Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

stolis, quas Marcion agnoicebat . Sed haec ad unius Dei & Creatoris quidem probationem pertinent , qui sit Legis Mosaicae Auctor, &Inspirator Prophetarum . . Lucae cap. s. Christus Leprosum sic alloquitur : is Vade , ostende te Sacerdoti & offer ,, pro purgatione tua, sicut praecepit Moyses, ut testimonium hoc vobis., , Serba Sanctus Epiphanius sic expendit i , , Potuitne Do- ,, minus , si contra Legem , Legisque Deum ,, suam haberet comparatam doctrinam , cura- ,, tis a se hominibus , veluti Leproso huic , , istiusmodi mandatum edere λ Vade, ostende,, te Sacerdoti. Ubi cum Sacerdotem commeri morat , Legis Sacerdotium non abrogat .

,, Quod si Moysis praecepto iubet obtemperariis Legis, Deum minime commendat, aut ei se maledicit . Sed tam semetipsum , quam se Deum Patrem suum , Legem Moysi tradi- , , dii se confirmat. Ibidem ait Christus , secundum Evangelium etiam Marcionis r Ut sciasis quia potestatem habet Filius hominis dimittendi peccata in terra . Quae Verba evendens S. Epiphanius , ita colligit: Si totestatem habet in terra , nouerit terra ab illius, ae Patris ipsius operibus

aliena .

Cap.6. Lucae haec habentur . Dominus est Filius hominis, etiam Sabbati. In quae verba S. Epiphanius , Sabbati , inquit , se Dominum profitetur , ne Sabbatum a molitione sua abbo

rere crederetur .

22쪽

Ibidem habentur haec verba et Secundum hae eadem faciebant Prophetis Patres vestri . Ex quibus S. Epiphanius ita concludit i cum

Prophetarum mentionem faciat, Prophetas non repudiat; cumque eorum caedem ulciscatur , non a Prophetis alienus , sed eorum Deus erit. Lucae s. haec leguntur: Et ecce . iri cum

illo loquebantur , Moses Elias in gloria . In quae S. Epiphanius sic notat : Si alienus esset Moses illo , cui Legis est a Cisisto quondam mandata provincia r Si alieni insuper Prophera ; numquam eos secum sua illa in gloria repraesentaret.

Ibidem in haec verba : E nube vox et Hic est Filius meus dilectus . Si de nube , inquit , locutus Pater Filium suum Discipulis ostendit,

non alius esse potest Conditor , quam is ipse qui per nubem Filio suo testimonium praestitit: nec in ea solum , qua caelo superiora sunt, dominatum

obtinebit. Cap. I . Haec extant in Evangelio Lucae Marcionico e Gratias ago tibi , Domine caeli. Quae contra Marcionem sic intorquet Sanctus Epiphanius t Domino itaque caeli gratias agit ἔlicet , terrae , sustuleris , licet Patris vocem subtraxeris , Marcio : ne Patrem a ciuisto suum pronuntiari Conditorem ostenderes. Vivunt adhue o spirant veritatis illa a te reli la membra . Voculae ista nimirum , quas tu velut iureliquiis neglectas , per oblivionem retinuisti tEtiam Pater . Ex quibus plane istud conficitur ,

23쪽

proprio Patri gratias egisse Christum Dominum, eumdemque erit Dominum appellasse .lbidem . Dixit Chri itus Legi siperito et In Lege quod scriptum est ρ Et respondens post Legii periti verba , dixit: Recte dixisti: hoc fac , O vives. Ex quibus hoc elicit ratiocinium S. Epiphanius i Cum Dei Filius inamet ver tas esset, neminem eorum , qui se de vita conse quenda interrogarent, fefellit. Iuare cum Ovitae nostra curam gesserit, edi ei, qui Legem servaret, ad futuram vitam ostenderit; sed Oeum , qui cum Lege ipsa consentanee responde rat , praeclare dixisse testatus fuerit, quis erit tam vecors ac stupidus, Marcioni ut inhaereat , si Deo illi maledicat, a quo non modo Lex inomines , sed O Evangelii gratia est derivata 3 Lucae I a. haec scripta sunt i Timete eum , qui habet potestatem mittendi animam in gebed-nam . Quae verba sic adversius Marcionem urget S. Epiphanius. Velim mihi respondeas, o Marcion , quid de eo censeas, qui potestatem babere dicitur λ Si enim Patrem illum esse diaxeris , eumdemque , quem tu bonum Deum prae

