Thomae Linacri Britanni De emendata structura Latini sermonis libri sex. Index copiosissimus in eosdem

발행: 1537년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 어학

101쪽

eum transitionem recipium, certarum respuunt. ut enim qui peris vel um finiutur, quarundam vocum transitioni priuatim sunt addictit ita qui per i terminantur, certas voces habent, quibus succedat .Quippe quoties post verba participia & participialia, usus genitivi utriusvis horum pronominum incidit, i s qui peri finiuntur,est utendum,quorum etiam naturam & Iuo genitiuus sequitur: ut Me tui pudet, nil nostri miserere, oblitusque sui

est Ithacus. Item, Ut pleniore obsequio demererer amatissimos mei. Excipiuntur, quod sciam, ex omni numero verbora duntaxat tria: quoru duo Interest & Refert, quod ex eo nomine e&posta sunt, quod in hoc genus genitivos transire non possit, ut mox dicetur: possessiua alterius generis, id est eorum qui per is

vel um finiuntur, cum ipso nomine quod in se eludunt, intransi. tiue constructa accipere solent: sic, Interest & refert mea, tua,n stra de vestra quibus adduntur sua & cuia. Cicero Rufo, Quin ego omnia faciam,quae interesse tua, aut etiam velle te existim. Ide n eadem, Et quod tua nihil referebat. Idem ad Curione, 'Quod eos scire, aut nostra, aut ipsorum interesset. Terentius, Mea nil reseri,dum potiar modo. Idem, Quid tua, malum,id r fert Cicero pro Murena, Ea caedes crimini potissimum datur ei, cuia interfuit, non ei cuia nihil interfuit. Quod autem ex nomine Pre vel res componantur ea verba, de Interest quidem, declarant verba Plauti, quibus id solute pronuntiat, Utrunque veniat necne, nihil in re est mea. Et Terentius in Andria,Si in re utrique est ut fiant, accersi iube. Nec est quod dativus ille ser pum ulli iniiciat, cum eundem quoque verbo refert subiectum inuenias. Quod etiam ex eo nomine compositum esse docet, prima eius syllaba longa. Horatius, Vel die quid referat intra naturae fines viventi. Tertium est ipsum est simplex. Quod tamen aliter eiusmodi possessiua non recipit, nisi cum pro tinterest legitur. ut Plautus in Amphitryone, id est meas Legi etiam pro interest declarat illud Ciceronis ad Atticum, Scio quanti reipublicae sit, omnes copias in unum locum primo quoque tempore conuenire. Item Columella, Nam non est nostri negotis alterum imperare,& alterum docere. Simili modo & post adiem vafere omnia quae in genitivum seruntur,iasdem genitivis, id esti finitis utendum. Expers tui, fidissima tui, compos sui, aemulus

mei. Trictius, Hanc meritam esse, ut memor esses sui.Cicem ad

Terentiam, Reliquum est,quod ipsae optime con*derabitis,-stri similis Aemime sintne Romae. Ex adiectivorum numero

Mea interest. Mea restat.

102쪽

demuntur numeralia, partitiua, Particularia & superlativa, quae quoties in genitivum multitudinis seruntur, eos demum horum pronominum genitivos recipiunt, qui per um finiuntur. Unus& primus nostrum,singuli, Vterque, nusquisque, quidam vel aliquis vestrum,& maximus natu nostrum. Terentius, Ne cui vestrum sit mirum, cur partes,&c. Illud enim Quintiliani quod supra posui, Vt pleniore obsequio demererer amatissimos mei: eum smilibus,absoluti.non superlativi propria constructio est. Post appellativa vero ut summa quadam coplectar siue su sistendi verbum intercedat, siue non, i s qui per is & um finiuntur, vel quae generaliter horum loco accipi possunt, possessivis v.

