Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen primum gemmarum ectypa et Antonii Francisci Gorii enarrationes complectens

발행: 1767년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

Glxx HISTORIA Christianissimus , qui artes omnes, & studia absolutissimas reddidit favore regiae suae magnificentiae, & incredibilis liberalitatis, qua in omnium ore est, vivit, vivetque semper, nullis omnino, licet maximis, laudibus aequandus. Harum omnium laudum aemulus nunc

feliciter regnat, vigilatque Rex Invictissimus , ac Potentissimus LUDOVICUS XV. quo auspice, favente, ac praesidia omnia ad augendum amplificandumque praeclararum artium, & litterarum decus suppeditante, insignes forent Gemmarii opifices, quorum nomina, &eximia opera, quae mihi innotuere, nunc recensentur.

Ea semper fuit Gallici Orbis laus , ut ingenia maxima tum in liberalibus disciplinis, tum in praestantioribus artibus semper floruerint i quod etiam tribuendum illis Regiis Academiis , in quibus viri longe doctissimi, & probatissimi, spe praemiorum quae regia libera-

Iitate adsidue dantur, ad omnia praestanda, quae aeternitate digna sunt, excitantur , S cumulatissime recre

antur .

COLDOREUS Gallus, Saec. XVII. Floruit eximius hic Scalptor Gemmarius sub Lud vico XIII. & Henrico IV. Christianissimis Regibus , cuius imaginem opere tum anaglyphico , tum diaglyphico exquisitissime elaboravit, insigni artis nobilitate ac magisterio. Credibile est integras quoque figuras

eodem opificio, &, ut solebat, delicatiore caelatura , expressisse, quae vel non exstant, vel ignorantur. P secto in vultibus exhibendis eum nemini secundum fuisse testatur MARIETTus . Fama est eum ab Elisabeth Regina in Britanniam adcitum, cuius imaginem exstanti opere admirando, quod in Crogatianis Cimeliis spe- Diqiliaco by Corale

302쪽

GLI PTO GRAPHICA. eclxxictatum est, in Achate Onyche sculpsit i quapropter a Britannis magno in pretio eius scalpti lapilli habiti

sunt, & certatim conquisiti. Hunc suspicatur Mariettus ipsum esse IULIANuM de Fontenay , cognomento ab omnibus , reiecto proprio nomine , Comἡ adpellatum , qui magno in honore fuit apud Henricum IV. Galliarum Regem , cui munus scalpendi Gemmas suas i γ , & in regio Palatio mansionem dedit, eumque inter domesticos Cubicularios suos adlegit, & tamquam praeceptorem peritissumum suorum Scalptorum Gemmariorum officinis in Musto suo praefecit; cuius suspicionis suae non paucas rationes, & quidem non leves, adsert 3 quem adeat

N. R E T Gallus, Saee. XVIII.

Ineunte saeculo XVIII. Romae ' anularibus gemmis scalpendis dedisse operam REY Gallum, narrat Auctor Dissertationis Glyptographicae ca , qui numisina eximii operis ab eo aere coronario fusum cum imagine Emmanuelis Theodosii Cardinalis Bullionii adfert, arugento tenuissimo ita bracteatum , totumque viriculo summa diligentia perpolitum , ut conspicientibus omnino culam videatur . Ex gemmis praecipua cum laude ab eo describitur Smaragdus, in quo imaginem D. C toli Albanii Clementis XI. Fratris filii egregio labore artisque nobilitate insculpsit . Parem laudem adeptus est inscalpta signatoria gemma insigni is gentilitiis Marchi

ci Laudatur tu patentibus Litteris , in quibus data a Rege Chνistianissimo privilegia. Artificibus recensentur, datis ad diem XXII. Decembr. m. MDCVIII. ca Cap. XXV. pag. 9o. 9 . & 91.

303쪽

eelxxij HISTORIAchionis Castri Sancti Viti , Hieronymi Theoduli Patricii Romani distincta & decorata.

FRANCISCUS IULIANUS BARRIER

Gallus , Saec. XVIII. Natura ipsa avida laudis S gloriae sibi mirum BAk sti εχ ingenium emnxit, qui invito patre, a quo Aurariae arti suae , & encausticae picturae destinabatur, sui ipsius praeceptor adeo in Gemmis scalpendis utroque opificio excelluit , ut regius Gemmarius Opis ex factus nominis immortalitatem feliciter sit adsecutus . Sculpta ab eo spectantur complura capita , figurae , animalia, necnon illustrium Virorum imagines , inter quas illae probatissimae habentur Marchionis Rangonii pro Serenissimo Blutinae Duce ad Regem Christiani Dsimum oratoris , & Domini de Fontenelle . Obitum suum IV. Fidus Maias anno C ID. ID. CC. XLVI. aetatis suae LXVI. multis laudibus honestavit.