diras , Iudicem esse confiteris , qui pro meritis suis unumquemque compenset: aut si alium quempiam esse judicas, Conditorem sellicet , quem tu proprie judicem constitutis ; cedo , quis ei potestatem commiseris P Hanc enim si babet ipse per sese, magnus utique es , ac potestate praeditus . IVod si judicandi penes ejus facultas est , erit oe servandi. Σui enim jurisdictionem eae

cere

24쪽

COMTRA MARCIONEM . 17cere potest, potest O absolvere . Praeterea si , cum Iudex in gehennam praecipites immittit animas , bonus ille Deus , qui tantam animarum curam gerit, non eas liberat, haberi bonus qui poterit ut enim ille fortior est , nee ex ejus manibus extorquere potest et aut , ut f eultas suppetat, deest tamen liberandi voluntas. Ubinam igitur illa bonitas est 3Ibidem extant illa verba r Iuaerite regnum Dei r O bae omnia adjicientur u bis . Quae in Deum Marcionis sic urget Sanctus Epiphanius r Si alienis sustentamur opibus ,

estque alius ealestis regni Deus , quid potest iu

hoc esse fermone consentaneum p Nam aut ad illum tam inferiora Ma pertinent, quam edeleste regnum; iderius inferiora haec omnia , quae

sua sunt , pro labore illo , quem regni sui desiderium offerre solet, hominibus rependit: auita regnum, futurumque saeculum ad illum pertinet , ut hac infima Conditori tribuenda sint . Ex quo sequitur , Conditoris ipsius voluntatem ad supremi illius regnum accomodatam esse ; cum iis omnibus gratificetur , O faveat, qui justitiam ipsius , ac regnum requirunt. Iuod si v luntatis nulla dissensio , sed summa quaedam con cordia sit, non jam duo sunt, triave principia.

IV. Theodoretus lib. s. Haereticarum Fabularum , cap. IT. eumdem Veteris , & Novi Τestamenti Deum esse contra Marcionem probat. Nos autem , inquit , scimus, o Veteris,

in Novit Testamenti Auctorem unum esse, quod ipsam per Ieremiam Propbetam aperte docet et

25쪽

18 Da Uu1TATE DEI Disponam , inquit, domui Israel, O domui

Iuda , Testamentum Novum, non fecundum Testamentum quod disposui 'Patribus eorum , in die quo apprebendi manum ipsorum , ad educen. . dos eos de terra OA dipti; sed disponam eis Testamentum Novum , dans leges meas in mentem eorum , O in cordibus illorum scribam eas.

Pibus verbis aperte docuit, quod qui Vetus dedit, Vovum etiam exhibebit. Ruod si Pr phetiis fidem non habent, audiant Legislatorem

leges antiquas non subvertentem, sed adstringe tem . Subvertentis enim esset dicere: Dictum est antiquis , non moechaberis λ ego vero dico - vobis, Moechare et O diotum est antiquis , non occides; Ego Sero dico vobis, Occide . Hoc enim faciunt Antitactae cognati Marcionis. Dominus autem in legibus quas sancit, aperte docet , quod non subvertit antiqua , sed perfectio-' rem vitae rationem inducit. Et quemadmodum

literator eos , qui discere incipiunt, literarum caracteres docet: iis vero qui bos didicerint, Illabarum connexiones tradit; alios autem do cens quomodo conjungenda sint nomina , O alios quae sit lectionis concinnitas , non contrarias do 1 rinae leges profert, sed congrua aetati documenta praebet: Sic Christus Dominus convenis tes unicuique generationi leges dedit. Necessarias enim o primas in hominum natura inscripsit. . . . Alias autem diversis modis dedit in unaquaqse generatione et Adae quippe legem de arbore imposuit: Noe vero de usu carnium : Patriarchae de cireumcisione legem tulit, alias per

