장음표시 사용
281쪽
eel HISTORIA instauratis in Italia optimis litteris & artibus, viros in his omni laude praestantissimos se laabuisse , eosque aliorum beneficio, & patriae gloriae natos se protulisse,
atque etiam nunc proferre gloriari iure ac merito pos sit. Inter primos egregios Gemmarum Scalptores Ue ronenses a UAsARIO recensetur NICO LAUS AVANTIus, qui
in ea inlustri urbe Scholam aperuit , mox Romam profectus , in qua priscorum opificum opera regium thea trum ac sedem sibi constituisse fatendum est, in ea dum privatim Gemmas anaglyphico opere, & Sardas, & alios pretiosos lapillos insculperet, tantam adeptus cst nominis gloriam, ut eius caelaturae ad Varios Principes de ferrentur, qui hisce deliciis magnopere delectabantur . Nemo est qui nesciat, quam dissicile sit figuras instat pere in lapide Cyaneo, quem Vulgus lapistar lo adpellat : in eo tamen AvANTI Us sculpsit Salvatoris Domi ni nostri Nativitatem , compluribus figuris praenobile opus S singularc , quod emit Ducissa Urbini . Illud etiam quod eius auget gloriam, memorandum est, ex
eius Schola & Galeatii Mondellae prodiisse Matthaeum Nassarium, de quo paullo post dicam, qui elegantioris opificii dignitatem valde perfecit & amplificavit .
Nico LAI AVANTII eximium opuS , inter rariora censendum , adsertur in Dactyliotheca Zmettiana a me observationibus inlustrata Tab. II. in qua spectanda exhibetur imago Alexandri Magni Macedonum Regis, Achillis specie , pulcherrimis armis induti , ad quem Heroam ipse maternum genus , Velleio teste , i referebat ; qua singulari Gemma anaglyptice ex scalpta nil elegantius & nobilius cerni potest. Memorat VAsAxius
282쪽
Pictorem i) sua aetate celebrem IACOBUM AUANTIlIΜ,
qui, ubi disserit de Pictoribus Venetis & Lombardis,
eum nunc patria Bononiensem , nunc Mediolanensem scribi , in Indice vero rerum notabilium, Veronensem adpellat. Eum quoque egregium Gemmarum Scalptorem fuisse narrat, & coniungit cum Caspare & Hier nymo Miseroniis. De hoc Scalptore, qui vel pater vel frater fuit Nico LAi AVANTit Ueronensis, nihil scripsere Aulis Dissert. Glyptogr. & MARIETTUs. Si tempora, ad quae respicit VAsARI Us, animadvertamus, eum potius NicoLAI AVANT1I patrem & praeceptorem suisse crediderim.
GALEATIUS MON DELLA Ueronensis , Saec. XVI.
De Artium splendore & gloria optime meriti censendi sunt non solum hi, qui in iisdem supra ceteros praecellunt, verum Sc illi qui in tradendis docendisque magisteriis ac modis praestantes discipulos & alumnos educarunt. Utraque laude fulget GALEATius MoNnELLA Ueronensis, qui, utpote in Graphice peritissimus , pretiosos inscalpsit complures lapillos, S inter disce tes suos habuit Matthaeum Nassarium , qui eum &Nicolaum Avantium longe superavit. Hi egregii Scalptores Gemmarii , quum in dics se proficere in Glyptographice vidcrent , minime ausi sunt in Gemmis nomen suum inscribere 3 quod nostra tempestate tam frequenter factum cernimus, ut qui minus idonei sunt,& in caelaturae opificiis parum versati, temere id facere, & saepe quidem numero, non erubescant . Sunt etiam Scalptores non pauci adeo lucri cupidi , ut vel sitis
283쪽
suis operibus, vel antiquioribus nomen Graecorum Cae latorum incidant ; in quo scribendo plerumque valde errant, & monstra confingunt , ut alibi ostendimus . Plurimorum opificum, qui in scalpendis lapillis excelluere Saeculo XVI. & XVII. in meis Cimeliis exstantectu pa e sulphure elegantissima , olim in Andreiniis ,
in uuibus si eorum nomen indicaretur , eorum operum desci iptionem heic ad texeremi resque esset pulcherrima scire non tantum eorum nomina , Verum etiam quae ex eorum manibus prodierint opera elegantissima. VA-sAkia curis & laboribus vivunt tot eximii Scalptores Geminarii , quos ipse laudavit 3 complures vero non ricibis noti sunt , quod de his Scriptores, qui ea aetate vivebant, siluςrς' , . UT Illustrisi. Scipio Marchio M AFFEius r Hieronymum Veronensem nominat intcr laudatissimos Gemmarios L1thooraphos, fratrem praelaudati GALEATU MONDELLAE , quem nec Auctor Dissertationis Glyptographicae, nec Petrus Mariettus recensent.
