Johannis StrauchI JCti Salani Dissertationes academicæ quinque de imperio maris. De centum lapidibus urbicariis. De statutis à summo principe, Irnerius nonerrans, seu ad Auth. quas actiones C. de SS. Eccles. De induciis bellicis

발행: 1673년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류:

181쪽

lum: sed immanis & inhumana seritas & rabies soret. Nihilo. minus Lycaonem quendam, vel ut alii legunt, Lycanorem Pli. nius inventorem perhibet lib. VIL cap. ib. De utroque mihi, ut ingenue fatear, parum liquet. Neque induci possum, ut de Lycaone Arcadio accipiam, in lupum, secundum Poetam, verso. Nisi id forte de Arcadia sola intelliges. Nam foedera idem , Plinius ad Theseum, alii, ut Diodorus ad Mercurium referunt, cum tamen ex Sacris constet, dudum ante apud Hebraeos foedera recepta fuisse. V. G. Gen. XIV., vers. Vide Polyae Virg. de Reranuent. II. σὰ,Quis autem Lycanor sit, cum ignarissimis scio. V. Aeeipitur vero quandoque pro qualibet remissione quemadmodum Indutiae tributi apud Cassiodorum var. lib. m. Dis.s. Indutiae quinquennales Iustiniano Imperatori in I. I. C. qui bon. ced. - . ro. Ins. de Excepi. Iure Canonico Tre ga peculiari plane ἴgnificatu ponitur, tit. X. de Treuga dc paceis, quod non animadversum ab his satis, qui novissime paratilla Digestorum scripserunt, miror. Dicta haee Treuga TREUGA DOMINI, ut supra thesi 2. diximus, seu TREUGA DEI. Videaturi Rudolphus Glaber lib. e. t. origo a Gothis, Italia potitis, non jure, sed manu & ferro experiri causasque definire suetis. Vade Cassiod.I.r3. Id quod & apud Francos Lege Salica obtinuit. Gregorius Turonensis lib. 6. c. i7. Et inprimis in causa homicidii ob servabatur,ut familia occisi homicidam eo usque persequerentur , quamdiu superesset,qui defuncti causam posset suscipere, id quosl L. teidam dicebant, id est, vindictam caedis, quo se istum, ut occisorum cognati reo pacem jurejurando promitterent, se non amplius necem defuncti ulturos & apud eum d. Gregorium in causa Austregisti. lib. . e. ult. Haec sponsio securitas dicebatur, cujus

formula exstat apud Marculphum e. Iri. dc seqq. Hunc morem componendi nidas Karolus M. compescere conatus est in Xapitularibus. lib. q. c. 27.& 3. Et lib. s. c. Isq. Et Ludovicus in addit. q. cap. y2. Hanc compositionem Fredam quae vox nostragi edi 8ritd est:) vocabant. Vide LL. Langobard. lib. .rit. U. l. s. Lib. a. tit. aa. l. a. Gregor. Turon. de virtvt. B. Martini lib. q. c. 76. Lindebron. Glossario ibi Fredum. Nendetin. G statico in Frediu

182쪽

dis alias aethrgillis pretium quod pro forisfactura penditur .

Fr. Pithoeus & Freher. Glossa r. idque veteri institutio ap. Germanos obtinuit. Tac. de mor. Germ. Cujus tertia pars fisco infer batur. Veteri, inquit, instituto, ut non modo levioribus delictis equorum, pecorumque numero convincti multarentur; Sed etiam homicidia hac ratione luerentur , parte mulctae regi vel

civitati, parte ipsi, qui vindicatur, vel propinquis ejus exsolvenda. Plura adduximus, cum in Academia Lipsensi publice in Taciti Germaniam commentaremur. Hoc Neri geldum etiam moribus Saxonum in usu est. Φalidri lib. a. are. II. Consis. Ele T. Aug. u.p.-Coleri de proce . exsec. p. L. c. s. n. . Verum enimvero cum constitutionibus Principum cacoethes illud vindicandi caedem coereeri nequiret, Episcopi illud reprimere per induetas eo nati sunt, quas, ut dictum, treugam Dei appellabant, qua priva. tarum simultatum, in ulciscendo familiarum iniurias, cessatio

ea nonica prohibitione sanciretur. Qua de re Concilium Lemovicente, nec non Claromontense sub Urbano II. ut Latera nenia