tendum: vi Fundus, ager, codex,pes, Oculus meus,tuus, suus,n

ster, vester, vel nostrum & Vestrum, vel est meus, tuus, suus, noster, vester, vel nostrum & vestrum. Plautus, Da diem hune sospitem rebus mis agundis. Cicero Philippica I II, Frequentia vestrum incredibilis. Gellius quoque ex antiquis codicibus Salustianis,maiores nostrum scribendum esse contendit. mis& tis priscis quidem usitata, postea exoleverunt. Itaque eorum loco, possessivis necessario nunc utimur. Caeterum siquod per appellatiuum significatur, aut pars si generalis, non specialis eius quod significatur per pronomen, aut plane extra id quod significatur per pronomen, nec ab eo possessum, per genitivos intol quendum est. Exemplum partis,quam Voco generalem : ut Dimidium, pars, aliquid, nihil, multum,reliquum, residuum, plurimumei tui, sui, nostri, vestri. Cicero de Oratore, Ex quo vereor,ne nihil sim tui, nisi supplosionem pedis imitatus. Exemplum eius, quod extra esse nec possessum intelligo,& respectu cuius authore Laurentio genitivus pronominis accipitur passive: ut Cura, sollicitudo, memoria, copia, dolor, potestas, utilitas, usus, vis, fastidium, fauor,despectus mei,tui, sui, nostri, vestri,pro his nimiarum ipsis,quae non in nobis de ali Is, sed in aliis de nobis habentur. Nam si penes nos sint,& de aliis habetur, dicendum potius est, cura, sollicitudo, memoria, copia, dolor, potestas,utilitas,

Vsus,&c. meus, tuus, suus, noster, vester, vel nostrum & vestrum.

Prioris rationis exempla sunt: illud Quintiliani, Amore mei vicit & matrem. Item Teretius, Hem tot mei solius solliciti sunt causa. Et Cicero Attico, Vehementerque tua sui memoria delectatur. Horatius, Ne studio nostri pecces. Alterius rationis ex empla. Virgilius, Nate meae vires, mea magna potentia. Item,

Et nostro dqluisti saepe dolore. Rursus, Ad urbem Sidonia puer

103쪽

ire parat mea maxima cura. Sunt sand non adeo muIta, in quibus tum genitivis in i,tum possessiuis uti permittitur:vi Causa,

fama, imago mea, tua, sua, nostra, Vestra,& mei,tui, sui, nostri, vestri. Per possessiua tamen est locutio usitatior. Teretius, Mea causa, causam hanc suscipite. Illud non modo de virisque geniti-uis, verum etiam possessivis obseruatum est, quod praeter iam

subiiciendos,nullum usquam ex omnigenitivoru numero, praeter fortasse unum, post se per appositionem recipiunt:nempe ipsius, solius, unius, duorum, trium, & sic deinceps, omnium, plu- rium, paucorum, cuiusque, de generaliter participiorum. Cicero pro Murena, Ex tuo ipsius animo conicisuram feceris. Idem in Gabinium & Pisonem, Dico mea unius opera rempublicam ense liberatam.Idem Attico, Solius enim meum peccatum corrigi non potest. intilianus, Deinde cum satis vires eorum explorauerint, suae ipsorum fiduciae permittunt. Liuius octauo ab urbe condita, Noster duorum euentus ostendat, utra gens bello sit melicv. Plinius in Paneg. In sua cuiusque laude praestantior. Cicero de Oratore, Si voluntati omnium vestrum parui. Brutus ad Ciceronem, Qui vestris paucorum respondeat laudibus. Horatius,Cum mea nemo scripta legat,vulgo recitare timentis.Cato ad Ciceronem, Libenter facio ut tuam virtutem, innocentiam, diligentiam cognitam in maximis rebus domi togati,armati s

ris pari industria administrari gaudeam. Sed participiu post possessiua haec, saepe vertitur in prouocabulum qui de verbum. Ouidius, Nunc mea scripta legis, qui sum summotus ad Histru . pro summoti. Sic pro illo Uulgo recitare timentis qui vulgo

recitare timeam, dixeris. Alterius rationis,id est finitoru per l, rariora succurrunt exempla: ut Mei solius immemor. Sui ipsius memor. Cicero ad Letulum, Quomque tempore mihi potestas

praesentis tui suetit. Idem de Oratore, Lucium Crassiam, quasi colligendi sui causasse in Tusculanum contulisse. Ouidius Heroid. Copia placadae sit modo parua tui. Dixit nisi fortasse unu propter illud Terenti, in Heaut. Inopis te nunc miserescat mei. quod puto monadicon.

Privatim de inostro& vestri illud scire licet, quὁd quoties

appositio pluralis eos sequitur, cedere debet genitivis in um. vi enim misertus, aut nescius, aut conleptor nostri dixeris: ita misertus, nescius,& conleptor nostru duoru,vel omnium dicenda.

