Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen primum gemmarum ectypa et Antonii Francisci Gorii enarrationes complectens

발행: 1767년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

iam addi possunt qui Gemmas in vasculis aureis vel argenteis, in monilibus , in armillis , in fibulis, in loricis etiam Caesarum, in anadematis Augustarum , in crepidis & calceis ingenioso luxu interserebant . Adde etiam gemmas insertas in Deorum Dearumque vestibus , praesertim quum in celebrioribus f dis in aedibus exponerentur , vel in pompis sacris deserrentur ; qua occasione simulacra eorum vestibus pretiosissimis a Vestitoribus Deorum , & a feminis ornatricibus amiciebantur de ornabantur.

CRONII, qui aurea Augusti aetate floruit , multamque gloriam in scalpendis Gemmis consecutus est , superius mentionem seci, S deperditae Gemmae ; cuius singularis archetypi ectypon quod apud me exstat,

Musam fidibus canentem referens , memoravi a me editum. De eo haec PLINI Us i . se Post Pyrgotelem

A Apollonides S CRONIUS in gloria fuere, quiis que Divi Augusti imaginem similem expressit, quais postea Principes signabant, Dioscorides. is

Praestantissimi huius Gemmarii opificis octo Gemmas, quae ad nos pervenere, superius descripsimus, atque editas indicavimus . Artifex Augusti genio & amore plane dignus, qui imaginem itiam eius manu i scalptam tanti secerit, dc diplomatibus, libellis, atque epistolis obsignandis ea usus sit; eaque insecuti Principes signare perseveraverint 3 quod multa cum

laude memorat SUETONI Us r . PLINII vero elogium paullo ante adlatum non repeto.

82쪽

Inrer claros Liviae Augustae Aurifices, quibus Gemmai rum Caelatores intelligimus , recensendus est ΕΡΙ-TΥNCHANUS ; qui pulcherrimam, absolutissimam, S Gratiarum ac Veneris leporibus omnibus plenam expressit Germanici Iuvenis emgiem , quam superius descripsimus & indicavimus . Clare , ut opinor, liquet, quodnam fuerit Aurificum opificium ; quum

eorum opera Gemmis insculpta , eorumque nominibus insisnita ad nos favente sortuna pervenerint, e terrae visceribus eruta . En eius titulus sepulcralis ,

r) qui testatur , eius cineres in eodem Conditorio Libertorum Liviae Augustae in olla conditos fuisse. Sed illud animadvertendum, quod quadratarius duo menda in eo commisit, nam legendum est EP Υμ

Hunc quoque inter Aurifices Domus Augustae memoratum legi. Exstat Beneventi lapis editus in Thesei ro Misararis a , in memoriam T. FELICIS OΜ-NIUM ARTIFICIORUM STUDIOSISSIMI. Fl ruit sub Tito Vespasiano , qui Iuliam eius filiam, post eius mortem BerFlu stupendae magnitudinis ,& admirandi operis insculpsit ; de quo supra . Inscriptis Saxis non raro H omittitur, adeoque etiam

Uide in Columbario meo pag. I 34. num. CXV. a Clast. XIII. pag. CMLIII.

83쪽

Legitur in monumento, sive Columbario servorum SLibertorum Liviae huius Artificis nomen ; in recto HEDΥS Hi . cuius uxor filii SECUNDA . En eius titulus ollae cinerariae adcommodarus:

Inter Aurifices Domus Augustae recensetur.

Cum Aurificibus Gemmariis coniungendus videt TIULIUS NICEPHOR, qui pretiosos lapides disposuit musivo opere , & propter artem hanc suam MUS EI ARIVS dicitur in Romano lapide penes GRU-TERuΜ i), qui singularis est; nulla enim aliorum Musiaramm, seu potius Mustari na, mentio in editis lapidibus habetur. Musivarii opifices inter Gemmarios, & inter Pictores connumerari possunt; pi gebant enim coloratis lapillis imagines omnes, animalia , flores , A. ea quae ad ornanda pavimenta , parietes, S cameras convenire putabant. De his Aristificibus P Liratus Lib. XXXVI. Cap. as. Nostra a late haec Ars mirifice floret ac perennat Romae , sed hi Artifices vitreis coloratis tesserulis utuntur , non vero, ut antiqui , lapillis multicoloribus pretiosissimis ex Oriente advectis. De his multa, non tamen Omnia, erudite adnotavit Io. CIAMpINIus Praesul Romanus Heterum Mom ment. Par. I. Cap. X. Veterum Musivariorum Historiam, summo eruditorum

plausu susceptam , nuper edidit Praesul Amplissimus

84쪽

FURIETTI Us , cuius doctrinam ac probitatem nulli. honores aequare possunt . In meo Musto tres tabu-: lae mussivo opere elaboratae exstant, quae ornabant

