장음표시 사용
81쪽
Transeunt appellativa omnia in genitivos propriorum &appellativorum,eorum praecipue quae vel possidentis personam exhibent, vel totius, vel eius ad quod quicquam quoquo modo spectati Codex Virgilis aput Ciceronis, Discipulus Platonis, Vmbra platani, Examen apum, Amphora vini, Iugerum agri, Cibus hominis, Luteum oui, Clunes leporis. Ae videntur quidem omnes hi geniti ui possessoris personam exhibere, propterea quod siquis per Prosopopoeiam ipsis loquelam det, singuli, quod sub nominatiuo est significatum,dicere suu possint: ut Ut gilius suum Codicem, Cicero suum caput, Plato suum discipulum: atque ad eundem modum reliqui. Itaque & per possessiua
pleraque efferuntur, Euandrius ensis, Herilis filius, Paterna do mus. Appellativorum vero in genitivos transitus etiam reciprorat,vel per se, vel additis adiectivis, vel pronominib'i Apes huius examinis alueive, Vinum unius amphorae, Ager trium iugerum, Homo vel hospes non multi cibi,sed multi loci: Ouu pau- ei Iulei, Lepus magnarum clunium, Proba antiqui mori memina. Quae vero ambigua diximus, quoties pro appellativis accipiuntur,merito in genitivos, sicut appellativa,seruntur: Rex hominum, Pater deorum, Pellex Iunonis. Aliquando in dativum. Lucanus, Urbi pater est, urbique maritus.
Item verbalia, potissimum quae sub appellativorum specie ab activis verbis ducuntur: Amator studio , Amatrix virtutu, Tegmen fagi, Textura virginis, Lectio praeceptosis, Usus reru, Dogma Platonis. Nee in hos modo genitivos, qui scilicet possidentium, siue agentiu speciem reserunt: sed etiam sicut ipsa tum active, tum passiue accipi possunt, in alios qui patientiu speciem exhibent,& quos fere per ablatiuu cum praepositione de inter eteris. Teret. Amor, misericordia huius, nuptiaru sollicitatio:
si patris pudor, qui me tam leni passus est animo usi adhue. pro pudor de patre, & misericordia de hac, & sollieitudo de nupti;s. Caesar, Multi ex nostris vulnerabatur,magnusque incesserat timor sagittarioru. Salustius, Sed gloriar inter ipsos maximucertamen erat. Cicero, Neque enim valde aduentus eius est opianio. Seneca, Nullam fecit cometarum mentionem. pro de sagittarus, de gloria, de aduentu, de cometis. Transeunt in hune casum & varia adiectivorum genera, veluti partitima omnia: Alter Aiacum, Singulae sororu, Sola auium, Uterque nostrum, Quisque vel Vnusquisque vestrum. Et interrogatiua quaedam: is deorum Her Atridarum: Quot hominus
82쪽
Et particularia nonnulla, in idam vel aliquis nosti Q. Si quis
quam, vel ullus vestrum. Et quae particularia infinita diximus, ut quilibet,vel quiuis vestrum. Et quae infinita uniuersalia vocavimus, Quisquis fuit ille deorum, quicunque hominum. Illud non ignorandum,partitiua quoties non habet cum quo in- 'transitive construantur, a genitivo qui sequitur, genus suum contrahere: quod ratione euenit .nam cum ex his sint,quae alteri omnino adhaerent, nisi cui haereant expositum sit, necesse est aliunde id mutuentur. Sensus autem in ea,quam proposuimus rati
ne, nihil suggerit,nisi quod ex genitivo Ucipias: ut in illis exemplis, Solae auium, Singulae sororum . pro solae aues, de numero auium:& singulae sorores, de numero sororu . Quoties vero cum aliquo intransitive construuntur, ab eo quoque genus, caeteroruadiectivorum ritu, sortiuntur.' Mutatur partitiuorum genitiuus, modo in ablativum cum praepositione ζE vel tEx. edius in Arte, Est deus d vobis alter,& alter erit. Modo cu ζde. γvt Ic , Solus de superis, qui tua terga vides. Quae infinita Infinitorem subiuncta vocavimus, siue nomina sint, siue adverbia, ea ex mo- sublucto dis vel subiunctivos vel