104쪽

RANs Iaeus quoque a persona quapia in seipsam, T quae reciprocatio grammaticis dicitur, per aliud pland quam pronomina fieri non potest. Fit itaque a prima persona in seipsam transitus per idem omnino pronome,ut Ego quae mihi sum costia.Simili modo a secuda persona in seipsam, Tu qui tibi es conscius. Sed a tertia in seipsam, per diuersum omnino pronome necesse est fiat. Unicum enim primitivum pronomen est Sui luod cum solis,tum vero omnibus terti,s personis in eodem praesertim sensu,tpsorum in se transitionem regerit, quod praeterea ipsum inchoare sensum nuquam potest. Hoc per varios casus, variis exemplorum formulis ostendisse,non ab re puto discentium erit. Dicimus igitur,Cicero reminiscitur sui, . , parcit sibi, diligit se, fruitur se, loquitur secum, agnoscit contemptum sui. Et altero interueniente verbo multifariam, Hortatur

te redire ad se, et v edeas ad se. Dicit te laesisse se, vel quod laesisti se. In his tame formulis, ubi duo sunt verba citra vllami finita particulam, Graeci antimetabasin, Priscianus retransitione vocat: in qua sellicet prius verbum in se non suam, sed secundi verbi transitionem retorquet, ut exempla pos docent. Et fu bὰ Z infinito nomine alio interueniente verbo. ut Dubitant quid sibi expedi t. Et ubi non tam liquido unicus cernitur sensus, ut De- dit,quod sibi erat charissimum. Obtinet enim hic quoque rela- tiui sensus unius duntaxat casualis vicem, eiusque ad verbutde-' u . dii relati,quod eclipsin supplenti, facile pateat. Est enim plenu, Dedit illud, quod sibi erat charissimum. Vbi totus prouocabuli sensus explicatio est demonstrativi pronominis illud. Quae enim sequuntur,inter unius verbi sensus potius sunt numeranda. Non magis aliis displicet eius negligentia, quam sibi. Et ita te amat,ut se. Siquis enim zeugma impleat, & plenos hos sermones reddat,videbit in altera parte totam esse reciprocationem. verti gratia,Quam sibi displicet eius negligentia:&, Ut se amat. Sed in quibus alterum interuenit verbum,etiam per relativa illa ip . se,ille,& is loqui aut hores deprehendas. Quintilianus in Decla- mation. Non petit ut illum miserum putqis,nisi & innoces fuerit.Idem, Neque ignorauit, quae eum manerent pericula. Qua

quam haec re ius plaue haberent, si se dixisset, cum nihil aliud sit, ad quod referri reciprocum possit. In illis enim Ciceronis,aliud esse videtur ad quod reserri possit. ut pro Rabirio, Nec enim cuiquam eius consilium vehementius,quam ipsi displicet.

105쪽

Et pro Marcello, Est vero fortunatus, cuius ex salute non minor pend ad omnes,quam ad illum ventura sit laetitia. Aliquando fit transitus a tertia persona non in seipsam, sed in aliquid quod si gnificatur ab ea possessum: vel contra, ab eo quod a tertia persona possidetur, ad ipsam. quibus utrisque modis dum in una clausula transitus fit, per possessivum suus omnino loquendum est. Posterioris modi exempla sunt, Indiget Ciceronis suus filius. Martialis, Et sua riserui secula Meonidem. Cicero ad Atticum, Sed illum ulciscentur mores sui. Inducitur a Cicerone suus Dicaearchus. Et quod possessu est, posito in obliquo: Rumor est Caesari insidiati familiares suos. Et, Fama est Alexandrum occidisse timiliares suos. Na illa, Rogat me Cicero,ut suus habitet apud me filius, vel suus audiatur a me filius:non plane huius sunt generis.In quibus videlicet ut per suus ita per 'eius,ipsius, vel illius loqui possis. Prioris mod i, hoc est in quo transitus a tertia persona in aliquid a se possessum significatur, exempla varijs casibus 5 sormulis haec siniti Cicero reminiscitur Elietum suorum. Parcit erroribus suis 8c lamiliarium suorum. Diligit rem suam Scripsit ealamo suo. Et altero interposito obliquo tertiae pers nae, ad quem refertur possessio:Percussisti illum gladio suo. Re linquam legentibus iudicium suum. Commonefecit illum vitii

sui. Item altero verbo interposito, Horiatur te redire, vel vi r deas domum suam. Dedit quod praecipuum erat rerum suarum