26쪽

CONTRA MARCIONEM. I9Mo m magnum Prophetam conscripsit. In diavinis autem Evangeliis de parvis rebus latas leges , velut elementorum quorumdam exercitationem ce Dre faciens, leges dedit perfectissimas . Et quemadmodum matres recens natis infantibus mammam praebent, postmodum cibum dentibus comminutum , deinde cum preeri , oeadolescentes evaserint, solidum i sic universorum Deus , iis, qui illa didicerint, perfectiorem praebet doctrinam . Vetus tamen Testamentum , velut maternam mammam veneramur ,

sed lae non sumimus . Perfectis enim supervacaneum est lae ejus qua nutrit: Nutricem tamen bonorant, ut qui alti ab ea fuerint: Sic O nos Circumcisionem quidem, Sabbatum oe Sacri cia , O aspersiones servare non ferimus et Alias autem Veteris Testamenti utilitates carpimus . m pietatem , O fidem in Deum , ct dialectionem erga proximum , O temperantiam , in justitiam , O fortitudinem exacte docet , ct veterum Sanctorum exempla imitanda proponit. V. Errorem Marcioniticum de duobus Diis, uno bono & altero malo a Manete & Manichaeis excitatum Ecclesia execrata est. Contra hunc pugnavit S. Augustinus passim in operibus contra Manichaeos. Ipsum audire praeliat disputantem contra Faustum , lib. 2I. cap. 3. Vos a

tem , inquit , non valentes discerinere quid faciat Deus beneficio , quid iudicio : quia oe a corde O ab ore vestro longe est Psalterium n sirum , uti dicitur i Misericordiam , O judiacium cantabo tibi Domine: quidquid vos pro in

27쪽

firmitate humanae mortalitatis ostenderit , alienatis omnino ab arbitrio oe judicio Dei verit videlicet habentes paratum alterum Deum malum, quem vobis non veritas ostendit, sed vanitas

fingit; cui tribuatis non solam quidquid facitis injuste , verum etiam quidquid patimini juste

ita Deo tribuentes beneficia donorum , O ei auferentes judicia poenarum , quasi de alio dixerit Christus, Suod praeparaverit ignem aeternum

malis , quam de illo , Iut facit solem suum oriri super bonos O malos, O pluit super justos , oe injustos. Unde hic tantam bonitatem , O ibi tantam severitatem ad unum pertinere

Deum non intelligitis , nisi quia misericordiamo judicium cantare non nostis. Eumdem errorem profligat lib. de P at ra Boni contra Manichaeos, cap. I. hac ineluctabili ratione i omnis natura bona est: ergo est a summo bono r ergo non est aliquod princi. pium supremum , a quo sint naturae malae tiauia ergo , inquit, bona omnia , sive magna, sive parva, per quoslibet rerum gradus non possunt esse nis a Deo i omnis enim natura , inquantum natura est , bonum est : Omnis natura

non potest esse nisi a summo oe vero Deo ; quia

omnia , etiam non summa bona , sed propinqua summo bono ; O rursus omnia etiam novissima bona , quae longe sunt a summo bono , non possunt esse nisi ab ipso summo bono . Omnis ergo spiritus , etiam mutabilis, o omne corpus a Deo , O hae omnia facta natura . Omnis qui' pe natura aut spiritus, aut corpus es .