potentiales perpetuo postulant. Teren Rm in tius, Scio quid conere. Idem, Nec quid agam scio. haereo an aga. Virgilius, Nanque videbat uti bellates Pergama circum, Hae fugerent Grais, premeret Troiana iuuetus. Cicero ad Atticum, Itaque id ipsum dubito,an excusationem aliquam ad Silium p rem. Raro aliter legas, nisi aut mendum sit,ut in illo fortasse ad Atticum, Ille alter ita nihil est, ut pland quid erit, nesciat. ubitquod videtur scribendum.Aut apud poetas Graecorum more, qui huiusmodi particulas indicatiuis iungunt. ut Plautus, Observatote quam blande mulieri palpabitur. Et Terentius in Adelphis, Nunc vide utrum vis argentum recipere,an causam mediatari tuam. Et alibi, Quid fiet rogas quae tamen figurate sunt ducta, ut etiam Donatus sentire videtur, qui in illo Eunuchi, Viden otium, & cibus quid faciat alienus Legitur, inquit, Et quid facit, ut sit figura per modos, pro quid faciat. Et in illo Hecyrae, Idque si nunc commemorare velim, quam fideli animo,& benigno in illam, & clementi fui, vere possum:Indicativum pro subiunctivo positum esse ait, nempe tui pro fuerim. Aut priuatim post unum aut alterum verbum: cuiusmodi sunt dico & ζqua, o Pro. Terentius, Quin tu vuo verbo die, quid est quod me velis. Martialis, Dic quotus es, quati cupias coenare. ubi utriusque modi exemplum est. Cicero ad Atticum, Sed quaero quid illi opus
83쪽
etit, Athenis permutari Vt possit. Quorum verborum,quanquamulta sunt exempla, videntur omnia distinctione defendi posse, nec praeceptum conuellere, si ea post imperativum idie statim adhibeatur. Sicuti in illa dicedi figura,quae non minus vellicare praeceptum videtur, Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. Ordo ipse defendit a vitio, sic,Oculus nescio quis. Tale est illud Plinis, Tum mihi nescio quis in aurem susurrauit. Nec si Gellius aliter nonnunquam loquitur ut in illo primi libri, Uideo quousque progressus est id mihi pro lege sit. In hoe tamen genere obseruasse vidUr profuturo subiunctivi, periphrasin eius frequetius poni, veluti pro scripseris, scripturus sis: quod laxtasse ob amphibologiam vitandam accidit. Cicero ad Atticum, Etsi id scire cupio, quod ad tempus recte ad te scriberem, id est quandiu Romae futurus sis. Idem, Tu quaeso quid agas, ubi quoque hoc tempore futurus sis, quales res Romae reliqueris,&c. cura ut sciamus. Rarius per futurum ipsum. in intilianus, Praeci, pue illa infigat animis, quae in oeconomia, quae in decor eru, quid personae cuique conuenerit. quanquam etiam conuenerit hoc loco absolutum videri futurum potest. His non obstant, quae
per siquis ferὰ sub Indicatiuo efferutur. ut Cicero ad Atticum, Velim tamen siquid est de Antonii aduentu quod audieris, scribas ad me. propterea quod siquis eiusmodi infinitum non est. Raro cum subiunctivo. vi Idem Attico, Sed quaeso ut scribas quam saepissime, non modo siquid scies, aut audieris: sed etiam siquid sulpicabere. Nisi illud laudietis suturi etia absoluti dixeris. Acriter tamen attendendum in infinitis aliquando est, ne
prouocabulum qui nobis pro infinito imponat, ut Audiui quae legisti. ubi si quae ut prouocabulum ceperis, recte habet, pro illa quae legisti Si pro infinito legeris,non Degisti dicedum erat,
sed legeris. Nam quoties accusativus praecedit, qui transitum verbi excipiat,omnino prouocabuli vox est, quae sub specie Infiniti uis sequitur. Infinitum enim cum suo verbo,αμέαος trasitionem verbi, accusativi vice excipiunt. Atque hac ratione illud
Ovidi, defenditur, Ede simul causam cur de caelestibus unus, Sitque quod a tergo, sitque quod ante vides.si illud cur in propter quam soluas.
