Bibliotheca Classica Latina sive Collectio auctorum classicorum ..., Volume 86

발행: 연대 미상

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 연설

151쪽

DE M ENTIS ORAT IN P. CLODIUM ET CURIONEM. 's L 1LNae orationis in Clodium et Curionem pauca verba in antiquis editionibus , sed uberrima apud plures auctores

exstabat memoria Laudaverunt enim ex ea particulas aliquot quintilianus, Nonius arcellus et Rufinianus, quas suis locis nos exhibebimus. Memini eius etiam noster Interpres, adorat in Vatinium, Io I; Clodianum autem stuprum, quod occasionem praebuit huic orationi scribendae, seMentis in locis commemorat Cicero Vide, si lubet, de Provinciis consularibus, o in Pisonem, Paradoxum 4 et passim pro Donio, et de Haruspicum responsis, et pro ilone, quae tres orationes magnam lucem affundunt huic nuper editae in Clodium et Curionem Seneca item epistola 97, in eo scelere Clodii insectando paene tota consumitur. Sed nusquam enucleatius quam in libroci Ciceronis epistolarum ad Atticum res tota evolvitur. Nam epist. I ait Cicero: P. Clodium Appii F. credo te audisse cum veste muliebri

deprehensum domi C. Caesaris,quum sacrificium pro populo

fieret, eumque per manus servulae servatum et eductum; rem esse insigni infamia, . um epist. ID: Credo te audisse, quum apud Caesarem pro populo fieret sacrificium), venisse eo muliebri vestitu virum idque sacrificium quum

virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio in senatu hetam postea rem ex senatusconsulto ad pontifices relaum, idque ab iis nefas esse decretum deinde ex senatus-ο0nsulto consules rogationem promulgasse uxori Caesarem nuntium remisisse. Historiam controversiae in senatu actaemniexit Cicero epist. 4 ex qua etiam apparet Curionem stetisse pro Clodio. Momines ad xv Curioni nullum sena. tusconsultum facienti assenserunt: ex altera parte facile cccc

152쪽

fuerunt: acta res est. Fufius tribunus tum concessit Cl diu eonciones miseras habebat, Sed descriptionem plenissimam hujus causae Claudianae habet epistola 6, cum particulis ipsius orationis ullii in P. Clodium et Curionem. Quum haec epistola mirabiliter illustret nostra recenter edita orationis fragmenta, immo et ipsum nonymi item nuper editum commentarium, visum nobis est eam omnino hic paene integram potius praemittere, quam identidem ad eamdem minore cum fructu proVocare.

CICERO ATTICO. Quaeris ex me, quid acciderit de judicio, quod tam

praeter opinionem omnium factum sit et simul vis scire, quomodo ego minus, quam soleam, praeliatus sim. Respondebo tibi οστερο προτερο, 6μηρικως Ego enim, quamdiu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, sic acriter et vehementer praeliatus sum, ut clamor concursusque maxima cum mea laude fierent. Quod si tibi umquam sunt visus in republica sortis, certe me in illa causa admiratus esses. Quum enim ille ad conciones confugisset, in hisque meo nomine ad invidiam uteretur, Dii immortales quas ego pugnas, et quantas strages edidi quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam illam manum feci quomodo sum insectatus levitatem senum, libidinem juventutis p Saepe, ita me Dii juventi

te non solum auctorem Consiliorum meorum, verum etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi. Postea vero

quam Hortensius excogitavit, ut legem de religione Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione disserebat, nisi iudicum genus in eo autem erant omnia , pugnavitque, ut ita fieret quod et sibi, et aliis persuaserat, nullis illum judicibus effugere posse contraxi vela, perspiciens inopiam iudicum neque dixi quidquam pro testimonio, nisi quod erat ita notum atque testatum, ut non possem praeterire. Itaque, si causam quaeris absolutionis ut javm πρὸ ' προ ερο revertar egestas iudicum fuit, et turpi-