Scit quid doleat inimicis suis. Quae nanque sequutur,si recte in spiciantur, unius verbi sunt exempla . . Ita sauei tibi ut intimis suis. Adest ut accipiat praemium suum. Mavult hie esse quam in patria sua. Et participio interueniete, modo positoivi Video his minem serentem agrum suum. modo subaudito :vt Vidi columbam tristem in periculo pulloru suorum.Et quavis praepositione intercedente: ut Comitatus es illum ad aedes suas. Percontabotillum de regno suo. Cepi columbam cum pullis suis,vel in nido suo, vel extra,vel prope, vel iuxta nidum suum.& ita per omne, praepositiones: in quo maxime geηere, etiam per genitivos illos tertiae personae,eius,ipsius, illius, promiscue,autholae Valla, loqui licet: Cepi columbam cum pullis eius,vel in nido estis . Caeterum v bi tres sunt tertiae personae,quoniam am uum

erit ad quam potissimum referatur possessio qui amphibologia

vitare volet, per hos potius genitivos loquetur,quoties ad seca-do loco positam resertur possessio: ut Cepit columbam GT Udis eius,potius quam suis. pit furem cum sociis eius,yes ipsi ,

106쪽

potius quam suis.Amat deum propter bonitatem ipsius, potiusquam suam. Cum vero ad primo loco posita possessio refertur, per ζsuus) potius: ut Tuetur hominem deus propter bonitatem

suam, potius quam eius. EsT ET alius in pronomine personarum transitus, hute proximo affinis, nempe cum duarum mutuus inter se transitus

significatur,quae Graecis Allelopathia dicitur. Haec praecipue per duo adverbia tinuicem & mutuo & unam plurimum praepositionem linteo cum aliquo pronomine fit, hoc modo, Amamus

nos mutuo. Diligitis vos inuicem. Dissidet inter se. Dissidemus inter nos. Eaedem locutiones & per partitiuum aIter geminata prosci ri solet,sed figurate: ut Amamus alter alterum, Amatis al seruatio de ter alterum, Amant alter alterum. Verum de inter peculiariter obseruat Laurentius cui pleraque in hoc genere referimus accepta quoties nominatiuus vel accusativus praecedit, per diui Ic qui aut hores. Cicero, Delectat hoc ipso,quod inter te omnes partes eorporis quodam lepore consentiunt. Idem Officiorum, D

monem & Pythia Pythagoreos serunt hoc animo inter se tuisse. Idem tamen ad Atticum, si re id scriptum est, aliter loquitur, cum dicit, Una spes est salutis, istorum inter istos disientio.Cum verb antecedit genitivus, dativus vel ablativus, per pronomen opse potius loqui solere. ut Cicero, Nec mihi caeterorum iudicio videtur solum, sed etiam ipsorum inter ipsos cosensu. Quiri, tilianus, Circa quem inexplicabilis & grammaticis inter ipsos de philosophis pugna est. Idem, Nam magnis quoque auth ribus incidunt aliqua vitiosa, dc a doctis inter ipsos etiam muri

tuo reprehensa.

Εκ DEMONSTRATIVIs quatuor illa hic,iste, ille, is aliquando non tam extra positum aliquid,quam coeatinuo in sermone dicendum demonstrant. Terentius, Vereor ne illud grauius tulerit Phaedria, neve aliorsum atque ego seci, acceperit, quod heri intromissus non est. Idem, Vtinam istud verbum ex animo ac vere diceres,potius quam te inimicu habeam. Idem,

Sed hoe mihi molestum est: nam isthaec c5memoratio, Quasi exprobratio est immemoris benefici. Cicero, Sed si hoc fuit Is beris nostris gratius, nos vivere. Terentius, Nam id arbitror apprime iis vita esse utile, ut nequid nimis . Et pluraliter, Sed la,quas semper intellexi in te sitas,fide & taciturnitate. Videtur di idem in illo Terentii, si rectd scriptum est, demonstrative aecipi, dudum nonnihil voltus sum vae abs te, ne laceres

107쪽

idem Quod vulgus seruorum solet, dolis ut me deluderes.

quando de absente dicitur demonstrativum: sed vel recens pra sente, vel de quo paulo ante habitus est sermo, ut in illis, Proh deum immortalem, negat Phanium hanc esse sibi Demipho

cognatam . Item, Neque meo cordi esse quenquam chariorem

hoe Phaedria. Item in Andria, Sed hic Pamphilus firmauit fidem . Vbi vult Donatus thio additum, ut ostendatur de illo fuisse sermonem. Horum ille & ciste priuatum usum ha- obstiuatio iubent. Prius, cum ob eminentiam quandam rem omnibus no- isseti iste. tam praesumi volumus. Cicero, Nasica ille prudens,bis consul. Posterius contra, cum alicuius rei cum contemptu stomachbvementionem facimus. Terentius, Munus nostrum ornato verbis,