pavimenta Villae Tiburtinae Hadriani Caesaris Augusti, quas ad me misit Vir Clarissimus FRANciscusFICORONIus anno MDCCXL. Has alibi proferam aeri incisas. Lithostroton Delubri Fortunae Praene-- stinae , quod Sylla ei ex voto dedicavit, apud me, servatur , primum artis miraculum Romae spectatum, teste eodem PLINIO , a quo laudatur ; quod in lucem protuli in Par 1II. Instri . antiq. Etruriae tabit in Tabula itI. Sed vigente ac florente aureo Augusti aevo

noti lapillis ex Occidentis sedinis petitis, sed ex Orientalibus, insignia opera minimis gemmis persecta

fieri consuevere, quae ad absolutissimum decus Η driano Augusto imperante pervenerunt . Haud igi- . tur , ni fallor, culpabor, si & hos praestantissimos Musivarios cum Gemmariis peritissimis miro quodam artis foedere socios coniungam . Horum paucissima nomina ad nos pervenere, silentibus vetustis Script ribus. IOSUM supra Musivarios omnes opifices longe eminentissimum sitisse ex eo coniicere possumus, quod hunc tantum cum laude celebret PLivius Hia flori Natur. Lib. XXXVI. Cap. as. memoratque eum Pergami urbe florentissima stravisse Asa ton Oecon pamvis testulis tinctis in varios colores. Translata Romani Imperii sede in novam Romam Constantinopolim, masna cum nominis celebritate florentibus sub Constantino Magno & reliquis Imperatoribus, praeclaris Musivariis, iidem varia opera fecerunt tum in Palatio, tum in celebrioribus Ecclesiis, ac praesertim

in Aede Sophiana. Ex his Scholis prodiere alii Mu-

85쪽

sivarii, qui primum Romae, & Ravennae, ac mox etiam Saeculo M. Venetiis & Florentiae Basilicarum tholos, arcus, tribunas , S absides musivis picturis omarunt, inter quos praecellit APOLLONlUS Graecus. Sed Romae sub Augustorum imperio Liberti ex Graecis orti floruere T. IULIUS NICEPHOR , Q. LISIUS POSTUMUS , P. RUBRIUS TROΡΗΙ-MUS, P. RUBRIUS AGATHO, M. ALFIUS ONΕ- SIMUS , qui in egregio opere Praeclarissimi Praes

lis Fu iETTI laudantur.

LAMI RUS

Hie Aurifex LAMIRUS innotescit ex antiquo marm re Clugiano prope Venetias , quod editum legitur in Muratoriam Theseum. a

M. LOLLIUS ALEXANDER

Opinor Gemmarios Romanos vendidisse inscalptas Gemmas , quarum infinirus erat numerus S usus , non solum penes seminas , & delicatiores homines , ve-- Tum etiam eas quoque scalpsisse. Gemmarium nobis exhibet Marmor a me editum inter Domam , a

nempe M. LOLLIUΜ ALEXANDRUM , quod haec habet: D . ΜM. LOLLIUS. ALEXANDER GEMM ARIVS. ET. FLAUIA. SABINA. FECERUNT AEDEM. CUM. SUO. SIBI HIPOGAEO. SIBI. ET. SUIS LIBERTIS. LIBERTA BUS VR POSTERIS Q. SUIS. POSTERIS QVE. EORVM. H. A. D. M

86쪽

Praeclarorum artis operum studio S amore magnop re inclaruisse Liviam Augusti coniugem, iam cum late observavi ; nam in Aula sua plures habuit Pictores, Sculptores, Imaginum & Signorum Artifices, Coloratores, & Gemmarios Aurifices, inter quos m moratur MENANDER, qui ab eiusdem Liviae nomine M. LIVIUS MENANDER dictus est. En

. eius titulus: a

Etsi artifieio caelandi Gemmas non emineret eminuit tamen, ac magnam laudem consecutus est MNESARCHUS , cuius nulla, quod sciam, opera exstant adscripto eius nomine ; tamen ea excellit atque emunet gloria, ut Pythagorae Samii, origine vero Etrusci, pater fuerit, leue HERMIppo , S DIOGENE LA-Ε Tio Lib. V11L a quibus adpellatur , quod gemmarum anulariarum Sculptor fuerit De eo IAMELICus quoque & PORpHYRIus meminere. L cum ApuLΕ1i in Flaviis adfert FRANCIsCUs IUNIUs.

is Pythagorae Patrem MNESARCHUΜ comperiose inter sellularios artifices gemmis faberrime scalis pendis laudem magis, quam opem quaesiisse.

ti a Uuis Columbarium pag. I 33. num CXXI.

87쪽

rissimus FRANCIsCus Iu Nius i . Fuit non solum p litor lapidum , sed & Artifex Gemmarius , de quo consulendus SALMAs Ius in Pliniani, Exercitationibus. Forsitan floruit sub Neronis imperio , eiusque Libertus fuit. In Vasionensi hoc Marmore a) adnotandi sunt OPIFICES LAPIDARII, qui non solum lapides peregrinos & marmora , verum etiam lapiulos pretiosos ac gemmas expoliebant , quae artes e iam nunc apud nos in ossicinis Florentinis Mediora Imperiali Musto adiunctis Clementissimi nostri Cassaris munificentia florentibus vigent, & cum Gemmariis tanquam socii opificiorum adsidue operantur. Hi peritissimis Lapillorum Interfectoribus famulam tur , qui opera admiranda faciunt Musiva ; nos dicimus di commesso , & ipsos Artifices Commettitori dipiare dure dicimus, de quibus inserius redibit sermo.

