Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

4쪽

S ELECTAE

DISSERTATIONES

POL EM ICAE

AD TRACTATUM

DE TRINITATE.

6쪽

DISSERTATIONES

T O M. II.

7쪽

Si videbitur Rmo P. Mag. Sae. Pal. Apostol. D. gordani Patri Antioch. Vice .

IMPRIMATUR,

8쪽

UNITATE DEI

DISSERTATIO.

DEI UNITAI ADVERSUs MARCIONEM VINDICATUR .

q. I. Num Deum esse demonstrat adversus Marcionem S. IrenaeuS , lib. s. adversus Haereses, cap. 63. Marcion igitur ipse , inquit, di- -ii .idens Deum in duos, alterum quidem bonum , alterum judicialem dicens , ex utriusque interimit Deum . Hic enim qui judiacialis , si non σ bonus sit, non est Deus; qaia Deus non est , cui bonitas desit; O ille rursus qui bonus , si non O judicialis , idem quod bis

patietur , ut auferatur ei ne sit Deus . Iuema modum autem O sapientem dicunt Patrem om- A nium,

9쪽

α DE UNITATE DEI .nium , si non O judiciale ei assignent λ Si enim sapiens , O probator est ; probatori autem fιι-bes judiciale ; judiciale autem asseequitur justiatiam ; ut juste probet justitiam , provocat judicium t judicium autem cum sit , cum justitia transmittet ad sapientiam . Et cap. 4s. Platonem Haereticis Religiosiorem fuisse ait, qui eumdem Deum justum Obonum confessus est . Et lib. . cap. 26. In Lege igitur oe Eva gelio , cum sit primum, O maximum praeceptum , Diligere Dominum Deum ex toto eorde et dehinc simile illi, Diligere proximum sicut teipsum , unus idem ostenditur Legis O Evangelii Conditor . Consummatae enim vita praecepta in utroque Testamento cum sint eadem , eumdem ostenderunt Deum, qui particularia quidem praecepta apta utrisque praecepit : sed eminentiora

in summa , sine quibus salvari non potest , in

utroque eadem suasit. Alia apud Irenaeum luculentissime contra Marcionis errorem scripta passim occurrunt , quae hic referre brevitatis caus. fa omittimus. II. Adversus Marcionem Dei unitatem vindicavit egregie Tertullianus. Lib. I .cap. g. prohat unum Deum esse , quia Deus est sium mum ma num et summa autem ma a duo esse non

Possunt. , , Quantum , inquit , humana con- ditio de Deo definire potest , id definito , M quod & omnium conscientia agnoscet, Deum ,, summum ei se magnum , in aeternitate con-

,, stitutum , ct c. Quae erit iam conditio ipsius

10쪽

CONTRA MARCIoNSM . ῖ summi magni λ Nempe ut nihil illi adaeque- tur , id eit , ut non sit aliud summum ma- ,, gnum ; quia si fuerit, adaequabitur ; & si

, , adaequabitur , non erit iam summum ma- ,, gnum . Ergo unicum sit necesse est , quod , , fuerit summum magnum, par non habendo, is ne non sit summum magnum . . . Proinde . , Deus , cum summum magnum sit , recte veritas noltra pronuntiavit: Deus si non unus D est , non est .

Cap. s. Probat plures Deos admitti posie,

si duo praedicentur . ,, Quae ratio , inquit, duo, , summa magna composivit Primo enim exiis, , gam cur non plura , si duo p Quando loeu- , , pletiorem oporteret credi substantiam divini- tatis , si competeret ei numerus. Cap. 7. Occupat responsionem Marcionitarum dicentium , pluribus tribui Dei nomen in Scripturis , qui non sint summa magna ; unde scriptum est: Deus stetit in Synagoga Deorum, in medio autem Deos diiudicat: & , Ego dixi , Dii estis; Ita nec sequi Creatorem esse sumiamum magnum , quia Deus est . Sic porro ipsis respondet: se Si communio nominum conditio, , nibus praejudicat, quanti nequam servi Re- ,, gum nominibus insultant Alexandri , & Da- ,, rii λ Nec tamen ideo Regibus id quod sunt ,, detrahetur . Nam Sc ipsa idola gentium , , , Dei vulgo ; sed Deus nemo, ea re qua Deus, , dicitur . Ita ego non nomini Dei, nec sono, ,, nec notae nominis huius, summum magnum

SEARCH

MENU NAVIGATION