MATTHAEUS NASSARIUS Veronensis, S aec. XVI. Valerio Vicetino , & Ioanni Bernardio a Castro
Bononiensi coaevus fuit MATTHAEUS NAssARIUS, vulgo ilii stapo , Veronensis, qui cum ipsis recensendus est inter Mimos, qui artis Glyptographicae fores aperuit,& in scalpendis lapillis pretiosis, crystallisque veneres omnes, & qualis quantaque adhibenda csset solertia , studium, diligentia , suorum opificiorum venustate &
284쪽
praestantia, summa cum laude ostendit I) . Fuit enim, ut adnotat VAsARius ca), in Graphice praestantissimarum artium duce S parente excellentissimus, tamque mi r bili ingenio praeditus, ut fidibus canere, & Galliarum Regem Franciscum I. oblectare , eique placere quam- maxime potuerit. Praestantes Magistros Nicolaum Avantium, & Galeatium Mondellam superavit. Inter egregia ab eo inscalpta opera memoratur a risARio Iaspis viridis, sanguineis inspersus guttis, in quo humani generis Reparatorem e cruce depositum tanta solertia &artis magisterio in scalpsit, ut sanguis e vulneribus Christi manans vividus cerneretur , quo opere rarissimo , laudatissimoque , soluto ei pretio , potita est Isabella Estensis Princeps. Multis Gemmis admirando opificio exscisis, adiit Galliarum memoratum Regem Magnanimum Franciscum I. qui eius virtutem non solum laudibus , sed & praemiis honorificentissimis honestavit . BENUENUTus CELLINI Us Florentinus, qui solus, si gemmis scalpendis operam dedisset, cum eo de gloria primoque honore certare poterat, eum laudat, & in eadem professione sua praestantissimum , dum ipse apud eumdem Regem versaretur, adpellat 3 . Ea tempestate consuetudo illa invaluerat, ut Principes Viri, Optimates, & Proceres nobilissimi non solum baltheos, Scingulos, & torques, verum & capitis operimenta pretiosssimis inscalptis lapidibus, ac gemmis exstanti opificio faberrime caelatis, condecorarent. Haec igitur o namenta plurima Parisiis persecit MATTHAEus , quae
i in eo scribit Ill. Marchio Scipio Masseius in Par. III. Cap. VI. pag. 193. na illi irma. a In Par. 3I. Volum. I. pag. 288. & 189. In Vita sua. quam Italice scripsit , pag. aeo. quamvis errarerit Typographin , eum Meser Masiis dei adpellat.
285쪽
plurimi aestimabantur. Uenerem cum Cupidine exqui-1ita arte effinxit, cuius ectypum e sulphure, eximium Opus , apud me est . Deianiram , seu mavis Iolem , Herculeis spoliis gestientem pulcherrimo Chalcedonio, forte fortuna in flumine invento, veluti singulare suae artis miraculum perbelle aptatis coloribus, opus tanto Rege dignum, persecit , eidemque Fautori suo beneficentissimo exhibuit. Primus, ni fallor, inter recentiores aurea signa, quae persecit, lapillis a se incisis ditavit , quibus portatilem sacram tabulam pro ara Sacelli regii effinxit & ornavit . In patriam reVersum iterum apud se adcivit Rex, monetisque suis cudendis praefecit, Sc praciniis regia liberalitate eum oriravit. Alia
praestantissimi huius Artificis opera memorat VASARIUS, quem adeat eruditus Lector ; eumque meritis laudibus ornat Celeberrimus Scipio II archio AIArpΕius i . Si validis uti possem coniecturis , cius opus esse crederem
insignissimum opus , quod nuper observavi in regio Florentino Cimeliarchio, in Gemma Heliotropio ovalis figurae utrinque exscisa, latitudinis sere unciarum quatuor, in qua divino opere inscalpta est Infantum Bethlemiticorum nex, pluribus admirandis nexibus, ac s-guris ornata, & B. Virgo Maria asello vecta Puerum Iesum deferens in Aegyptum , comitante Sponso Iosepho Sanctissimo . Verum deest nomen Artificis , dum matres omnes , & parvuli inter furentes milites ululare , fugere, flere, & loqui videntur. Hoc opus facile donatum est a Maria Medicea Galliarum Regina.