28쪽

CONTRA MARCIONEM . 2IEt lib. I. Contra Adversarium Legis oe

Prophetarum , cap. s. non minus diserte proinhat nullam esse naturam malam , quia malum

nihil aliud est quam privatio boni , & non est

nisi in re bona r unde sequitur nullum esse malum subsistens, quod in malum Deum velut in Auctorem refundatur . Sed ipsa quoque vitia , inquit, testimonium perbibent bonitati natura-rtim . SYod enim malum est per vitium , profecto bonum est per naturam . Vitium quippe co

ira naturam est , quia naturae nocet: nec noceret , nisi bonum ejus minueret . Non est ergo malum, nisi privatio boni. Me per hoc nysquam est nisi in re aliqua bona . Me per hoc bona sine matis esse possunt, sicut ipse Deus , ω' quaeque superiora calestia : mala vero sine bonis esse non possunt. Si enim nihil nocent, mala non sunt ; si autem nocent, bonum minuunt: oe si amplius nocent, habent adhuc bonum quod minuant: σsi totum consumunt, nihil naturae remanebit cui

noceatur . Ac per hoc , nec malum erit a quo noceatur ἔ quando natura defuerit, cujus bonum nocendo minuatur.

Et cap. I 6. Evangelium , inquit, Legi veteri comparans Dominus , O non illud malum , quod homines ante didicerant, sed quod ipse docebat , perfectius esse contestans : Audistis , inquit , quia dictum est antiquis, 2 on occides. Sui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis a Iutcumque iratus fuerit fratri suo , reus erit judicio ; taui autem dixerit, R cha, reus erit consilio ; aeui autem dixerit, Fa-

29쪽

aa DE Uul TAT a Dariue, reus erit gehennae ignis. iasid tam parvum in peccatis , quam fratri dicere , Fatue λ&uid tam magnum in suppliciis , quam gehenna ignis Si in Lege , vel Prophetis iste invenisset aliquem , qui dixisset fratri suo , Fatue , lapidari jussum fuisse divinitus , quanta Deum

crudelitatis argueret Iuis autem , non dico lapidari, sed per singulos artus , immo per singula corporis frusta, paullatim , atque minutatim , vivens , O sentiens dilaniari, consumique non maluisset , quam gehenua ignibus mancipari 3 Absit tamen ut crudeliorem quisequam dicat Evangelii quam Legis Deum , intelligens utriusque esse unum eumdem Deum , in Lege terrentem carnalibus , in Evangelio spiritalibus poenis: O ibi O hic fidelem , nusquam crudelem. l. II. Solvuntur argumenta Maresoni

in speciem faventia. OBiiciebant Marcionitae. Si Deus bonus ,

di praescius futuri, & avertendi mali eLset, nullo modo pallus esset hominem labi de obsequio legis in mortem , circumventum a diabolo. Si enim & bonus , qui evenire tale quid nollet; & p scius qui eventurum non ignoraret; & potens, qui depellere valeret , nullo modo evenisset . Atqui Creator hominem in peccatum labi passius est et ergo non est bonus Deus

30쪽

CONTRA MARCIONEM. 23 Deus ; vel non est pmscius futMri; vel non

est omnipotens. Respondeo , nego consecutionem maioris . Hominem enim labi passus est in peccatum , ut eius libertas eluceret . Nec tamen Deo , sed homini sua male utenti libertate peccatum tribuendum est . Ita I ertullianus respondet lib. 2. contra Marcionem , cap. s. Liberum ,

inquit , O sui arbitrii , O suae potestatis in-Uenio hominem a Deo institutum ; nullam magis imaginem O similitudinem Dei tu illo ania madoertens , quam ejusmodi status formam. in eque enim facie , O corporalibus lineis tametariis in genere humano , ad uniformem Deum

expressus est a sed in ea substantia , quam ab

ipso Deo traxit, id est , animae ad formam Dei respondentis , O arbitrii sui libertate O potestate signatus est. Hunc statum ejus confirmaetitetiam ipsa lex tunc a Deo posita . Von enim ρ neretur lex et , qui non haberet obsequium debiatum legi in sua potestate ; nec rursus comminario mortis transgressioni adscriberetur , si non Ocontemptus legis in arbitrii libertatem homini

deputaretur . Tota ergo libertas arbitrii, inquit Tertullianus cap. 6. in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret O bono sponte servando , o malo sponte vitando iacias quale erat ut totius mundi

possidens homo , non in primis animi sui possessione regnaret , aliorum Dominus, sui famulus PCeterum impedire libertatis usum, immo & abusum , non debuit Deus: is Si enim , inquit

SEARCH

MENU NAVIGATION