εο istum aemulum quoad poteris, ab ea pellito. Idem, Cum milite isto praesens,absens ut sies, me ames. Idem, Iste Chaerea, iste ephebus Dater Phaedriae. RELATIVA sunt, quibus repetitio fit praecedentis in o- RHatiuunc ratio cuiuspia,quoties scilicet ipsum, dc non aliud intelligi volumus:quod per alia orationis parte, quam relatiuu, fieri com de no potest. Siquis enim dicat, Emi agriim,& agru relinqua tibi incertu sit,an de uno eodem p agro sit sermo.Sin,quem relinquam tibi:nemo dubitet de eode ess e sermone. Hane horu pr nominum vim pragmatici recentiores eum ignorauerint, instrumenta omnia participiis illis praefatus, praeliiatus, praedilius, de similibus dehonestarunt. Sunt autem relati tui in proximo libro diximus numero sex, simplicia quinque,& unum compositum, ut in subiectis Geptis videre licet. PHic ut Florus, Postremus omnium regum fuit Tarquinius,cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum avitum quod a Seruio tenebatur, rapere maluit, quam expectare. ζIlle ut Cicero in Tusculanis, Democritu illum magnum quidem virum,sed leuibus & rotu dis corpusculis efficientem animum concursu quodam fortuito, omittamus. Nihil est enim apud illum, quod non atomoru tu ba conficiat. Iste ut Terentius, Quorum aemulari exoptat negligentia Potius,quam istorum obscuram diligentiam. Is ut Salustius, Igitur de Catilinae coniuratione quam verissime pol ro, paucis absoluam.Nam id facinus in primis ego memorabile existimo sceleris nouitate atque periculi. ζIdem ut Cicero ad

Appium Pulchrum, Omnino tibi agit gratias, sed idem seribit

meas literas maximum apud te pondus habituras.

Privatim de thic & tutoqbseruatum est,cum ad duo ante Hiem

108쪽

posita res tur: hie ad posterius & propius, ille ad prius de

remotius reserri. Plinius, Ouium ad summum genera duo, ctum & Colonicum:illud mollius, hoc in pascuo elegantius. CoIumella, Quasi sit agricolae c5trarium pastoris propositum:cum . ille quam maxime iubacto & puro solo gaudeat, hic novali graminos ue.Ille fructum d terra speret, hic ἐ pecore. Peculiariter ille saepe cum cotinctione quidem iungitur, cum videlicet aliquid c5cedimus, a quo mox aliud remouebimus. Cicero, i autem summum bonum in virtute ponunt, praeclare illi quide. Sed haec ipsa virtus amicitiam & gignit δc continet. Legitur tamen & sine exceptione. Hic vero &tas eleganter post prouocabuli sensum locantur. Salustius, Scilicet quem res tanta,atque tam atrox, non permovet,eum oratio accendet: Terentius, Qua ego animo egregie chara pro uxore habuerim, Bene & pudice eius doctum atque edulium, sinam Coactum egestate inge. nium immutarier. Idem in Eunu. Qudd tibi nunc vir videatur esse, hic nebulo magnus est, Ne metuas.Virg. - Cui noη risere parentes, Nec deus hunc mensa, dea nee dignata cubili est. Inhoetamen genere demonstrativa potius, quam relativa videmtiir:Ibi pland relativa sunt, cum post copulativam coniunctionaquasi in epexegesi ponuntur: ut Alexander paruis copijs fretus superauit Darium cum infinito exercitu,& id in adolescetia. vel, te hoe in adolescentia. Item, Vestis pauca,& ea detrita & sordida. Et, Paucis nummis superbit, nec iis suis. In his tamen ulti-

ista oprium locunt habet is non hic.

109쪽

ettira liber quartus, siue de constructione Verbi & Participit.