153쪽

tudo. Id autem ut accideret, commissum est Hortensii consilioci qui dum veritus est ne Fufius ei legi intercederet, quae ex C. serebatur, non vidit illud, satius esse, illum in infamia relinqui ac sordibus, quam infirmo judicio committi: sed ductus odio properavit rem deducere in judicium, quum

illum plumbeo gladio jugulatum iri tamen diceret. Sed judicium, si quaeris quale fuerit, incredibili exitu sic, ut nunc

ex eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Homtensii reprehendatur. Nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, quum accusator, tamquam censor bonus, homines nequissimos reiiceret, reus, tamquam clemens lanista, frugalissimum quemque secerneret ut primum judices consederunt, valde dissidere boni coeperunt: non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati, quam, ut appellantur, aerarii Pauci tamen boni inerant, quos reiectione fugare ille non potuerat, qui moesti inter sui dissimiles, et moerentes sedebant, et contagione turpitudinis vehementer permovebantur. Hic, ut quaeque res ad consilium primis petitionibus referebatur, incredibilis erat severitas, nulla varietate sententiarum: nihil impetrabat reus plus accusatori dabatur, quam postulabat triumphabat quid quas-risy Hortensius se vidisse tantum nemo erat, qui illum

reum, ac non millies condemnatum arbitraretur. Μ vero

teste producto, credo te ex acclamatione Clodii advocatorum audisse, quae consurrectio judicum facta sit, ut me circumsteterint, ut aperte jugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint. Quae mihi res multo honorificentior visa est, quam aut illa, quum jurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt aut quum tabulas Μetulli Numidici, quum hae, ut mos est, cicumferrentur, nostri judices adspicere noluerunt multo haec, inquam, nostra res major.

Itaque judicum vocibus, quum ego sic ab his , ut salus patriae, defenderer, fractus reus et una patroni omnes conciderunt. Ad me autem eadem frequentia postridie convenit,

154쪽

quacum abiens consulatu sum domum reductus Clamare praeclari Areopagitae, se non esse Venturos, nisi praesidio constituto Refertur ad consilium una sola sententia praesidium non desideravit. Defertur res ad senatum gravissime ornatissimeque decernitur, laudantur judices , datur negotium magistratibus, responsurum hominem nemo arbi

Calvum ex Nanneianis illum laudatorem meum, de cujus oratione erga me honorifica ad te scripseram Biduo per unum servum, et eum ex ludo gladiatorio, confecit totum negotiumci accersivit ad se promisit, intercessit, dedit. Iamvero Comi boni rem perditam' etiam noctes certarum mulierum, atque adolescentulorum nobilium introductiones nonnullis judicibus pro mercedis cumulo fuerunt. Ita summo discessu honorum, pleno foro Servorum, XV judices ita sortes tamen fuerunt, ut summo proposito P riculo, vel perire maluerint, quam perdere omnia, Hra fuerunt, quos fames magis, quam fanaa, commoverit quin

rum Catulus quum vidisset quemdam, Quid vos, inquit, praesidium a nobis postulabatis an ne nummi vobis erip rentur, timebati. Habes, ut brevissime potui, genus judicii, et causam absolutionis. Quaeris deinceps , qui nunc sit status reipublicae, et qui meus. Reipublicae statum illum,

quem tu meo consilio, ego divino confirmatum putabam, qui bonorum omnium conjunctione, et auctoritate Consulatus mei fixus et fundatus videbatur, nisi quis nos Deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc judicio; si judicium est, triginta homines populi rom levissimos ac

nequissimos, nummulis acceptis, ius et fas omne delere, et, quod omnes non modo homines, verum etiam pecudes saetum esse sciebant, id alnam et Plautum et Spongiam et cetera hujusmodi quisquilias statuere, numquam esse sactum. Sed tamen ut te de republica consoler non ita, ut sperarunt mali, tanto imposito reipublicae vulnere, alacris exsultat improbitas in victoria. am plane ita putaverunt,

155쪽

quum religio, quum pudicitia, quum judicioriam fides, quum

senatus auctoritas concidisset, fore, ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris, quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei. Idem ego ille non enim mihi videor insolenter gloriari, quum de me apud te loquor, in ea praesertim epistola quam nolo aliis legi), idem, inquam, ego recreavi afflictosaninio bonorum, unumquemque confirmans et excitans: insectandis vero exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautori laus illius victoriae στα λησια, eripui Pisonem consulem nulla in re consistere umquam sum passus desponsam homini jam Syriam ademi senatum ad pristinam suam severitatem revocavi, atque abiectum excitavi Clodium praesentem regi in senatu, quum oratione perpetua, plenissima gravitatis, tum altercatione ejusmodi, ex qua licet pauca degustes. Nam cetera non possunt ha- bere eamdem neque vim, neque venustatem, remoto illo studio contentionis quem γῆ, οι vos appellatis. Nam, ut idibus mi in senatum convenimus, rogatu ego Sententiam,