Alterum omnino certum atque indubitatum immota
talis NAssARII opus ex Sardonyche insigni adsertur a NAR iETTO Tab. CVi I. in Vol. 1 I. in quo sculpta creditur
286쪽
ditur Constantini Imp. pugna & celeberrima victoria. Nam in volitante vexillo nomen suum ita insculpsit Artifex praestantissimus: O P. N. S. nimirum Opus Nassarii Scalptoris, sive Seulptoris. Huius praestantiae & raritatis opus aerumnosissimum, qualis, quantusque fuerit NAssARI Us Veronensis, perspicue ostendit. Adrertur e iam ab eodem Cl. MAR iETTO Tab. CXUi1Ι. imago admirabili opificio Achati Chalc. inscalpta Francisci I. Cliristianissimi Galliarum Regis, nudo capite, cum thorace & paludamento, a quo inclito Maecenate ad tantum gloriae fastigium N AssARIus evectus est.
CLAUDUS, &BRUGIASOR I Veronenses, & alii Discipuli MATTHAEI NASSARII Veronensis,
Saec. XVI. Solent plerumque praestantes Artifices cumulandis pecuniis dediti, vel quieti suae & commodis nimium indulgentes , neminem docere , atque instituere, ut sibi consulant, & curis omnibus vacent: quod quidem ipsi naturae repugnat, & divinis consiliis, legibus, ac civilibus institutis maxime adversatur , quae scientiam sine invidia communicandam docent . Maximis laudibus celebrandus est Matthaeus Nassarius Veronensis, qui exemplo suorum Magistrorum alios egregiae indolis im' enes concives suos scalpendi peritiam docuit, & suos alumnos fecit, qui a Vasario nominantur i inter quos primus cum laude recensetur quidam Veronensis Aurifex , qui, quod cruribus laboraret, claudus si et po adpellabatur. Peritum quoque discipulum fecit alterum Ueronensem, fratrem Dominici BRUGIAso RZI I , ac prae
tereat i) Vasarius loco citato pag. 29o. scribit Demenico Brustis Greti. Lat. aerens mures. At Aia ne Dissert. Glyptogr. scribit pag. Cap. XXV. Frater Domιniei Errata SD ia, seribit, nescio quo auctore.
287쪽
eclvi HISTORIA terea duos eius nepotes, aliosque plures Italos & Galatos homines . Fuit Matthaeus vir liberalis, ingenuus , comis, non divitiarum, sed gloriae, & famae nominis cupidissimus 3 cuius non ultima laus est placuisse m gnopere augusto Genio Francisci I. Galliarum Regis ,
quo defuncto, & ipse Parisiis mortuus est post annum CID. ID. XLVII. relictis filiis , qui valde ei dissimiles fuere.
IOANNES IACOBUS CARALIUS Veronensis,
Saec. XVI. Romae floruit, operumque suorum fama non Italiam tantum , sed etiam Poloniae amplissimum regnum implevit IOANNM IACOBUs CARALius Veronensis . UAsARI Us de eo non meminit in Vita Valerii Vicentini, in qua sibi notos Gemmarios Scalptores commendat 3 sed alibi multis cum laudibus celebrat , nimirum in Uita Marci Antonii Bononiensis T Chalcographi sua aetate praestantissimi ; in quo imitando, dum viriculo aereis tabulis incideret, omnem adhibuit industriam, omnique ingenii S solertiae conatu eius peritiam aemulatus est CARALI Us. VASARI Us aeneas ab eo complures egregio opificio incisas tabulas enumerat , quas, ne instituti nostri limites praetergrediamur, praetermittimus. Direpta Urbe, paullo post, quum ingenio maxime polleret , S maiora suae virtutis & praestantiae monumenta relinquere cuperet, totum se dedit scalpendis Gemmis anaglypho, ct diaglypho opere; nec solum gemmis, Verum etiam crystallis, ac tandem in Architectu
t) Loco superius memorato. Sed Cl. Scipio Marchio Masseius diam tantum nominat, &Iacobum Canitium adpellat, praetermitis priore nomine , nempe Lxvinis, Ver nae Illustri Parte IlI. col. I93.
288쪽
GLYPTO GRAPHIC A. Glvij rae operibus mirifice excelluit apud Poloniarum Regem, cuius liberalitate honores , de magna praemia consecutus est 3 tantumque regiis muneribus profecit , ut in Parmensi ditione ingentem auri summam, ut ex ea I crum in senectute , reversus in patriam , perciperet , conlocaverit. Amplissimo elogio ita eum celebrat V sarius , ut fatendum sit, nemini in Gemmis utroque opificio tum exstanti , tum cavato sculpendis secundum fuisse ν quem CARALIUM minor a MARIETTo silentio praeteritum , de quo pauca Cl. ViCTORius i
LUDOVICUS ANICHINIUS Ferrariensis, Saec. XVI.