E R n o R v Μ constructio maxime non modo varia, verum etiam perplex/ plane est, siquis genem v ra ipsa, a quibu, conluuctionis ratio maxime ducitur, parum rite distinguat. Sunt autem ea in Ver tu triai uniuersum tria, nempe activum, passivum,& neu g trum . Quae enim deponens & commune vocant, vocis magistquam significationis gratia,diuersum sortita tunt nomen: siquidem duonens,activi vel neutri: commune, activi α passivi significationem obtinent. Qui igitur unam tantum in activis rationem contemplati, caeteras ad neutra relegant, 't genera ipsa confundunt, ita constructionis proprietates necessario miscent. Idem faciunt & qui generalium constructionum praeceptis ves omissis, vel satis adhuc sibi non peripectis, ordines quosdam comminisci sunt inducti, quibus omnem verborum constructionem explicarent, cum interim nec unius lare ordinis verba i satis comprehendant, nec ullum pene ordinem conitituant, sub quo alterius ordinis verba non Veniant. Nos his insommodis Actiuo ii rei. mederi conati, primum genera quae memorauimus, ita distin: Plex ratio. ximus, ut triplicem statuerimus activorum rationem. Vnam, eorum quae omnibus numeris & personis passiuam interpretationem recipiant, utqu* in rem praeditam loquela, vel cui Priscianus interpretatur) in id quod sateri pote ii, quod in se fit,

transeant: ut Doceo, verbero, Alteram, eorum quae in tertia v-triusque numeri eiusmodi interpretationem recipiant, ut quae in ea transeant, quae quoniam fateri nequeunt Miod in se fit, nec primae nec secundae personae passiuae vocis usum dederunt. Tertiam, eorum quae in aliquid cognatae duntaxat significationis transeant, si modo in aliquid . vi Curro, nauigo. His passiua triplicia in libro de partibus, quem huic pecessario praeposui mus, ex aduerso reddidimus . Quod reliquum verborum est, quoniam nec activi generis est, nec passivi, ipsa rei natura ii

110쪽

ducti in neutra merito coniecimus.Ita tametsi deponentium se

communium meminerimus, tamen constructionem eorum ad haec tria genera referemus.

Rursus quo tota mihi expeditior ratio sit, generalibus verborum constructionibus chae sunt quae omni verborum generi adiici a tergo possunt seorsum positis, proprias trium quae in morauimus generum, per se reddidimus: nee has colase, vel utcunque sors tulit, sed primum simplices, deinde copositas. Quo vero adhue dilucidior tota mihi tractatio sit,Impersonalis quae vocant, numerum astrinxi,ut quae paucis demptis ad personaliunormam omnia reuocarim. In quam sane no tam meam, quam veterum omnium sentetiam, ut Priscianus & ante eum Apollonius authores sunt, gaudeo doctos quosdam ex Germanis Hispanisque non alio, quam ipsa Veritatis vi impulsos quadantenus concessisse. Adhaec, cum pleraeque faeceptionum, varias & per. plexas exceptiones recipiant, placuit quo minus generaliu praeceptionum claritate turbarem, eas in unam veluti summam includere: quam idcirco Idiomaton appellauimus, quod quorundam verborum priuatas constructiones contineti hic quoque quoad potui, ordinis ratione aliqua captata, cum haec ipsa partim in genera, partim in literarum seriem digesserim. Sed cum haec fortasse iis, qui res ipsas expectabunt, nimium visus fuero

praefatus, quod instat aggrediamur. OMNE igitur activum verbum, qua utique est activum,in accusativum patientis personae transit: vi Doceo pueru,aro campum,uiuo vitam. Quae ratio adeo recurrit, ut quicquid in accusativum huiusmodi transit, etiam sit activum, quod etiam passi-uum ex se declinari natura certe patiatur, praeter admodu pauca,eHue ex usu,qualia sunt, Volo, malo, facio, dc quae ab eo composita seruant 'a rvt Calefacio, liquefacio, praeterea doleo. Privatim vero activorum quaedam in actionem transire possinit, atque infinitum modum pro accusativo habere. Talia lunt haee cum synonymis, Cupio, volo, malo,nolo, paro,cogito, affirmo, nego, cogo,incipio,instituo, censeo, sentio, scio,iudico, existimo, puto, dubito,dico,ostendo, indico,audeo, timeo, suadeo, iubeo, impero, opto, disco, debeo. ut Volo discere, & te discere. Nolo ire,& te ire. Puto te audisse. Horum autem quaedam in infinita

feruntur modum, qui solui per vovet quod potest. Talis auteinfinitus est,qui accusativum ante se vel positum,vel subaudita

habet: quiere is demum ita solui potest: ut Memini me sonis

SEARCH

MENU NAVIGATION