multa dixi de summa reipublicae, atque ille locus inductus est a me divinitus, ne una plaga accepta, patres conscripti conciderent, ne deficerentri vulnus esse ejusmodi, quod mihi neque dissimulandum, neque pertimescendum Vider tum ne aut ignorando stultissimi 1 judicaremur. Bis absolutum esse Lentulum, bis Catilinam : hunc tertium jam esse a judicibus in rempublicam immissum. Erras, Clodi: non te judices urbi, sed carceri reservarunt: neque te retinere in civitate, sed exsilio privare Voluerunt. Quamobrem, patres conscripti, erigite animos, retinete e tram dignitatem Manet illa in republica bonorum consensio : dolor a cessit bonis viris; virtus non est imminuta nihil est damni factum novi, sed, quod erat, inventum est in unius ho-

rh cum hiantem quidam explent sic in aut timendo ignarimi in In odd. Ambrosianis nulluin supplementum inveni A. .

156쪽

minis perditi judicio plures similes reperti sunt. Sed quid ages paene orationem in epistolam inclusi. Redeo ad alte cationem. Surgit pulchellus puer objicit mihi, me ad Baias suisse Falsum sed tamen quid hoc Simile est, inquam, quasi dicas in operto filisse. Quid, inquit, homini Arpinaticum aquis calidis ' narra, inquam, patrono tuo, qui Arpi

nates aquas concupivit: nosti enim Μarinas. Quousque, inquit, hunc regem feremus Regem appellas, inquam, quum Rex tui mentionem nullam secerit ille autem Regis hereditatem spe devorarat. Domum, inquit, emisti. Putas, inquam, dicere, judices emisti Iuranti, inquit, tibi non crediderunt. Μihi vero, inquam, xxv iudices crediderunt; xxxI quoniam nummos ante acceperunt, tibi nil crediderunt. Μagnis clamoribus amictus conticuit et concidit. Noster autem status est hic Apud bonos iidem sumus, quos reliquisti apud sordem urbis, et faecem multo melius nunc, quam reliquisti: nam et illud nobis non obest, videri nostrum testimonium non valuisse Missus est sanguis invidiae sine dolore, atque etiam hoc magis, quod omnes illi fautores illius flagitii rem manifestam illam redemptam esse a judicibus confitentur M. Haec ad declarandam historiam ac paene cursum huius orationis sufficiant cuius nos integrum argumentum amplumque antiqui scriptoris commentarium deprehendimus, non sine multis et nobilibus partibus ipsius deperditae orationis Scripta est autem haec oratio consulibus Pisone et Messalla, id est Ciceronis anno x x, Urbis 693.

157쪽

Apud Graecos huiusmodi genera orationum παι,ουΜτα καὶ ψέ-r τα a nominantur, continentia serme laudes et vituperationes. Non enim rei postulantur a Tullio, vel C. Curio, vel P. Clodius; sed quoniam habuerant in senatu quamdam jurgiosam decert tionem, visum Ciceroni est hanc orationem conscribere plenam sine dubio et asperitatis, et sacetiarum, quibus mores utriusque proscindit, et de singulorum vitiis quam potest acerbissime loquitur 3). Sed enim principium hujus offensae sertur a P. Clodii incestu 4 descendisse. Nam visus est in domo pontificis maximi

C. Caesaris ejusdemque praetoris incestum secisse cum ejus uxore Pompeia, eo tempore 5 quo per Vestales Virgines et matronas honestissimas in operto Bonae Deae sacrificium viris omnibus inaccessum fiebat. Unde elapso tamen Clodio magna invidia percrehuit et infamia caerimoniarum, ut senatus decernere cogeretur, omnia s6 diligentia consulum pervestigandum,

et Ita ood hoc loco habet Claudium, sed deinceps in aliariun paginarum titulis plerumque Clodium A. Μ.

α In codice locus sic se habet re Apud Graecos . . . nominantur, ete. Uatio relicto. Huiusmodi spatia vacua haud raro occurrunt in codice, quae reinplenda videntur modo oculis graecis, quas librarius, quia graece fortasse erat ignarus, omisit modo latinis, quas idem librarius ideo sorsitan non seripsit, quia exscribebat e codice corrupto an mutilo. Visum autem nobis est supplere ε παειο τα και νε ροπια Consulator Aristotel Rhetor lib. I, cap. 3, itemque Isocrates, Panath ed. Wolfianae per Crispinum, p. 55 , A. Nisi quis mavult supplere ἐπιδεικτικα - Cicerone, orat eap. I x, et Fortunatiano, et.

lib. I, sub initio A. Μ. 3 Consonat Quintilian Instit. III, Q Edit in competitores in consulatus petitione Antonium et Catilinam in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri, vituperationem continent , et tamen in senat Ioco sunt habiti

sententiae M. A. .