se sub Paschali II. ubi generaliter sancitur, & ab omnibus Christi fidelibus pax & Treuga Domini inconcusse servetur. Haec Treuia

ga, distinctione magistrali, canonica vocatur, dc hoc nomine ab altera congeneri secernitur , quam conventionalem appellant. Illi, Canonicae, stata tempora definiebantur, quibus armis aut serro discernere prohibebatur: Nempe ab adventu Domini, usque ad octavas Epiphaniae , dca septuagesima usque ad octavas Paschae, cap. r. X. de Tr. dc paci dc a prima die Rogationum usque ad octavas Pentecostes. Etiam qui Hierosolymas petebant, eorum bona in perpetua erant treuga, id quod de ad Romi petas e tensum. Quod evidentius ostendere ait conellio Suessionens i. c. 7. 3c 8. Cironius. Rad evicus ejus originem Friderico Barbarossae lib. s. c. 26. tribuit. sed pergamus ad conventionales, quae propria vocis est acceptio, dc nostri instituti, induetas, ut nempe accipiuntur, pro otio a pugna, dc ut Varro apud Gellium pro feriis belli. Quae virgilio pax sequestra II. AEneid. v. tys. Thucydidis Scholiastae πιλεμον Et libro IV: ωιεχειρου exponit, Varroni pax castrensis. Grotio, dc belli somnium pariter dc vinculum, eo

183쪽

dem sensu quo philosopho somnus, vineulum sensuum dici poss

so videtur. H sse .rtita in VI. Porro hoc sensu tripliciter usurpatur, vel pro causa sui, trusiascr. nempe conventione ; vel pro obligatione inde descendente ; veI pro statu, ex utraque & pactione & obligatione, nato. Primo' significatu Grotium accepisse palam est, qui eas conventionem finit dia .loc. n. r. Verum cum in omni contractu ipse tractatus dupraestando aliquid alius sit, ab eo, super quo ultro citroque agi tur, alia obligatio ex conventione perfecta resultans; nos Ind At Bο- ρνο tias quatenus sunt otium dc feriae pugnarum, per conventionem statu quieto. in esse, ut sic dicam, productae, consideramus potius ; imo conta D scriptisti' ' derari debere eontendimus, describentes in hunc forte vel simi. lem modum :,Indutiae sunt paetitia ab actibus bellicis cessatio, bello manente, securitatis gratia. VII. Dicimus cessationem ab actibus bellicis, non bello. Ita enim ipsa pax esset. Nam cum inter bellum & pacem nillil sit medium, ut Cicero Phid. VIIId oportet, cum pax non sit, ut indutiae sint vel bellum ipsum, vel aliquid in bello. Bellum autem non finiunt, quia, ut bene Gellius, illud manet, pugna cessat. Igitur exercitium suspendent duntaSat belli, nempe, non pugnam solam: sed de alios hostiles actus. Bellum enim status, non actus, nomen eis, qui potest esse, etiam cum non Operatur. Graiarius dicit. De. Quemadmodum habitus esse possunt, quamvis nihil operentur

Optimin eri modulator ; Es Alfenω Pafer, omni duecto infrumento artu, clausas raberna

ut Horatius I. Sat. 7. VIII. Ea cessatio ad tempus sit oportet. Alios si perpetua, similiter pax foret. Ideo recte M. Varronis expositione triquam dc Donatus sequitur, reprehendit Gellius, quod paucos dies adjecit, cum non solum in dies, sed dc horas detur; nec in dies paucos, sed in annos saepe plurimos. Quamvis, quod ad Indutias longi temporis attinet, pro Varrone dici possit, quod de his induciis cogitarit tantaetat, qua a Ducibus in castris fiunt, de

184쪽

sere solam suspendnnt pugnam , paucorum ideoque dierum. Quomodo accipio &ICtum PauIum, cui Indutiae sunt, cum in breve, & in praesens convenit. Qualia Graecis, generaliori voce ut plurimum απονδα , hodie Armistitia, vocari receptum est, vocabulo rei exprimendae satis apto, ut fortassὸ non satis antiquo, ad differentiam longiorum Induciarum, quae inter duos. populos,& propius ad pacis naturam accedunt.

CAPUT II.