Prouocabulum ζQuo siue relatiuum substantiae cde quo in
partibus inter pronomina propter veterum consuetudinem m minimus quoties continuato cum praecedentibus sermone legitur,subiunctivis verborum, quam indicatiuis frequentius iungi
84쪽
videtur. Virgilius, Omnia ventorum concurrere praelia vidi, Quae grauida late segete ab radicibus imis Sublime expulsam
erueret, ita turbine nigro Ferret hyems, culmumque leuem,sti .
pulasque volates. Horatius, Dicitur &plaustris vexisse poemata Thespis, Quae caneret agerentque peruncti Decibus ora. ceto, Nam Pompeius non dubitat ea,quae de republica nuc sentiat, mihi valde probari. Idem, Sum enim solus,aut cum altero, cui neque ad illos reditus sit,neque ab iis ipsis quicqua ad spem ostendatur. Idem, Dices, Quid igitur proficis,qui anticipes eius rei molestia,quam triduo sciturus sis Legitur sic quoque & eum indieatiuis, sed minus se uenter. vi Idem, Erant in his literis, quas ad me Philotimus scripserat. Idem, Quare cum me amiactum & consectum luctu audies, existimato me stultitiae mea poenam ferre grauius quam euenti, quod ei crediderim, quem esse nefarium non putaram. Idem, Nunc illum qui pedem p ta,quoad hostis cis Euphratem fuit, non extulerit, honore augeri: nur in cuius exercitu spem illius exercitus habuit, idem non assequi, dedecus est nostrum. In quo sermone si recte scribitur, utriusque modi est exemplum. Coniungitur sub cadem ratione& potetiali. Virgilius, Progeniem sed enim Troiano a sanguine
duci . Audierat, Tyrias olim quae verteret arces. Vbi vero talis continuatio non est, indicativum potius vult. Virgilius, Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Qua Iuno fertur terris magis omnibus una Posthabita coluisse Samo. Idem, Nec procul hine Rhoesi niueis tentoria velis Agnoscit lachrymis, primo quae prodita somno Tydides multa vastabat caede cruentus. Rursus ubi causam significat, subiunctivis tantum iungitur. Terentius in Andria, Satin' sanus es, qui me id rogites . Idem in Phormione, Rogitas,qui tam audacis lacinoris mihi sis colaiussVirg. Nos delubra deum miseri, quib' ultimus esset Ille dies, festa velamus fronde per urbem. Idem,Haud credo inuisus caelestibus auras Vitalcis carpis, Tyriam qui adueneris urbe. Cornelius Nepos in vita Pompeii Attici, At ille, qui amicis officia praestanda sine factione existimaret, semperque a talibus consiliis se remouisset, respondit siquid Brutus,&c. Idem Corn. Ne
pos, Atticus, qui ciuitatem conseruatam cuperet, pecuniam numerauit de suo. Quod siquado cum indicatiuis sie legitur, raruid arbitror.ut Cicero Att. Ephesum ut venerim nosti, qui etiam
85쪽
uo praeponunt. ut Quintilianus in primo Institutionum, Et om- ut qui. nia noua offendit, Vt qui solus didicerit quod inter multos facie- dum est.Columella, Locum neque pinguem neque stercoratum, sed apricum desederant, ut quae macerrimo solo per se mariti-Quippe qui. mis plaerunque regionibus nascantur. Sub quippe etiam indicativo. vi Salustius, Quippe quae probitate, industriam,allaiaque bonas artes,neque dare, neque eripere cuiquam potest. In
inqui. illa vero particularium periphrasi Est qui, Sunt qui, Est quando,