158쪽

si quod esset publicis religionibus inlatum flagitium Accedebat huc etiam praejudicium quoddam C. Caesaris ipsius pontificis,

qui uxorem suam illico repudiavit. Post quod reus de incesto factus est P. Clodius, accusante L. Lentulo defendente C. Curione patre. Nam tres illis temporibus Curiones illustri nomine exstiterunt, atque ita in libris adhuc si seruntur Curio avus, qui Servium Fulvium incesti reum defendit; et hic C. Curio pater, qui P. Clodio adsuit et tertius ille Curio tribunitius, qui bello civili Pompeiano in Africa periit quum enim esset Partium Caesaris, oppressus est ab equitibus Iubae regis. Sed hactenus de Curionibus dictum sit et . Multum diuque habitis concertationibus ante judicium, P. Clodius a turbulenta multit dine, ne causam diceret, non sine impetu seditionis adjutus est:

auctore hujus conspirationis Q. Fufio Caleno, tribuno pleb. 3ὶ, cujus mentionem creberrimam Tullius in Filippicis 4 orati

et Nempe in eorum orationibus, quae adhuc supererant, quum hic Οmmentarius scribebatur. A. Μ. et De primo Curione sic Cicero in Bruto, cap. 32 : Curio fuit igitur eiu dem aetatis fere sane illustris orator, cuius de ingenio ex orationibus ejus existimari potest. Sunt enim et aliae, et pro Ser. Fulvio de Incestu nobilis oratio Nobis quidem pueris, omnium optima putabatur, quae jam vix comparet in hac turba novorum voluminum . Tum addit se Atqui haec, inquam, do incestu laudata oratio puerilia est locis multisci de amore , de tormentis de rumore loci sane inanesci verumtamen, nondum tritis nostrorum hominum auribus, nec erudita civitate tolerabiles. Scripsit et alia nonnulla, et multa dixit et illustria, et in numero patronorum fuit ut eum mirer . . . consulem non fuissem. Secundum Curionem dicit consulem cum Octavio Cicero in opere eodem 6o. Huius vero laudi oratoriae vehemenin obtrectat, c. 59-6x. Sie tamen concludit is orator, vivis ejus aequalibus, proximus optimis nixin rabatur, propter verborum bonitatem, . et expeditam ac profluentem quodammodo eleritatem. Itaque ejus orationes adspiciendas tamen censeo, etc. De tertio Curione sic seribit cap. Atque huc a magiatris Parum institutus, naturam habuit admirabilem ad dicendum : industriam non sum expertus studium certe fuit , II hujus nece vide Caesar'm Beli. iv. II, 4a. Curiones recenset inter oratores etiam auctor dialagi de Causis uorruptae eloquentiae, cap. 3 . A. Μ. 3 Asconius ad orat pro ii cap. 6 , narrat . Per hunc usum seu Fusium illo tempore, quo de incestu P. Godit ictum est, factum, ne a senatu

asperius decerneretur M. A. .

4 Si Gippieis. Retineo autem β' pro B, quia haec aeriptio non est infre-

159쪽

nibus faciti i), obstante vero peneia universo senatu pro sanctimonia religionum adversus crimen incesti. Iudices tamen ad extremum dati sunt. Et primo quidem ab senatu praesidium p tiverant, ut de Clodio potentissimo homine liberius judicaretur. Verum ita res cecidit, ut in eum multi grave testimonium dicerent, quorum in numero arcus ipse Tullius interrogatus, ait ad se salutatum venisse ipsa die Clodium, qua se ille contenderat Interamnae 3 suisse, millibus passuum serme Lxxxx ab Urbe disjunctum; quo scilicet videri volebat, incesti Romae committendi lacultatem non habuisse. Et post haec ab iudicibus xxv damnatus est. Praevaluit tamen ad ejus victoriam major eorum

numerus qui absolverunt: nam xxx et una pro eo sententiae latae

sunt Inde igitur Lapitalis 4 inimicus in M. Tullium coepit es-

ferri. Et quum illo anno potestate quaestoria sungeretur, apud populum creberrimis eum concionibus lacessebat. Μinas quinimmo praetendens, ad familiam se plebeiam 5 transiturum, ut tribunus pl. fieret, denuntiabat. Quibus minacissimis illius voci-biis vehementer et acerrimo spiritu hac oratione Cicero respon

dit, duorum tam ipsius quam Curionis 6).