Qui, quibus dent inducias.

Thes r. Inducias vel Resp. vel Impp. pangunt. Et sine praest rauases alis etiam iniri possim t. a. Qua ratione obligant. 3. Comprehenditur id officio Ducis, ut inducias aciat. Qua in re ostenditur differentia inter procuratorem ad lites & ducem belli. s. Idem de inferiores quoque possunt. Qui tamen se suosque milites, non pares imperio, obligant. 6. Indutiae quibus dentur. Ducibus hostis, Reive publicae 7. An & Subditis datae sera andae Sententia negati . 8. Assirmativa, subdistinctione. q. Cum responsionibus ad negantium rationes. Io. Ind

tiae potius, quam pax, dandae seditiosis & inquietis.

J Nducias pacisci possunt non solum qui in qualibet Republica Indutari .

summum tenent imperium : sed & belli Duces, pro re nata, praesertim si castrensis illa pax ob eiusmodi a stus inter duos ε' - ihostium exercitus sit inita, qui ad ipsos exercitus eorumque statum propriὸ pertinent. Sic Brasidas postulantibus Athenienis sibus unius diei spatium ad ipsorum cadavera suscipienda, duovconcessit. apud Thucyd. lib. Π a. . m. irr) sed ut liquidius ap- μή - .se pareat, quod dixi, injussu etiam majestatis dari indutias posse , - m s iis altius id paulo repetendum, quo modo obstringantur summae po- '' . testates, per belli duces, sine expressa voluntatis declaratione, 'ex ipsa praepositione. II. Id vero fit dupliciter. Thm explicando eas osseti partes, quae ex natura illi inesse solent, vel saltem probabiliter o fibeio illo contineri censennir, tum, si utilitas actus ad summam potestatem. pervenit, ut maximὶ ossicii finibus res gesta non continsatur : cnisiloc casu do commodo discςdere malint i

185쪽

quam actum habere ratum. Quorum neutrum si fiat, summa potestas quidem non tenetur fidem ducum sequi : Duces autem tenentur ipsi ad id, quod extra fines officii mandati pacti

sunt.

III. His praemissis, haut dubium fit, summos Duces, quo rum auspiciis bellum geritur, inconsultis etiam his, qui ius belli habent, Inductas breves, seu Armistitium dare posse. Hoc enim officio Ducis inest. Nam , ut supra dictum, dc bello sua sunt commercia, sine quibus non solum feliciter non geri, sed nec mnino geri potest. mi igitur facultatem dat alicui, dat quan- tum in se est, ea, quae ad facultatem moraliter sunt necessaria . Praeterea bellum non consistit in sola pugna. Denique prudς tiae ducis committi oportet, oecasionem pugnae commodissimam prospestire. Quae, utut provisa, in manu tamen captantis non est protinus, saepe hostis ingruit, necessitatemque, quum minimc velit alter, pugnandi aἐfert, quam si non aliter, at pact is pugnan'. di feriis declinare licebit. Quod si vero summa potestas, consu li se ab Imperatoribus de talibus velit, quum varia belli fortuna sit, & praecipites rerum gerendarum occasiones, quas solus intel ligit,& arripere potest, qui praesens rebus gerendis interest, imo Praeest, minus circumspectos non solum reddet Duces,sed & mul tis modis errare poterit, circa res, quas coram cernere non est. Cum bellum adversus Thustos populus Romanus gereret, Victi apud Sutrium hostibus, deliberabat Cos. Fabius de transeunda Ciminia sylva, ut ad Hetruscos perveniret, nee in re tam pericu losa, qua bellum in aliam regionem transferebat, senatum ullo modo consulebat. Quanti autem esset res ista, apparet ex SCto ea de causa facto. Nam eum horribile, essent saltus Ciminii, &recens exstaret Caudinae cladis memoria legatis ad eum missis mandavit, ne Ciminium saltum transiret. Sed jam transierat Fa bius, lateque depopulatus Hetruscorum agros, fusisque ipsis jam redierat victor in castra, nuncios novae victoriae legatos Romam remittens. Atque hac parte peccare Venetos ac Florentinos Machiavellus Disput. II. cap. -. ait, quod singula, quae ab Imperatoribus funi, & cognoscere dc consilio modurari vclint, ut no

186쪽

tormenta quidem bellica ad seriendam urbem, vel alio Ioeo uel

aliter collocare ausint, quam in mandatis habent a Senatu.