Sunt qui. Est ubi,uterque usurpatur modus Indicativus:ut Horatius, Sunt quos curriculo puluerem Olympicum collegisse iuuat. Subiunctivus: vi Idem, Sunt quibus in Satyra videar nimis acer. Columella, Sunt qui tenerae laurus caulium libram,cum abrotant macerati pari portione dent, cum aquae calidae duobus sextari3s,atque ita faucibus infundant,eademque pabulo, ut supra diximus, obijciat. Ouidius Fastorum, - Sed erunt qui me finxisse loquatur, Nullaque mortali numina visa putent. Nisi haec proxima potentialis modi, pro indicatiui futuris dicas. . Vllus. De particulari veris vllus quod ad Latinitatis proprietate spectat, priuatim obseruatur, nec sermonem id inchoare,nec nisi in negatione , interrogatione vel subiunctione sere adhiberi. In negatione: Terentius, Nec mora ulla est, quin uxorem illam ducam.Ouid.-Neque enim mandata dedissem Vlla. Post sine quoque & 'citra cum pro sine accipitur,quoniam latentem negationis vim habent, adhibetur. Itaque sine ulla laude,gratia, Buge,& citra ullum incommodum dicimus. In interrogatione: Virgil se, Creditis auectos hostes, aut ulla putatis Dona carere dolis Danaum' In subiunctione: Cicero ad Atticum, De mulieribus nostris, in quibus est tua soror, quaeso videas,ut satis honestum nobis sit, eas Romae esse, eum caeterae ulla dignitate disces, serint. Item, Si ulli remiseris, erraueris. Videtur & post uniuersalia infinita adhiberi posse, ut Quisquis vel quicunque exules, Vllos acceperit. Et post 'quam comparationis. vi Iustinianus, Prius quam ulla nauis littore excederet, hostias caedit.Cel. PIus alimenti est in carne quam in ullo alio. Huius naturam imit Vnquam tur & unqua adverbium, Nemo unqua, Quis unqua, Si unqua. Q Utiquam. Quisquam quoque similem in plerisque vium habet: nam dc in negatione & interrogatione &subluctione legitur. Virgilius, -Non illa quisqua me nocte per astu Ire,neque a terra moneat e5uellere funem. Idem, An quisqua nobis tali sit munere dignus
Cicero,Hunc hominem parum Statum quisquam putet Teren
86쪽
tius, si quisquam est, qui placere se studeat bonis quampluriamis. Cicero Attico, Quod si no modo tu, sed quisqua alius fuisset. Idem, Socijs multo fidelioribus utimur, quam quisqua usus esset. Universalia infinita, cuiusmodi sunt quisquis & quicunque, si orationem inchoant, alium sensum postulant. Uirgilius,
Quicquid erit, superanda omnis fortuna serendo est. Ouidius, Quicquid erit, melius quam nunc erit. Iuvenalis,Quocunque intriuio, cuicunque est obvia, narrat. In illo enim Martialis, Non quicuque capit saturatas murice vestes, Nec nisi delicijs eouenit iste color. Videtur quicunque positum pro quivis, vel quod Gmece dicitur ο τυχίν. Cum vero sensum aliquem sequuntur,alium non desyderant. Plinius, Nascitur qualicunque solo. Quisquis & Omnis id Latinae constructionis discrimen habent: quod omnis fere positivis ac comparativis iungi notatur, Omnes boni, utiliora omnia. Raro aute superlativis. ut Ceeil. Plin.ad Romanum, Post longum tempus epistolas tuas tres pariter Vcepi, omnes elegantissimas .ubi tamen poni inuisque n5 potest. Idem in panegyr. Nec videri potest optimus, nisi qui omnibus optimis in sua cuiusque laude praestantior est. Quintil. in IIII, Demus aliquas nam id exigit ratio nonunquam etiamne potentissimas omnes, id est totam causam: ' Trebonius Ciceroni, Non enim nescis quanti te faciam,& quam pro nostro v terrimo, verissim ue amore, omnibus tuis etiam minimis commodis,n5 modo tam bono gaudea. Terentius, Quem ego inhainfimos omnes puto homines. Virgilius, Extrema per omnia duco. Horum tamen postremoru positiones nomina non sunt, quominus mirum est ita usurpari.