quens in antiquis latinis codicibus. Vide ex m. Symmachum, Laud. I in Valentin sen cap. 4 Laud ΙI, cap. 25, Laud in Gratian cap. I. A. . r Vide praesertim octavam tum decimam, undecimam et duodeci

et Pene hoc loco, at alibi sere semper scribitur mens A. Μ. 3 Hoc Clodii metitaeium ridet Cicero etiam pro Domo, 3o, et promit. 17.

Porro eodex habet corrupte, Interamne Contra superius item mendose, a quia

tibus emetate, pro equitibus eoidis. Nimirum diphthongorum ratio valde est in hoo codice perturbata. A. . 4 Ita cod. litera graeca vitalis. Sic inferius occurret aput Cicero ipse, 0rat. 8, scripsit artaginem. Sic apud Veteres non raro occurrunt kalendae, silumnis karissimus. Vide Quintil. Inst. Ι, ; arcianum Capellam, lib. ΙΙΙ, p. de mutis, et in Putschio Terentianum, pag. 24oo Val. Prob. p. siis; ium Cellarium orthogr. ed Patav. 1 a 4 Pag. 7. A. . S ad reapse praestitit Clodius, quum, ut a Fonteio adoptaretur, curavit. de pro Domo, 3, 4, et de Harusp r P. I. A. . 6 Sensus videtur hujusmodi α hac oratione Cicero respondit orationibus duorum, etc. A. .

160쪽

Statueram'. . . quoad reus esset P. Clodius,

nihil de illo, neque apud vos, neque alio ullo in loco,

dicere . . . essuriosis concionibus indixerat .

. . . quod simul ab eo mihi et reip. denuntiabatur . . . . Nihil me addere ad alterius periculum. Sin esset judicatum, non videri virum venisse', quo

Ut ille e judicio', tamquam e naufragio, nuduS

emersit'. . . .

I. Statueram. Para orationis ah A. Μaio recens edita. I. V. L. 2. Dicere. Facere videtur hocinar mentum gravitatis et modestiae suae; verum summa cum asperitate, quamvis absolutus sit Clodius, tamen incestum vere commisime adhuc ads verat. Hoc enim testificando, se omni et humanitate, et patientia P. Clodio pepercisse, sine dubio confirmat veritatem sui testimonii, ut omnia de

illo eum fide dixerit, cui per illud

tempus reatus Parcendum putaverit.

3. Irrasia: hae. opportune et acriter furiosum P. Clodium dicit, ut in eum suspicio conveniat incesti, cuius ingenium surore iactetur. SCHOL. - Hosam Clodii naturam pingit Cicero, de Hamsp. resp. diis quidem immortalibus quae potest homini maior esse poen surore atque ame

ita pavi Clodi quum suriales in comesonibus voces mittis, quum domoseivium evertis, quum lapidibus optumos viros pellis, etc. quum haecharis, quum furis tum das eas poenas, quae solae sunt hominum sceler adiis immortalibus constitutae ... Deo rem tela in impiorum mentibus figum

4. Denuntiabatur. Et suae digestati plurimum dedit, et P. Clodium vehementius accusavit. Nam gloriast Ciceronis aecedit, quo seiungi a re p. non potest invidiae autem P ci dii adsimitur, si odisse videatur in Cicerone rem P. SCHOL. 5. Nihil me adrire satis agit, ut in testimonio non existimetur esse

mentitus. SCHOL.

6. Non,ideri virum venissa Amaritudo stomachi est in hae sententia, qua perstringit mores P. Clodii scilieet inpudicos, ita dicendo is non videri virum venisse quo iste venissetis. Quasi hoc pronuntiaverint qui eum sententiis suis liberaverunt, non ut incestum sibi probari non potuisse dicerent, sed ut ipsum virum nega

rent. SCHOL.

. Ut ille e vineis. In Ioco et ipso-mm iudicum perstringit iniamiam, quorum sententii fuerat absolutus. Nam partim trecena millia, partim Vero, secundum opiniones aliorum, quadringena accepisse dicuntur. S . 8. Nudus emersit Loens hio paullo

SEARCH

MENU NAVIGATION