IV. Nee simile est, quod de Procuratore privati juris Dd. in re adferunt, qui tempus solutioni tribuere non possit. Viderie. Gemia lib. II. cap. ro. de I B. Quod, si quidem verum est,

non tamen ad Ducem belli quadrare potest , qui non ad Procura- rator.m ad torem ad agendum , sed potius ad eum, cui libera administratio ores, er δε- permissi, componendus est, qualem posse solutionis diem proferre, nullus dubito: cum omnino possit pacto de non petendo nocere domino c. l. Io. uis. juncta. l. ra. de Pact. y sed potius est, ut planὸ nulla sui sibi parte constet haec comparatio. Compar tur bellum eum lite seu actione forensi: haec solutione neeessario tollitur, non neeessario bellum pugna. Neque enim, ut ultima actoris finis solutio est, ita pugna belligerantis. Igitur Procura- tor, qui differt solutionem, cujus maturandae gratia electus fuerat, contra mandati fidem agit; non item qui pugnam. Cum p gna non sit actus determinatus ad tollendum praecise bellum, m diante aliquo judice, quema dmodum solutio tollendae obligatiaonis & actionis modus est. Solutionis praestandae gel Iege vel eonventione dies certa est. Quam prorogando, Procurator domino suo nocet, eum solutionem sua die fieri semper utile; Bellum per pugnam finire, res per se incerta, incerta pugnae dies. Igitur nec rectὶ prorogari, quae certa non est 6c si prorogari possit, fortasse id utilius ad summam rei cum feliciter pugnare non tuum,sed fortunae sit.

V. Et haec de Ducibus superioribus. Quoad inferiores .idam adfirmo, siquidem ipsis mandatu superioris, certae in bello

partes, separatim ab reliquo exercitu, sint mandatae, V. G. ut tue' nantur locum obsessum, ut obsideant, ut oppugnent. Poterunt miliis igitur obsessis inducia coneedere, hae tamen notabili differem re I' tia, quod concessas servare tenentur ipsi, suaeque copiae. Duces

vero pares non item. Quo lubens refero it Iud Livii lib. V 'de Gallis Senonibus. Cum enim praesdium CapitoIbnum, ad incitas redactum, induetas eum Gallis fecisset, ut conveniretur de mercede, qua Galli obsidionem solverent, prius quam mor s perficcrotur, per altorcationcm nondum omni au-Diuitiaco by Coos e

187쪽

ro appenso , Dictator camillus supervenit, ausemque aurum de medio, & Gallos submoveri jubet. Et cum illi renitentes. pactos e dicerent , Di istator quidem hac ratione usus, quod injussu suo ab inferioris juris magistratu facta pactio esset: Revera tamea non inferioris juris tum erat, cum haec pacisceretur, opera Sulpitii, Manlius: sed omninis paris. Sic cum inFabius una cunia Marcello Casilinum obsiderent, Campanique impetrassent F bio, ut abire Capuam tuto liceret; paucis egressis, Marcellus portam, qua egrediebantur, occupavit caedesque promiseue omnium Circa portam primo, deinde irruptione facta, etiam in urbe fieri coepta est. Liviiu XXIV. U. Inautiae ineuntur cum Ducibus, liberoque populo αε- ῶntur. Republica, cujus actus neminis superioris arbitrio subsunt. Nam Durib-εομα fingulis privatis securitas ab hoste promissa, fidei publicae, &, ut Rei=ς uulgo, Salvo .conductsis nomen habet. Pactum tamen Ducum, Reive publicae, singulis prodest, eosque onerat vicissim. Quod si Indutiae, adjecta cautione, nummapotestas censuisset, a Ducibus factae, rati habitione non secuta, Dux minime obligatus erit, nisi qua commodum inde sentit. H. Groti lib. m. cap. at. n. Ia. suilia VII. An subditis rebellibus dari ita possit, ut Princeps obris ἀ- θ' stringatur adservandum eas, interpoliticos disputaturi Nec sine

