장음표시 사용
311쪽
meliis alia eiusdem NATTER , quem probe noVi, egregia opera , quibus , cum cerneret antiquis operibus , quae frequenter in suis Gemmis imitabatur , in referebat , valde proxima esse , nomen suum vel latina vel graeca epigraphe ita exprimebat: NATTER. & NAH m. hoc est: Natter faciebat, more Scalptorum antiquorum . Primus Iuliam Titi Vespasiani , & Marciae Furun illae filiam anulari gemmae sculpsit ad typum illius,
quae maximi moduli est, & in celeberrimo S. Dionysii Tlaesauro Parisiis adservatur, & nomen suum latino titulo adiecit. Sed prae ceteris eius sphragismatis multis laudibus celebratur imago gemmae anulari inscalpta Eminentissimi S. R. E. Cardinalis Alexandri Albani , in qua nomen suum inscripsit: NATUP EROIEI. Amethysso etiam egregio opere insculpsit iuvenilem imaginem, quam Lutetiam Parisiorum detulit D. Abbas de Rothetin, quam etiam laudat PETRus MARIETTus . Tiberis, Apollinis, & Sabinae capita e praecellentissimis antiquis Scalptorum imaginibus excepit opificio elegantissimci ac felicissimo . Haec quae laudavi Sc alia multa eximia suae artis monimenta intra triennium Florentiae absolvit ; mox laudibus & praemiis excitatus complurium Optimatum Britannorum , Londinum petiit , & adhuc ibidem, ut fertur , summo in honore semper victurus
MARCUS TU SCHERUS Norimbergensis,
Saec. XVIII. Naturae & Artis prodigia fere omnia si quis MARCI TuscHERr ingenium nostra aetate , Deo divina sua munera effusiore liberalitate non raro largiente , complexum esse dixerit, neque adulationis , neque menda- Diqiliaco by Corale
312쪽
GLYPTO GRAPHICA. cclxxxj cii culpae obnoxius censendus erit. Id probe sciunt &testantur, qui eum nondum implentem aetatis suae trigesimum annum tum Romae , tum Florentiae conspexerunt, ejusque familiaritate frui potuerunt, inter quos me quoque animo lubens connumero . Nihil est in praeclaris artibus, quae a Graphice pendent, vel nobi- 'le, vel arduum, vel stupendum, quod ipse , alter v luti Prometheus, non sit feliciter adsequutus: egregius sPlastes, eximius Pictor, Architectus probatissimus, mi- trabilis Chalcographus , novorum operum Artis invenis tor, antiquorum imitator sagacissimus ; demum quum
laudis & gloriae ardore & cupiditate flagraret incredibili , ne cui cederet , summam quoque in operibus Glyptographicis peritiam, nullo adhibito praeceptore,
sed tantum observato Florentiae amico suo dulcissimo Laurentio Natter, dum iisdem operam daret, ostendere voluit; quae licet pauca sint , eius tamen igneam animi vim , eumque antiquorum Artificum aemulat rem praestantissimum fuisse demonstrant . Dum Florentiae degeret, non raro his studiis operam dantem eum vidi, & summa cum animi voluptate conveni frequentius. Ad tantam ingenii & artium gloriam eum educavit Clar. Philippus Stoschius, apud quem hospes Fl
rentiae complurium annorum spatio mansit 3 quo auspice immensum propemodum antiquorum operum pulcherrimorum thesaurum selectissimum sibi quotidie reseratum propositumque felici eventu contemplatus est. De tabulis ab eo pictis , de chartis calamo ex atramento delineatis , de plasticis , atque architectonicis operibus eius nihil dico . Chalcographico stilo mira isecit, non spe multae pecuniae , quam contemsit, sed , amicitiae, & gloriae potissimum mercede contentus . i
313쪽
cclxxxii HISTORIA Ex his pauca enumerare lubet : nempe prospei um Vesuvii montis cinerem S ignem vomentis, quem eo ipso in loco aereae tabulae incidit , cuius apographum in Vol. I. mearum Symbolarum Decadis II. Romanae edi tionis, adiectis eius laudibus, protuli; Catromanam Vil Iam valde celebrem Venutorum Patriciorum Cortonen sium; Nuptiarum ritus & pompam dum Sponsa Sponsi domum ingreditur I non paucas Tabulas numismatum Syracusanorum, & Urbium Siciliae, vel editas , vel edendas in praeclaro opere Cl. Viri P. D. Iosephi de Pancratiis Nobilis Cortonensis, Academiae Etruscae, &Columbariae Socii , quibus Litteratis Coetibus & ipse TusCAEstus virtutis & honoris causa adscriptus est; quae omnia & alia non pauca aereis tabulis peritissime deli-neavit & incidit, antiquorum operum imitator accuratissimus . Sed omnes ingenii sui vires , dc studiorum suorum praestantiam in ea aerea Tabula maxima ostem dit , in qua , praeter sexcentas confluentium spectatorum figuras , incidit triumphalem Arcum in celebrando, excipiendoque Francisco III. Lotharingio, Etruriae Magno Duce, Pio, Felice, Augusto, in eius adventu , in qua nihil est quod desideres. Hanc Tabulam longitudine superantem duos Romanos pedes antiquos Florentiae delineavit, Londini vero aere inscalpsit. Haec Tabula, quam Francisco Magno Etruriae Duci, nunc Imperatori Caesari Clementissimo semper Augusto dedicavit, hac epigraphe, eiusque regiis Insigni is ornata ab eo est : FRANcisco III. Lotharingiae Barri es Magiis Entiriae Duci Regi Him salem Incluto Pio Clementi Prop gatori Ampliatorique ePegiarum Artium bane Scenographiam iascis Diumphalis ante Portam Dimi Galli Florentiae adfleninem eius Ingressima foliis neest amo Sal. CID. ID. XXXIX.