Dum hoc aureo saeculo in Glyptographica arte in Italia plures excellebant opifices, supra reliquos eminuit LuDoviCus ANICHiNIUs a patria Ferrariensis, qui Venetiis vixit, atque in augusta Urbe, sapientiae , optimarumque artium domicilio , praeclara edidit suae artis & scientiae exempla circa annum CID. ID. XL. quem suis laudibus ad caelum evexit PETRUs ARRETI-Nus 3 S GEORGius VAsARius ), qui eum facile cognovit, atque eius opera contemplatus in lapillis mira subtilitate caelaturae, & ingenii solertia minimis insculpendis adeo excelluisse ad mat, ut omnium me tes in admirationem & laudes rapuerit. MARI ET Tusadnotat eum & in cudendis i l lustrium Virorum numismatis praestantissimum fuisse , nullo adlato huiusmodi eius artificii auctore , vel teste . De his enim silet VA
t Disserti Glyptogr. Cap. XXV. pag. go. locum tamen & elogium Vasarii noti indu
289쪽
SARIUS , gemmas tantum minimis figuris ab eo exquisito artificio inscalptas memorans, neque Vir Cl. Ro-DULpHINUs UENUTUs memorat Pontificia Numismata ab eo perfecta; etsi non ita facile negari possit, Avicui-NIUM, qui miro artificio Gemmas perfecit, & Numi mala perficere non potuisse , nam & alios Gemmarios utraque laude celebres ea tempestate & Nummographos filis se ex hac Historia perspicue compertum est. Nec UAsARI Us , nec MARI ET TUs, nec alii, qui post eum scripsere , gemmas pretiosiores ab A N 1-cysi Nio incisas enumerant, neque e qua Schola prodierit, quove tempore Vixerit, declarant. Sed quum PETRr ARRETINI laudes promeruerit, eidem coaevum fuisse dubio procul est, atque eo tempore tunc maxime Bois ruisse, quo scripta est ab eo epistola superius mem rata, quae mihi ad manum non est , neque , ut arbitror, a Veritate aberravero, si coniiciam, regnantibus Clemente VII. P. M. & Carolo U. Caesare. Inter alios Gemmarum Scalptores aevo suo Romae celebres , quos commemorat CAΜILLus LEONARous Pisaurensis in suo Speculi Lapulum i), laudat FRANCIsCUM NICHINUM Ferrariensem, qui, ut observat Auctor Dissertationis Glyptograhicae a , vel frater est Ludovici Antehinii iam laudati , vel fortasse idem ipse ,
perperam a LEONARDo nominatus, de quo alii viderint.
fieri , Patavinus , Saec. XVI. Quemadmodum Graecia antiqua Pyrgotele summo
ci Venet. Edit. anno MDXVI. & iterum Parisiis MDCX. opus vero , Sacrae Cori gregationis ab Indice nuneupatae Decreto, ilire, meritoque damnatum. a Cap. XXV. pag. 3I.
290쪽
GLYPTO GRAPHIC A. Scalptoriae artis magistro superbiit; ita & Italia ALEXANDRO CAEsARIO, sive DE CAEsARIBUs, Veluti Pyrgot te altero, qui veterum praestantium Scalptorum gloriam, si non aequavit, certe artis ingenio & conatu admir bili aemulatus est, operumque i ima nominis immortalitatem sibi peperit multis laudibus celebrandam . Ut enim Phocionis Atheniensis imaginem anaglypho opere Sardonychi insculpsit Pyrgoteles, eidem summo viis ro coaevus , quae in Stoschiano egregio opere adsertur Tab. LVI. in qua & nomen suum inscripsit ; ita& ALExANDER ad eius exemplum Achati Sardonychi adsimili opere eamdem imaginem exsculpsit , eo tamen discrimine, ut Ρyrgoteles caput Phocionis ad dexteram Gemmae partem expresserit , pallio tecto sinistro humero ALEXANDEst vero collo tenus sine pectore essin-Xerit, ad laevam gemmae partem Verso eius capite , opificio plane mansuetiore , ac molliore, sed dignitatis S gravitatis pleno. VAsARius postquam plurimos Gemismarios opifices laudavit , ut ad ALEXARDRUM Venit , meritorum, eorumque operum iudex peritissimus, eum reliquos omnes praetergressum adfirmat elegantia operum , praestantia, diligentia , ac venustate absolutissima, omnemque artium encyclopaediam , ut ita dicam, exquisitissime eum calluisse memorat. Adcedit Michaelis Angeli Bonarrotii oraculum, qui dum contemplar tur numismata ab ALExANDRO mira arte absoluta , ac praesertim illud in honorem PAULLI III. P. M. cuius effigies viva videtur, postica vero exhibet Alexandrum Magnum pedibus summi Sacerdotis Ierosolymitani pro-Volutum, eumque adorantem, exclamasse ait VAsARIus i , postremam venisse artis horam, videlicet non plus