it dubio disputatio, nee sine periculo pactum est. Balliasar Ayalas sebem s. conventiones per rebellionem extortas se vari negat, eo ipti, quod in principem insurgentes, fidem pri res frangant, quibus fides postea non servanda, Principem restitui posse, ut minorem, dc similia. Quibus & hoc addi potest, quod qui jus belli non habent, ei nec juε indutiarum,quae sine bello nota intelliguntur. Iam subditorum insuperiores bellum, nec di viano, nec naturae, nec gentium jure licitum latὶ ostendit, ὁ κανοGrotius I. de Denique cum silperior jus superemine dominii in res subditorum habeat, quas i in universas adficit, ut de ius ex tali promissione bellica quaestum non possit non includem videtur sane insuperioris arbitrio fore, utrum praestare fidem pacto velit, nec net Quibus concessis, inanes fore videntur omnes Pactiones, nec alia, quam bellum victoria finiendi, spes superesse. VIII. Itaque paulo curatius viduamus de hac re. In qui inin

188쪽

teresse putamus, utram eum rebellibus, qua talibus, prineeps

gerit, nec ne. Priori enim modo qui eum his agit, hactenus de ,- μηπι- remittenda poena, quae alias promissionem tollere videbatur,egis. se censendus est. Sia ea semper interpretatio arripienda, secum dum quam actus valeat potius, quam pereat. Sic Pericles ad cives suos,apud Thucydidem: Tας- 5νόμους εἰ-ἔνο-yς-ἐψει σάπιθα. Civitates liberas esse patiamur,si liberas se gesserunt, cum pacti fuimus. Et servis quoque servandam fidem existimatum olim, Lacedaemoniosque, ira Deum, te rae motum expertos, quod Taenarenses servos, contra pacta, occidissent. ae n. n. r. Et Diodorus Sieulus notat, fidem servis datam in fano Politicorum nunquam a quoquam dominorum fuisse violatam. lib. a.)IX. Quod itaque Αyala sentit, fidem non servandam , cum restam his, qui obedientiae fidem prius violarint, id fortasse non aliter capiondum, quam de uno eodemque negocio, eui conditio haee inest, si alter vicissim qui faciat. V. G. Si subditi hae lege fidem jurarint, quatenus immunitates vicissim certas Princeps eis indulgeat, subditi autem promissa violent, nec Prineeps tenebitur ex sua parte. Alia ratio, si de diversis negociis quaerimus. Nam& perfidis fidem servandam constat, quod homines esse non desinant. Homines vero omnes, qui ad rationis usum pervenerunt, eapaees sunt juris ex promisso, & habent communionem luris naturalis. ot. lib. III. cap. 1ρ. n. ιδ Quod vero denegato subditis jure belli dixi, id verum esse paret, si eum subditis, ut subditis, agas, id quod tam diu fit,quam Princeps in actibus eorum jus nullum agnoscit: seeus si, ut eum desertoribus. Nam simul ac indutias vel simile quid contrahit eum subditis, jam unoscere fa- eultatem in his videtur moralem, dc de jure suo eessisse. Idque est, quod Nabis apud Livium objecit Quintio Flaminior Respondere possum, me qualiscunque sum eundem esse,qui fui,eum tu ipse mecum, T. Quinti, societatem pepigisti. Et mox: Iania feceram haec, qualiacunque sunt, eum societatem mecum pepi-

X. Tandem, quod ad indutias diuturnas, quae paci adsimi' lant, pertinet, si eum lubricae fidei hostibus, & inquietis nobis res

189쪽

quique pacem commoda mente pati nesciunt, indutiae, quam

pax potius ineantur, ut & illorum ferocitas metu indutiarum , praegnantium armis, retundatur, tu usque miles otio & quiete ne vincatur. Sic Vejentibus, pacem petentibus, in annos C.indutiae datae, μν. I. u. mox in quadraginta miυ. II. cap. I. δ Et populo Caeriti indutiae in centum annos facta miυ. VII. aoδ sic Volsinienses pacem petentos, in annos XXX. indutias impetrarunt. μν.