314쪽
GLYPTO GRAPHICA. eclxxxiij XXXIX. ne Archety ο a se dethaeatam aerep/e incisam dediacat m et ac consecrat Marcus D fueris Noricus HSh. id Architens perenne demotissimi obsequii te limonium Londini M DCC XLIII. Huius Tabulae perpaucis impressis editisque exemplaribus, quae amicis suis carissimis, S mihi quoque ex Dania dono misit, Tabulam ipsam , ut maxime rarissimam redderet , in alium usum statim convertit. Post hunc annum, eius nominis fama masis magisque ubique percrebrescente , ab inclyto Damae Rege adcitus est, ut sumtuosissimum in regiis nuptiis celebrandis tum in principe sede, tum in augusto p
latio adparatum excogitaret , omnibusque ornamentis praeesset. Ibi antiqua omnia monumenta, quae in Aegypto S ultra in suis itineribus Regis iussu & sumtibus egregius Vir Norden viderat, in regiis tabulis ac- cur itissime delineavit & incidit. Regius publicorum perum Praefectus, & Machinarius magnis cum praemiis perhonorifice declaratus est. Venio nunc ad eius opera Glyptographica . Imaginem suam non in aerea tantum, verum etiam in duobus lapillis , Sarda , & Beryllo, alteram Romae anno CID. ID. . XXXIII. alteram mox Florentiae faberrime inscalpsit . In priore nomen suum Graece ΜυκΟΣ inscripsit . Quantum quoque artis stladio, & magnit dine ingenii sui valeret, ut ostenderet, Minervam S Iuti seram ad fidem archetypae Gemmae Dactyliothecae Ottobonianae omnium operosissimae, quam Aspasius insignis Gemmarius Scalptor effinxit i , minore loci spatio accuratissime expressi ; maiora ac longe plura facturus , si praepropera mors eum in hoc ipso gloriae
ci vide in Stoschiano opere Gemmarum cum Artificum nomine, Tab. XIII.
315쪽
curriculo aetate florentem non rapuisset, cuius obitum nuper magno cum moerore audivimus.
Laudatur hic Artifex , natione Alemannus , a SAN-DkA To in Acad. PS. Em l. pag. ais. & 3 3. qui eius aetate operam gemmis scalpendis dabat; quamvis M a1εττus suspicetur propter familiaritatem , quam cum eo habebat , ea laude ornatum . Idem Scriptor laudat etiam DAN iELEM , qui in sigillis S anulis obsignatoriis stemmata gentilitia insculpebat.