Quisque vero vel superlativis, vel his quae horum simile habent natura, qualia sunt ex numeralibus ordinalia eum suo interrogativo vel infinito ζquotus, vel positivis his quae superlativa publico usu no recipiunt, vel duobus pronominibus sud&tsuus, vel obliquis relativi substatiae fere iunctu invenias: Optimus quisque. Et aliquando in diuerso casu a superlativo,ut Maximo quisque animo Validissimiqsque corporis. Quarto quoque anno. Quotus quisque.quo sermone nullus vel rarus significatur. Cicero Tusc. Quotus enim quisque philosophorum inuenitur,qui ita sit moratus Idem de divin. Gota enim quaeque res euenit praedicta ab istis: Strenuus quisque. Unus quisque. Et ut Laurentius censet, quoniam superlatiuum non habent, Si
gularis quisque, Principalis quisque. Ite pro se quisque viri. Et,
87쪽
Trahit sua queque voluptas. Quintilian', Cui quodque loco sit
aptissimu . Raro absolutis aliis, Vel comparativis. Suet. Ferebatin & vagati noctibus solitus, atque inualidu quenque obuioru, vel potulentu corrigere, ac distento sago impositum, in sublime ia- . Ehare. Tacitus, Trepidatione vulgi inualidus quisque obtritus. Quintilianus, Erit etiam eo obscurior,quo quisque deterior. Vter. Ex interrogativis Cuter) potius comparativis iungitur, iliaque partitiuorum ritu usurpatis, de qua ratione mox dicetur. QSi Quis superlativis. Quintil. Ita non tantum virum sit melius, sed quid sit optimum quaeritur. Et iterum, Ex duobus uter dignior, ex pluribus quis dignissimus. Declarat aute comparativa in talibus partitiue sumi,quod licet illis genitivum addere: ut Uter horum dignior. Nam comparative etiam cum quis iunguntur rvt Quis doctior illo Quid melius turdos Superlativom Superlativa quoque,quae partitiuorum natura aliqua ex pa conruuin0 imitantur,qubd scilicet unum ex multis significant, in genitiuum seruntur,sed hunc pluralem, ut grauissima corporuri. Nisi aut collemuu sit: vt-Danaum sortissime getis Tydide. Aut per Metonymiam accipiatur. Cicero pro Rabir. Virum unum totius Graeciae iacile doctissimum Platonem. Plinius, Crassus orator fuit in primis nominis Romani. Interpretatur authores genitivum huc, modo perte vel 'ex. Cicero, Acerrimum aute ex omnibus nostris sensibus esse sensum videdi. Salustius, Sed Hie-psal,qui miniis ex ipsis erat. Modo per rinter. vi Inter & Acheldas loge pulcherrima matres. Modo per cante .ut Primus
ibi ante omnes magna comitate caterva. Plinius, Fidelissimi ante omnia homini canes atque equi. Neque sane interest Grai matici, ad idem, an ad diuersum genus referantur, modo constructionis legem seruent. Quanuis enim vera siquis rem exigere ad unguem velio in his esse affirmatio non putetur, nisi ad idem genus reserantur, negatio tamen certe potestivi Est timidi iasimus hominum,non quadrupedum. Sum breuissimus nostrum trium,non illorum. Haec non est pulcherrima suarum sororum. Fortasse etiam in tali figura, ubi subest affirmatio: ut Sum maximus nostrum trium, potius quam illorum. Quanquam in affirmatione quoque pro veris eiusmodi elocutiones usurpare aut hores inuenias. Plinius X X v, Mithridates maximus sua aetate resum, quem debellauit Pompeius, omnium ante se genitorum diligentissimus vitae fuisse, argumentis, superque fama intelligiatur. Idem x x x II II, de Cadmia, Ostracitis tota nigra .c car:
88쪽
terarum sordidissima. Macrob. Age Serui non adoIescentium, qui tibi aequaeui sunt, sed senum quoque omnium doctissimus. Qualis loquendi licentia & in ali s quibusdam deprehenditur.