Indutiae quo modo fiant.

i. Causa esseiens instrumentalis indutiarum conventIo, quae veIpubliea est vel privata. Publica quomodo fiat. u. Publicae conventiones olim abibant in triplex foedus. 3. Cautiones vel sunt minus necessariae, vel indutiis propriae & omnino necessariae. Minus necessariae. 4. Magis necessariae. Hae adhibendae aliter, si cum libero populo paciscaris, aliter si eum rebellibus r Aliterque si ad breve tempus conveniet. ubi prima. s. Seeunda , Tertia Cautio observanda. 6. Si ad longum tempus Eontrahas, cautiones quaenam ibi spectandae sint. Ratio prima. 7. Secunda. 2. Tertia. 9. Quarta. Io. inta. II. Cautiones olim subditorum ..iti Arcana indutiarum Duo, alterum sibi prodesse studentium. 13. Ait

rum nocere alteri.

I. Onsiderandum hie nobis tum factum,per quod proximEn indutiae fiunt, tum cautiones in tractando illas. Deni- sque & arcana paciscentium. Factum illud est, conventio. Qua voce quid veniat, neminem esse reor, cui id Iateat. Ejus facit species Ulpianus sLib. IV. ad edictum, in eap. V. Τ. de pactu) duas, quarum altera ex publica, altera ex causa privata fiat. Et publicam eonventionem dicit, quae sat perpacem, quoties inter se Duces belli quaedam paciscuntur. Quo loco, quid per pacem intelligi velit JCtus, non adeo liquet. Est,. qui legit, per Principem. Parum forsan ad sensum. Quorsum enim sequentia: Buoties inter se duces belli quaedam pae sunturis. Ergone qui modo Princeps, mox belli dux Z sed toto coelo differunt, Imperator, bellive Dux, & Princeps. Neque omnis ςonventio publica solius Principis. Raevardus IV. Var. t. in intereretatur tot dierum indutias, quot uterque inter se exercitus pactio

ni observandas praescribi h ducts belli quaedam paciscum

tur.

190쪽

tur. Id quod non probat Alberieus Gentilis Vib. V de Iroδ Quoniam neque per solas indutias, neque indutias solas paciscantur belli duces. Verum, ut, de posteriori, Raevardo doctissimo in mentem non venit; Ita sussicit, ad mentem Ulpiani, si Duces belli ut plurimum per inducias belli paciscantur: Sed fortassis, ut de nostro hoc adjiciamus, duo conventionum publicarum exempla proponit ICtus, quorum unum fiat per pacem, alte rum, quoties inter se Duces belli quaedam paciscuntur. II. Hae publicae conventiones, quae Graecis oνει κα olim triμον abibant in tres species: Foedera, sponsiones & F etiones. Foed ra fiebant jussu summae potestatis, in quibus ipse populus irae se , 'divinae reum facit, si fallat. Et peragebantur per Feciales, addito patre patrato. Sponsio, ubi si, qui a poteitate summa manda. tum ejus rei non habent, aliquid promittunt, quod illam propriε tangit. Nam sponsio neque populi jussu, neque senatus auctoritate: sed arbitrio magistratuum dc Imperatorum fiebat, atqu deditione eorum si Senatus populusque ratam eam non haberirent per quos Dista esset, infirmabatur. Hac ratione Livius eo tra pacem Caudinam disputat: Non ut vulgo credunt inquit findere pax Caudina, sed per Jonsionem facta est. alid enim auedonsoribis in foedere opus esset,a νι obsidibus, ubiprecatione res inum Agitur e per quem populum fiat, quo mimis dictis legibus stetur, ut eam ita Iupiter feriat, quemadmodum a fecialibus porcus feriatur. Spos onderunt COSS. legati, quastores, tribuni militum, nominaque omnium, qui θω onderunt, extant. ' misi ex foedere res acta esset, praeterquam duoru ecialiam non ex rent. Talis spo sto & Numantina fuit, deditione C. Mancini autoris soluta, qua de nos ad Vellejum Nostrum aliquid sLib. II. e. so Pactionis nomindi, ut sigonii verbis dicam, scib. I. deant.jure Ital. cap. Id etsi omnia, quae eum hostibus paciscerentur, continebantur, quo etiam modo foedus pactio nominari potest : Tamen hoc in loco praecipua paciscendae amicitiae ratio significata est, ut indutiarum. III. Cautiones aliae minus necessariae sunt, & propem - . . dum indifferentes r Aliae non indutiis faciendis sed omni actui misis, publico communes. Aliae Induciis propriae ac omnino necessariae, ut intcrmissae noceant maxime. Priori de alteri generi accen-

SEARCH

MENU NAVIGATION