De Sebolis Gluptographicis Hispanicis, Britannicis, Danicis, Staticis, Sueviris, dissicis, aliis pse transmarinis, eorwnque celebrisfilms Scalpruribus Geminariis. USI sero apud nobilissimas transmarinas Nationes Gemmarii Artifices Glyptographicas Artes ad summum excellentiae apicem evexerint ue haud tamen sine temeritatis nota negari potest , eas praeclaros opifices iactare posse , qui merito summa cum laude in his Historicis meis Fastis enumerari possint . Illud mihi iamdiu observatum est, opulentissima Regna perpacuis superbiisse Gemmariis Caelatoribus, quia subiecti Regibus cives nimia divitiarum copia abundarent : quum econtra Italicarum Urbium Artifices praeclaris studiis a pueris imbuti, quum pluribus commodis destituti , pecunia rerum omnium arbitra carerent, eo industria, studio, labore, ingenii aciem, & virium nervos omnes
316쪽
GLYPTO GRAPHICA. cclxxxv contenderunt , ut sibi Sc gloriam Sc opes nominis celebritate, operumque praestantia sibi compararent; quod divino consilio factum arbitror , ut semper indigentes in studiis adsidue versarentur, de suis ingenii, & artis monimentis praecellentissimis patriam , nationem , Ombem universum locupletarent . Illud etiam adcedit , quod maximis gravissimisque bellis adsidue detenti Invictissimi Reges ad augendum litterarum & artium omnium spletidorem nonnisi in beato pacis otio S: quiete animum, liberalitatem , de munificentiam converterunt. Hinc videmus, ubi Hispaniarum Reges ad omnes artium elegantias degustandas , excitandasque pronos se ostenderunt, ac valde studiosos, statim tanquam e pratis fores benigno rore conspersos praestantes Litteratos Viros de Artifices omnis generis ortos esse, Sc caput ad 1idera, quae in ipsos radiabant, extulisse . Sub Potentisssimo Rege Hispaniarum nunc valde foret Regia scientiarum Sc Bonarum Artium Accademia, cuius subsellia
implent Viri longe doctissimi, qui iam multos ingenii
fructus donarunt . In Britannico Orbe praestantissimi nunc florent Artifices, quod ipsi maximis praemiis ornentur atque ditentur. de stantur collectae Antiquitates Palmyrenae , opus immortale , S maxima gloria plenum testatur illa summorum Procerum Accad ania, quae praemiis adficit eos omnes sive Litteratos,
sive Artifices, qui gloriam Sc ipsis Maecenatibus , &sibi pariunt sempiternam. Si leo magnanimi Uaniae Regis inclyta gesta , quae nullis laudibus aequare possum, qui universa Aegypto
perlustrata, antiquisque Omnibus monimentis antiquorum Aegyptiorum diligentissime delineatis, ea publico bono aereis tabulis incisis proferri & publicari iussit. C c c c Apud
317쪽
eclxxxvi HISTORIA Apud omnes testatissima sunt praemia proposita a Sc torum Principibus, a Suetiae quoque Regibus , quum ipsa Regina, cui Zanettianam Dactyliothecam Auctoris nomine dedicavi , miro insignium Gemmarum amore teneatur, 3c his deliciis antiquae eruditionis Mustum possideat resertissimum . Silentio potius quam meritis laudibus recolo famosissimum Prussiarum Resis nomen augustum, qui, quum ipse optimis disciplinis, & fluadiis omnis eruditionis sit instructissimus, tum litteras,
tum artes omnes revocavit, Sad veterem gloriam adspirare exemplo suo mirifice cogit: quae Omnia ex mox dicendis aliquo modo elucescent.
Nunc primum meis curis in lucem prodit nomen IACOBI THRONI, qui circa annum CID. IP.LVI. in adamante eximia arte incidit Insignia Mariae Britanniae ct Hiberniae Reginae , uxoris Philippi II. Catholici Hispaniarum Regis. Huius patria me latet.
iungendus, de quo omnes Scriptores , qui de Glypt graphica scripsere, silent . Hic adamantem tabulatum, ut aiunt, in lavola, ovalis figurae, atque insignis magnitudinis, exquisito opificio inscalpsit, in quo insignia Regis Prussae cum quatuor gentilitiis Stemmatibus spectantur; pro quo decem millia numorum, nempe TOLIM , accepit ; sed in eo emngendo tantum industriae, laboris, & solertiae insumsit, ut mox caecus evaserit , cuius nomen & patriam adhuc ignoramus. Haec mecum Clarissimus Baro de Stosch perhumaniter communicavit. THO- Diqilirco by Coral
318쪽
GLYPTO GRAPHICA. Glxxxvij. THOMAS SIMON Anglus, Saec. XVII. Antiquis Caelatoribus , Gemmarumque Scalptoribus proximus habitus est THOMAs Si ΜON Anglus, qui tempore Cromuelis summa artis Ec ingenii laude apud Britannos floruit . Imagines Virorum Illustrium in lapillis inscalpsit , atque etiam anaglyptico opere expressit; inter quas illae magnam ei nominis famam peperere, quae exhibent vultus Olivarii Cromuelis, & Domini Clarendonii primi inter Ministros Regni Carmii II. Regis Britanniae; quarum gemmarum ectypa e stant in Cimeliothecis Stoschianis . In formis incidit
etiam aere cudenda Numismata , quae inter consummatissima eius Opera celebrantur . Hunc nec Auctor
Dissertationis Glyptographicae , nec Maricitus nomi
MAURITIUS, atque eius Filius, Belsae, Saec. XVIII.