IACOBUS GUAX Marsiliensis , Saec. XUIlI.

Parisiis celebre est nomen Regii Scalptoris IACOBiGuAY , qui nunc vivit, floretque , Opificum Gemmariorum decus & ornamentum . Graphices praeceptis ab eximio Pictore Boucher instructus, relictis Aurariae

artibus , & patrio Marsiliensi solo , Glyptographico

tantum Parisiis magisterio incubuit . Quum insignem Gemmarum CroZatianam Syllogen vidisset, summa discendi proficiendique cupiditate incensus Italiam perlustravit , Florentiae vero anno CID. ID. CC. XLII. diu

moratus, Gemmarum Thesaurum sedulo contemplatus est, ac praestantiora tum antiquorum, tum ne rerico rum Artificum opera accuratissime expendit. Mox Ro

304쪽

GLI PTO GRAPHIC A. eclxxiij mam petiit, ubi sede iussu Regis Christianissimi in Palatio Accademiae accepta, ita tempus omne distribuit, ut & gemmis incidendis, S Museorum tota Urbe r rioribus monumentis perlustrandis operam daret . Singula artis miracula, quae conspexerat , adsidua meditatione recogitans infixa animo conservabat , quapropter antiqua capita & protomas , inter quas Antinoi caput Sardae, alterum eiusdem Antinoi signum artis miraculum , egregio opere in scalpsit , in imitandis antiquis Graecis opificibus felicissimus. Parisios redux se in Glyptographicis opificiis magis magisque acuit ac perfecit. In imaginibus sculpendis nulli secundus, effigiem vivo Ore ac pene voce V. de Crebillon expressit mox puerulos & seminas, & alia multa opera elaborata absol-Vit, quae, ut brevitati consulam, praetermitto. In eL figie D. Marchionissae de Pompadur summo atque incredibili studio, auxiliante Venere ipsa cum Gratiis, exstanti opere singulari Gemmae exsculpsit ; sed, quod aliqui non probarunt, in minore, quam OpuS erat, tanto capiti area, in qua oportebat, ut latius exsplendesceret, atque emineret. Christianissimum Galliarum Re gem Ludovicum XU. Sardae in triumphali curru vectum, ad pedes sedente Regio Delphino , exquisitissima arte inscalpsit . Sed nihil praestantius , absolutius nihil Triumpho Fontenoyensi , quo ostenso , iubente Rege , scalptor regius declaratus est , & ab eo tum aedibus ad Mustum, tum regiae Accademiae Pictorum& Sculptorum adscriptus est , quod decus expressit in Gemma, quam eidem Regiae Accademiae dono dedit sub emblemate Genii Graphices, cui Apollo suae laureae partem impertit. ZΣκ IO.

305쪽

HISTORIA IOANNES BAPTISTA CERTA IN

Gallus , Saec. XVIII. Adhuc vivit Parisiis egregius hic Scalptor , qui aemulatione certavit cum filio Mauritii Belgae. Bacchi cam pompam inscalptam in anulari Gemma illa cele berrima, quae antea fuerat divini Michaelis Angeli Bo narrotii, quam Magnus Ludovicus XIV. Rex Christia nissimus in digitis suis inseruit, egregiis conatibus, quibus difficultates superavit, accurate expressit. Non ingenii vires, sed proposita operum schemata ei defuere.

CAPUT XV ΙΙ

ΙMperatorum, Regum, & Principum , qui in Gera

manico Orbe tanquam sidera lucidissima micant ac splendent, non recensebo nomina in hoc ipso Capitis XVII. vestibulo, quum in his quae a me mox dicu tur , meritis Iaudibus non fraudentur , quorum auspiciis, favore, & liberalitate auctae ornataeque sint Glyptographicae artes, quod perspicue apud omnes in comsesso est . Quemadmodum enim terra nisi Solis radiis illustretur, & opportunis imbribus irrigetur , squal rem induit, ac sterilescit ue ita etiam disciplinae omnes, S pulcherrimae artes , quae a Graphice ortae sunt , nisi maximorum Principum liberalitate , beneficentia , amore, ac pervigili studio recreentur , prosecto sordescunt , & gloriae auras , & praestantiae favores non

sentientes, veluti faces quaedam vento non agitatae erasti Diqil ipso by Coosl

306쪽

GLY PTO GRAPHICA. cclxxv stinguuntur. Hinc Alemanniam cernimus ope S praesidio magnanimorum Principum Gemmarios Artifices

ingenio A patientia prae ceteris incomparabiles semper florentissimos, ac praestantissimos produxisse, & adhuc producere, qui ad honoris S gloriae fastigium pervenere i quorum nomina illustria nunc recensemus: atque utinam omnia nobis nota , dum scribimus, exstitissenti