Plautus Stich. Neuter neutri inuidet. Caesar in Comment. Cum uterque utrique insidiaretur. Et quod imitatione Graeca dictum est, Cicero Attico, Familiaritas autem tanta, quanta cum Siculo nullq. Et Plinius in opusculo de viris illustrib. Aduersus ingentem Gallum prouocatorem, solus Valerius tribunus pleb. omnibus territis processit. Et Valer. Max. Omni cive temporibus suis maior. Quae fere omnia,tametsi morosius disquireti deprehenduntur falsa, pro veris tamen ab ipsis authoribus sunt usurpata. Nec legibus gramatices reclamant. Sicut autem haee falsa ex ipsa saltem elocutionis natura non videntur, is reputet falsa iilla,quae nos per haec significari censemus, aliter quam sic enuntiari non posse: & authores quaedam aliter alibi interpretari. ut Cicero, Quorum uterque suo studio delectatus contempsit al- , terum Quintilianus, Cum enim uterque alteri obisciat, palam est utrunque fecisse. Idem, Ita fiet, ut cum aequali cura linguam utraque tueri coeperimus, neutra alteri officiat. Quo modo hos duos semper locutos Laurentius putat. Sed quod ad costructionem superlativorum etiam attinet, illud non ignoradum, quod ea quoque, sicuti partitiua, quoties non habent cum quo ametabatos, id est sub eodem casu construantur, genus a genitivo qui sequitur, sortiuntur. ut Luc. Minimas rerum discordia turbat, pacem summa tenet. Plinius, Amplissima arborum ad hoc aeui
existimatur Romae visa. Nisi in neutro genere ponatur. ut Luc. Cogunt tamen ultima rerum spem pacis tentare ducem. Liuius,
Vt nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia
populi, exercitus vocati, lumma rerum, ubi aves non adessent, dirimeremur. Ouidius, Sic ego sum rerum non vltima Sexte tuarum, Tutelaeque feror munus opusque tuae. Privatim vero exsuperlativis proximus peculariter dativo iunctum legitur. Salu Proximus. stius, Proxima Carthagini loca. Et accusativo. Cicero in Pisone, Proximus Pompeium sedebam. Et cum praepositione. Ouidius, Proximus ad dominam nullo prohibente sedeto. In pluralem gignendi casum feruntur δέ numeralia, tum car Numeralia indinalia, praesertim cum partitionem quandam subindicant, tum g tiuum. ordinalia omnia: Tres fratrum. Quatuor iudicum. Primus,secudus, tertius librorum AEneidos. Ordinalia tamen alio sensu,& cum auferendi casu sub praepositione iunguntur. Primus ab
89쪽
Hercule, Tertius ab AEnea. Alio etiam sensu cum dandi ea .la,vi Nulli pietate secundus.quo sermone vel primus omnium, .vel par cuiuis significatur. Quod ad Latinam constructione spectat,obseruatur num . ralium inter se legitima quaedam dispositio, quae non inutiliter
Ca Ai risis hoc loco tradetur. Na in cardinalibus vocatis a decem ad sed cim, minor numerus semper praecedit, Idque in cisositione, vi decim,duodecim, tredec ,quatuordecim, quindecim, sedecim. Ab his ad visinti dupliciter proseruntur, & sine copula ad iam dictorum modum, septemdecim, octodecim, nouem decim:& cucopula, maiore numero praecedente, decem & septem, decem &octo, dece dc noue. Horu posteriora etia ali3s nominibus esseruntur, duodeviginti,quo significantur octodecim: & undeviginti, quo significatur nouedecim quae ratio ante omnes quae in ginta finiuntur, usurpari potest:Duodetriginta, undetriginta: Duod quadraginta, undequadraginta,& sic ante alios. A viginti usto ad centu,si colunctione adhibueris,minor numerus p xponi, debet, unus & viginti, duo & viginti,tres & viginti. Plinius de Epimenide, Puerum aestu & itinere fessum, in specu septem Aquinquaginta dormisse annos. Sin coniunctione subtraxeris, maior praecedet, ut viginti unus, Viginti duo, viginti tres. Idem Exsoeminis, Liuia Rutili, nonaginta