Ex Belgio Rohanum migravit, & domicilio sibi parato , regnante Ludovico XIII. Galliarum Rege , in Gemmarum scalptura non mediocrem laudem sibi paravit MAURITius. In Glyptographice filium suum er divit, qui complura edidit opera, quae laudata sunt, sed mox Rohano relicto Hagam Comitum se contulit,
ubi octogenarius obiit anno CID. ID. CC. XXXII. quum diu Parisiis Gemmis scalpendis operam dedisset.
N. REISEN Danus, & CAROLUS CHRISTIANUS eius Filius , eiusque Discipuli , CLAUS, SMARI , SEATON, Saec. XVIII.
REisEN Danum inter egregios Lithographos recenset
319쪽
eclxxxviij HISTORIA set M ARIETTus , qui quum in Dania Ortus esset , sequutus Guillelmum Regem, cui erat addi itus, Londinum se contulit, ubi constituto domicilio suo gemmis scalpendis sedulus incubuit. CAROLUM CHRIsTIANUM silium suum erudivit, & Glyptographicae abdita & difficilia suis exemplis monstravit i quibus adeo profecit, ut parentem longe sirperaverit: nam praestitit iudicio valde exquisito, propria, facili, ac celeri in caelando peritia ac sagacitate, quibus dotibus inter primos Anglos Scalptores Gemmari s connumerari , & quidem
magna cum laude, potuit. Is celeri fato, annis circiter quadraginta natus , interceptus est circa annum CID. ΙD. CC. XXV. Tam brevi tamen vitae curriculo complura opera elaborata reliquit ι inter quae memoratur imago Caroli XII. Suecorum Regis , in qua , praeter mollem quamdam subtilitatem, nihil est quod
desideres. Obstabat cnim, ut c. actamina sua absoluti ra redderet perficeretque, innata quaedam in eo celeritudo , quae ab ingenii vi, & mira in tractandis opificiis facilitate sponte promanabat. Inter alumnos, quos hic mirabilis Scalptor ex Britannis habuit, instructior habitus est CLAus, qui demens obiit anno CID. ID. CC. XXXIX. Alter est SMART , qui celeritate, qua in gemmis scalpendis usus est, omnium oculos admiratione complevit , sed negligentiae
crimen non evitavit, qui Parisios se contulit circa annum CID. ID. CC. XXII. SEATONUs Scotus nunc Londini primarius Lithographus habetur , cuius opera glyptographica consummatissima sunt, quum in iisdem poliendis elaborandisque nec laboribus, nec diuturno studio parcat , sed in rebus omnibus ne quid nimis servandum est 3 quum interdum labor Diuitigod by Cooste
320쪽
labor exquisitior vigorem artis & nativam dignitatem enervet. Imagines Clarissimorum Virorum Gemmis faberrime inscalpsit, nempe Pope Poetae celeberrimi, Ι nes Architecti , quem alterum Palladium censent , &Equitis Magni Ioannis Newton ; quas solutis ingentibus impendiis dedit , praeter omnium laudes cumulatissimas, & favorem paene incredibilem, quae ita oriuntur, ut magnum ex unica favilla incendium. N. OXE, Helveticus , Saec. XVIII.
Nunc primum a me memoratur , & egregiis exteris Gemmarum Scalptoribus ad censetur N. OxE Helveticus, cuius nomen ut clarescat, debetur eximio Nat-ter , qui eum praeceptorem habuit , quod mihi Cl. Stoschius patefecit. Si, ut monet Horatius, 1 metes creantur fortibus θ' ianis 3 in artibus quoque fatendum est , saepenumero ab egregiis opificibus egregios prodire opifices , qui frequentius & Magistros probatissimos
Brandenburgensis, Saec. XVlII. Huius Artificis non uno nomine laudabilis cum meminisset Cl. Stoschius me praesente in familiaribus colloquiis, omnem curam adhibui , ut de eo quae optabam rescirem . Quum Senis eum modo degere audivissem, rogavi eruditissimum Virum, fama nominis &editorum operum clarum , Ioannem Antonium Pec-cium, Equitem ordinis D. Stephani, Patricium Senensem, qui hoc, quod sequitur breviarium operum eius, ab eo obtinuit; quod subiicio : V A ON UOLrs figlio