepu i Durrsit , e Vicar' Apostolicu i Hymarra Mae Arbaenit. Ejusdem Versio latina. IOSEPHUS AHrὸ Arctis 'pus Dyrrhaebini olim Vicarius Apostolicus
Camarra in Epiro . D Eatus Petrus Regalatus Hispanus Ba Ariss IMA PATER meruit adhuc vivens , ut Hispanica gens, cui familiaris pietas & iincera Religio , ad ipsum undique conflueret tanquam ad insigne persectionis exemplar& Sanctitatis oraculum . Franciscana quoque Familia, cui domestica se per fuit Evangelicae persectionis absolutissima conversatio, eundem agnoscit & praedicat ut eximium Reparatorem collapsae Regularis distiplinae, tunc misi in temporis cum celeberrimus ille ordo sanctimonia florebat. Nonne magna ista & praeclara heroicae Sanctitatis argumenta pad haec accedunt signa & miracula, quibus Deus Optimus Maximus viniuit clarificare Servum suum etiam mortuum. Sentio proinde tuto pro di posse ad illius solemnem Canonizationem .