septem annos excessit. Supra centum, dc cum copulandi coniunctione, & sine ea, naturalem ordinem seruant, nempe ut maior praecedat, Cctum unus, centum duo, cetum tres. Mille Unus, mille duo, mille tres Item, Centum & unus, centum & duo, centu & tres. Quintil. de Go gia, Is beneficio longissimae aetatis nam centum de nouem vixit annos cum multis simul floruit. Plin. septimo, Epigenes centum viginti duos annos impleri negauit posse, Berosus centum septemdecim.Idem, Fauentiae una mulier centu viginti quinque, Parmae duo, centum triginta. Scire tamen licet in ipsis milli-. .... bus num andiS eam seruandam esse rationem, quae intra ce
tum est praecepta, Sex & viginti millia, vel viginti sex millia. Col. Fit in assem summa sortis & usurarum, X X X II. millium quadringetorum octoginta nummorum. Idem, Has summas i ter se multiplicabis vicies & semel ducentos & unum, atque ita efficies quatuor millia ducentos & viginti unum. Similis ra- Distiibutiva. ito & in his quae distributiva, item quae ordinalia vocatur,& supra viginti obseruatur,& supra centum. In distributivis naque,
sine copulandi particula, vigeni vel viceni singuli dicimus, vi-
90쪽
ceni bini, viceni terni, viceni quaterni, Et cu copulandi particula, Singuli & vigeni, Bini δc vigent, Terni & vigeni,& ita dein. ceps usque ad centum. Rursus a centum, Centeni singuli, Centeni bini, Celeni terni. Milleni singuli, Milleni bini, Milleni terni. Plin. Centum denum, homines quatuordecim. Centum vigenum quinum, homines quatuor. Vbi tamen centenum, pro centum scribendum arbitror. Et cum copulativa, Celeni & singuli, Centeni & bini, Centeni & terni. Milleni & singuli, Milleni &bini, Milleni & terni. Frinus, na,num, huius generis hon videtur,cum plurimum pro trisus legatur. Caesar Comment. Trinis cathenis vinctus. Tacitus, Trina bella ciuilia, plura externa, atque plerunque permista: quanuis & pro ternus legatur. Cicero pro Murena, Trinos ludos aediles fecerui. Liuius, Trinis castiis exuti. pro ternos & ternis. Cicero Attico, Literasque reddidit trinas. Plin. de pyrali, Mutationes,& in alias figuras trasitus trinis aut quadrinis diebus. pro ternis. Et in ordinalibus sine copulatiosth, Uicesimus primus, Vicesimus secundus, Vicesimus tertius. Cum copulatione veris, Primus & vicesimus, Secudus & vicesimus, Tertius & vicesimus. Pro primus tamen & secundus ante vicesimus, saepius legiis unus & duo : ut Unus & vicesimus, duo & vicesimus,usu magis,quam ratione probante. Plin. Quantas enim dimetiens habeat septimas, tantas habere circu- tu duo & vicesimas. Cicero, Plato uno & octogesimo anno seriabens,est mortuus. Fabius IIII. Annalium ex Gellio, Primu ex plebe alter consul factus e uo & vicesimo anno postqua GaDli Romam ceperunt. A centum vero, Centesimus primus,Cemtesimus secundus,Centesimus tertius. Millesimus primus,Millesimus secundus, Millesimus tertius. Vel Centesimus & primus, Centesimus & secundus, Centesimus & tertius . Millesimus deprimus, Millesimus & secundus, Millesimus & tertius. Plin .Ab anno urbis, quingentesimo septuagesimo nono. Idem de tonsoribus, In Italiam ex Cilicia venere post Romam conditam anno quadringetesimo quinquagesimo quarto. Cicero Attico, Ite post Leuctricam pugnam die septingetesimo sexagesimo quinto. Cicero pro Milone,Cetesima lux est haec ab interitu P. Clodii,& opinor altera. Non tame usque adeo religiose supra cetum obseruatur ratio cum coniunctione. Idem enim Plinius in VI I .natur. hist. ei quod de Epimenide citauim',haee verba subiecit, Vt tame in septimii & quinquagesimu atque centesimum
duraret annu. Columel. Satiatque semqdius cibi in diebus singu-