CASPAR LECHMANUS, MISERONIUS, eiusque filii DIONYSIUS S FERDINANDUS

EUSEBIUS , Saec. XVII. In conseta est , Regum S Principum favore ali ,

mirumque in modum florere optima studia & artes , si praestantes Uiros honoribus S praemiis liberalissimis ornent, atque honestent. Laudatur Rodulphus II. Imperator gloriosissimus , qui pulchrorum operum amore mirifice delectatus est , eaque de re praecellentes Opifices ad se adcitos ad Glyptographicen & Toreuticen in sitis regnis exercendam excitavit. In Musto Vinde-bonensi Caesareo plurima pretiosa adservantur Uasculae crystallo, Achate, & Iaspide, quae tum pulchritudine , tum seperatis arte multis periculis, inusitato quodam opificio exsplendescunt. His elaborandis tunc operam dabant, & praestantiores censebantur, CaspAR LECHMANUs, S: MIsERONIus, a quibus in Bohemicis OLficinis exempla petita, quae hodie multa in laude sint. MisΕ ouius ni tamen scribendum sit Misu ora Ius, equa familia celebres Glyptographos prodiisse Casparem dc Hieronymum Mediolanenses diximus Antiquarii Caesarei eximium decus adsecutus est. Eidem in Glyptographice successit optimus filius DioNYsius , qui ius- tu Mathiae Caesaris exscisis multis gemmis, aliisque e

307쪽

cclxxvj HISTORIA pretiosis lapidibus persectis operibus, Musea Vindebonensia & Pragensia ornavit. DIONYSII filius FE ni NAN-Dus EusEBius , titulis & honoribus aulicis auctus a Leopoldo Imperatore, demandata sibi munera accurate

implevit a . CHRISTOPHORUS SCHWAIGERUS

Alemannus, Saec. XVI. & XUII. Stemmata & Insignia in Gemmis inscalpsisse Cnk1STOPHORUM SCHNAIGERUM , non ex eius caelaturis, sed ex eius Icone , quam pinxit Ioannes Van-Αch , aerivero incidit anno CIP. ID. C. Lucas Κilian , colligit PETRUs MAR iETTus. In subiecto elogio , Latinis versibus expresso , cum Pyrgotele propter caelandi peritiam comparatur, quod Poetico oestro tribuendum est.

PHILIPPUS CHRISTOPHORUS BECLERUS

Alemannus, Saec. XVIII. De hoc Gemmario Artifice plura adnotat PETRusMARIETTUs, e quo pauca haec decerpimus . Primum Aurariae operam dedit , sed quum Viennam Austriae petiisset , Glyptographicen in ea didicit a Seidiligio Caelatore famigeratissimo . Imperator Caesar Iosephus apud se in honore habuit; mox, eo vita iuncto, C

rolus VI. magnorum ingeniorum munificus conquisitor & Fautor, cudendorum numismatum suorum proin

vinciam ei demandavit, & nobilitatis insigni is dec ravit . Russianam regiam Aulam petiit , ubi Magni Petri I. CZaris sphragisma obsignatorium incidit , &restitutis in eo regno monetariis ossicinis , iisdem cu-

308쪽

GLIPTO GRAPHICA. cclxxvijdendis praefuit , multis S magnificis honoribus ab eo Principe ornatus , qui ei advenienti , dum pranderet , ferculum adferri, eique adponi iussit . Eas potissimum Gemmas exquisito labore & laudabili nitidoque opificio inscalpsit ; quibus epistolae & chartae obsignantur , quae emblemata quam perdissicilia sint, nemo est qui nesciat,

nam in his Principum Uirorum Stemmata praesertim apud Alemannos valde laboriosa, ad omnes Heraldicae scientiae regulas accurate exprimi debent , inter quas obsignatorium Liriae Ducis sigillum maxime laudatur. Gemmis exstanti opere exsculpendis operam dedisse serunt , diaglyphico vero opere gemmis inscalpsit etagies Caesaris Augusti Caroli VI. & Augustae Elisabetheius Coniugis ; nec non in Iaspide Inclutum a Sabaudia Principem Eugenium emiaxit . Obiit Uiennae Austriae VIII. Eidus Maias anno CID. ID. CC. XLIII.