Clarisi. Ρ1riscus 3 Opifices Lapidarios eos quoque esse suspicatur , qui Gemmas parabant , dc ad im gines ac figuras in ipsis scalpendas poliebant . Credebam igitur Lapidarios lapides ad aedificia parasse& expolivisse ; sed quum alii Opifices adpellentur,

Gemmarios potius indicari in marmore arbitror ;inter quos vel tamquam Praefectus, sive Magister,

ri spotiio Miseeli. Eria. Aiit. MEL UI. pag. 222. Hune ipsum lapiὀem repetit M ratorius in suo Thesauro Cissis. XHI. pag. CM XV. min. v. Vide in Voce LAPIDARII.

88쪽

GL I PTO GRAPHICA. Ivij vel tamquam Dominus primas tenuit DECIMUS SALLUSTIVS ACCEPTVS. Quod spectat ad Lapidarios opifices, hi facile esse possunt qui Gemmas poliebant; quod ut bene apteque fieret, non solum opificio, sed etiam peritia ac sim dio pollere debebant ; nam & Gemmas, S Crystalla & Vitra habemus mira arte polita ; quod opus

saecatare S brillantare etiam patrio nostro vocabulo dicimuS.

Pulcherrimum Epigramma adfert Spoesius in Miscelimneis Em litae Auicillitatis pag. ars. in honorem PAGI pueri, qui gemmis monilia fabricabat, & auro imsertas mirum in modum disponebat; quare etsi non constet, Gemmas inscalpsisse , tamen inter Gemmarios Artifices locum meretur , quum has laudes imierit :

NOVERAT HAEC DOCTA FABRICARE ΜONILIA DEXTRA. ET MOLLE IN VARIAS AURUM DISPONERE GEMΜΑS .

Claruisse apud Romanos S seminas, quae auro includerent Gemmas & Margaritas, ex antiquis inscriptis marmoribus mihi compertum est . Discimus etiam eas conspicuo Urbis Ioco, nempe in Via Sacra, officinas habuisse, in quibus praesertim mundi muli bris oriramenta ostendebant , & vendebant . Testem adfero lapidem sepulcralem inter Domanos a me edi

89쪽

lkiij HISTORIA MARCIA. T. F. SEUERA AVRARIA. ET. MARGARITARIADE. UIA. SACRA. LEGAUIT CODICILLIS TESTAMENTI LIBERTIS. LIBERTABUS UE. SUIS POSTERISQUE. EORVM

Vides Feminas dictas Aura; ias, homines Vero, qui ca landarum gemmarum peritia pollebant, ut supra adnotavimus, adpellatos Ait; ques. Feminas quoque DraFbarias , quae auro opera praese tim aerca inaurabant , memoratas in priscis monumentis invenio . En lapis inter Guianos a me editus , i quem in Agro Romano erutum exscripssit idem DONIUS.C. FULCINIVS. C. LHERMEROS BRACTEARIUS FULVIA. MAL ΕΜΑ VIXIT. ANNIS. XXXXVIII. BRACTEARIA

In aliis lapidibus Muratores B Hearii frequentius m

morantur .

Artificis Graeci nomen minimis litteris scriptum in Gemma Cimeliarebit Medicet Imperialis, perperam le-dlum, itemque alio modo

quum scriptum sit, decurtato nomine, ΠEIPΜΟ. Si quidem

90쪽

quidem ΡΕΙGMONISi opus est Bacchans ebrius, sal- tans , de quo suo loco superius dictiun est . Vide

Prodit in lucem ad hanc Aurificum Gemmariorum seriem, & laterculum, a nemine antea eXcogitatum, ornandum augendumque PHILODAMUS , qui no- . minatur in marmore sepulcrali Capuano penes Gnμt Πυλι. i

PHILO DAMI. BASSIA URIFICIS OSSA. HIC SIT A. SVNT. 'Q. PLOTIUS FELIX Post hunc adcensendus Q. PLOTIUS FELIX, qui in

marmore inter Doniana GEMMARIUS DE SACRAVIA dicitur . Quum praeclaros Artifices Eborarios , Margaritarios, Caelatores auri & argenti, dc Amisces, ac Geminarios ossicinas habuisse constet in SACRA VIA ; minime coarctandum videtur Gemmariorum munus, ut solummodo Gemmas vendiderint 3 quae opinio est Clarist. MURATORII ; sed eos arbitror tum scalpsisse Gemmas, tum etiam vendidisse, qui earum pretium probe sciebant.

POSTUMUS

Producimus Artificem operibus ex auro praestantem , fama etiam eruditionis & litterarum celebrem, POSTUMUM Romanum, Capua oriundum. Hic, teste SurdA a post trigesimum aetatis annum Graecis

SEARCH

MENU NAVIGATION