SPANEN BERGERUS Norimbergensis, CONRADUS MULLERUS, & IOANNES CONRADUS

eius Filius, Alemanni, Saec. XVIII.

Norimbergae multos annos in Glyptographica se exercuit egregius SpANENBERGERUs , qui eam quoque d cuit , & discipulos habuit, inter quos memoratur CoNRADus MULLERUS. IOANNES MULLERus, eiusdem ComRAD 1 filius , institutiones secutus est celebris Becxeri , de quo diximus ; nam quum scalpendis in lapillis, &gemmis, Inlustrium Familiarum Insigni is, & Stemm tibus , studio , arte , ac diligentia praecelleret , patre suo vita stincto anno CID. ID. CC. XXXIII. relicto patrio solo Strasbourgh , Lutetiam Parisiorum se contulit, ut facilius studiis suis S utilitati consuleret , ubi nunc honestissimo utitur domicilio. A a a a CHRI-

309쪽

celxxviii HISTORIA

CHRISTOPHORUS DORSCHIUS, & SUSANNA

DORSCHIA F. Norimbergenses, Saec. XVIII. In Gemmis scalpendis adsiduo labore, quoad vixit, praesertim in Regum ac Principum Imaginibus, ut solebat, accurate expressis, insudavit CHRIs Top Hostus

DoRs Aius Norimbergensis, qui hoc saeculo floruit ab anno CID. ID. C C. ad annum CID. ID. CC. XXXII. quo fato itinctus est XVI. Kal. Novembres, aetatis suae anno quinquagesimo sexto. Praeceptorem habuit patrem suum, qui si in Italicis, non vero in Alemannicis Sch lis se perfecisset, maiorem prosecto laudem, ac sui nominis celebritatem sibi conquirere potuisset. Erat enim ingenio valde perspicaci, & ad aerumnas dedito. A patre optimo egregie in Glyptographice erudita est eius filia SusANNA , matrimonio iuncta Ioanni Iustino Prester, Moderatori Patriae Academiae Pictorum, quae hac tempestate in Gemmis utroque opificio scalpendis cum imitatione antiquorum exemplarium , &multa diligentiae laude dat operam: de quibus horum Artificum dotibus multa accepi in familiaribus colloquiis cum Clarisi. Barone de Stosth. Insigniora Dosts-CHius collegit antiquorum Artificum ectypa , quae in domesticis Cimeliis servat nunc eius filia. Idem etiam Chalcographus egregius, qui aereas Tabulas omnes incidit , quae exhibentur in Gemmarum Thesauro Ioan. Martini ab Ebermayer , quem Commentariis inlustra

310쪽

Saec. XVIII. Inter Gemmarios Scalptores probatissimos , qui nostro aevo florent , recensendus est LAURENTIus NA TER , civis Norimbergensis , Vigore animi , solertia , peritia S elegantia in suis caelaturis nemini secundus. Praeceptorem habuit Oxe Helveticum , de quo dic mus, quem longe superavit. Anno circiter CIO. ID. CC.

XXXII. Florentiam appulit, & in hac Urbe, in qua

artes omnes maxime florent, per triennium moram fecit 3 quo tempore quum insigniora Graecorum opera Gemmis exscisa sedula cura, multaque meditatione sedulo contemplaretur, & sulphurea ectypa suppeditante Ill. Barone de Stosch, eius monitis ac praeceptis in dies magis magisque proficeret, tantam nominis claritatem adeptus est , ut inscalptae ab eo Gemmae ab omnibus magno studio cuperentur , conquirerenturque . Solus Franciscus Ningilius Florentinus eius virtuti, & aemulationi obstitit. Ne autem tam praeclaro opifici cedere videretur, imaginem , ut ille fecerat , Ioannis Ga-stonis Magni Ducis Etruriae in Achate Sardonyche diligenter inscalpsit. Sardae inscalpsit imagines Marchi nis Ludovici Tempi , & Martelliae eius Coniugis lGDissimae, ut eorum nuptias ingenii sui monumento aliquo honestaret. Achati Sardonychi pulcherrimo Veneres omnes & Gratias circumfudit, in quo exquisito opificio emnxit imaginem Nobilissimae Feminae Valvasoniae SuareZ della Conca , eximia forma celebris ac spei atissimae. Persimili lapillo sculpsit etiam Philippi Baronis L. de Stosch caput , & in eo nomen suum graeca epigraphe inscripsit. Exstant etiam in meis Ci

SEARCH

MENU NAVIGATION