장음표시 사용
51쪽
aerionibus, quam gloriam vocamus. Varillas, nullis argumentis fretus, Philelphum incusavit, tamquam si librum de Gloria abolevisset ignorantia vero et tempus in primis
causae stetere, cur omnino per illa evanuerint. CONSOLATIO.
Ibi occurrit res disceptanda, quam in medio volumine tractabimus, quum opus agetur, quod quidam tamquam a Cicerone exaratum in lucem edidere.
Sigonius arbitratur hoc opus idem esse ac illud de quo Asconius Cin Og candid. agit, quodque ita designat 4 in expositione suorum consiliorum. Quae quidem conjectura nobis certa videtur; sed forsan immerito hos codicillos Sigonius ab iis non secernit, quos postea Cicero scripsit de rebus quae post dictatoris necem eveneres Dion. XLVI, ), quorum nulla nunc vestigia supersunt. Tullius ipse de iis agere videtur, quum ad Att. XIV, 7 haec ait . Ista vero, quae tu contexi vis, aliud quoddam separatum Volumen exspectant. Non vero mirum videri debet, quod illae historis evanuerint nobilium quarumdam familiarum
intererat, ea monumenta aboleri. DE VIRTUTIBUS.
Cicero, si Patricio fides adhibenda, hoc titulo ea paucis expresserat, quae in libris de Officiis fusius explanaverat, Aristotelem imitaturus, qui post scientiae moralis elementa, praecepta περ αρετω scripserat. Nihil affirmare possumus de hoc opere, de quo scriptor unus tantummodo Verba fecit, eriusque tres tantum voces retulit.
Verbum illud chorographia, sive descripti topographim, Vitruvio, VIII, 2, usurpatur, et in S quibusdam hic titulus Pomponii Melae operibus inest. Priscianus chorographiam Ciceroni tribuit. Quum autem Varro opus quoddam
52쪽
eodem titulo inscripsisset, Patricius suspicatur aut grammaticum, aut librarios in errorem incidisse Attamen certum
est Ciceronem cogitavisse de geographia scribenda ad Au. II, 4, 6, 7) et quasdam forsan a Tirone fragmenta colligi
potuissent, si opus infectum remansit. Non in hac serie operum quae tempus abolevit, eas triginta notas ach raphicas recensuimus, a quibusdam editoribus servatas ex Trithemii polygraphia Monachus ille qui librum de hac arte scripserat, narrat, se dum an I 496 bibliothecas Italiae percurreret, invenisse manuscriptum squalidum neglectumque ac deformem, qui jamjam erat eradendus deor perant enim pergamen amore radon m) hunc autem pro operibus Divianselmi recens editis obtinuit Testatur vero ibi notas esse quas Cicero filio suo scripsit, quasque postea amplificaverat Divus Cyprianus Carthaginis. episcopus Duobus a, hinc annis idem ille monachus in quadam ecclesia deprehendit librum salmorum iis cum notis exaratum, cui Protitulo inscriptum fuerat liber Psalmorum lingua Armenica conversus Deinde triginta verba refert cum notis quibus depinguntur, sunt autem: approbat, comprobat, improbus, probus, probitas, improbitas, probabilis, reprobat, modus, modulus, modestus, immodestus, modicus, immodicus, commodus, incommodus, accommodat, in modum, admodum, quemadmodum, epistola litera, literae syllaba , tempus, per tempus, per idem tempus, temporalis, extemporalis, homo. Nemini dubium esse potest, quin ars illa, quam nunc colimus, usitata fuerit apud Romanos; de hac egere
Cicero ad Att. XIII ; Suetonius, it c. 3 Quintilianus, VIII, et Plinius junior, IX, 36; Martialis, VII, 32.manistius his versibus descripsit, Astronom. IV, 197
Hic et seriptor erit velox eui litera verbum est, Quique notis linguam superet, ursimqtae loquentis Excipiat Iongas nova per compendia voces.
Qui artem illam colebant notarii dicebantur et Cicero, teste Plutarcho in vita Catonis Uticensis, his usus est uti
53쪽
servaret integras orationes, quas habuerant in senatu patres, quum de coniuratis ageretur Verisimile tamen non est, Ciceronem ipsum hanc artem notarios suos edocuisse, quam
ab Ennii temPoribus quidam scriptores originem duxisse contendunt Isid. Orig. I a a). Nullo vero modo credi potest librum illum , de quo agit Trithemius, a Cicerone fuisse omdine dispositum, quum hanc curam niaximus ille orator libertis suis mandaret Seneca ipse, quamvis contraria asserat Isidorus, non hujusmodi opus composuit, namque nimis arroganter forsan so vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt. Cicero, Maenasve tueri ac defendere sane poterant hanc artem recens auctam Dion ), sed
Τiro et Aquila huic studebant Eusebius in Chronicis ad quar. tum annum Olympiadis I93, Tironi opus quoddam simile tribuit, et notae illae a quibusdam Tironianas dicebantur. Qui hujus generis monumenta curant, veteres Valerii Probi tabulas adire velim de Notis Romanorum interpretandis),
Magnonis etiam Notae juris), et Petri diaconi se Notis lito-
rarum), quae certe prieter notas quasdam usitatas in jure ante Iustinianum, quasdam ex arte ea quae verba signis excipit, mutuatas continet. Considendi quoque, tum I. Nicolaius
de Sigiis Veterum, Leyd. x o6, tum Fabricius in Bibliotheca latina, II, 9 et Iusti Lipsit literae ad Belg I, a ), qui
certe non jam desideraret artem, quae ipsius tempore omnino evanuerat, et Gruterus in inscriptionibus cum quibus
expressit quidquid ex antiquis signis ad nos usque pervenit.
Sane notariorum incuria, quum tot saecula effluxerint, multa adulterata, quaedam etiam tuto magis ardua sunt ac longiora quam literae usitatae ad voces exprimendas Quum ita incerta haec omnia essent, nec satis cum ceteris conveniret rithemius, editores triginta voces, cum notis quibus designabantur, e medio sustulere quorum quum exemplum essemus sequuti noluimus tamen silentio praetermittere hanc artem, quae, quum verba oratoris exciperet, ad nos usque praestantissima eloquentiae monumenta, non interrupta serie traduxit.
54쪽
Nunc satis erit si paucis operum philosophicorum fragmenta signemus, quae explanata quidem manca muntis e partibus habemus Academicorum quae supersunt, ad secundam operis editionem pertinent, et probant scriptorem paucissinia ex priore mutavisse. Quae ad libros de a- tura Deorum, ad tertiam operis partem referri posse a bitremur. Quaedam ad calcem de Divinatione desiderantur, sed quae allata sunt a quibusdam scriptoribus, nullo modo admitti possunt. Fragmenta libri de Legibus certiora videntur, nec ita difficile est locum iis proprium assignare. Quidquid autem de Fato scribitur, quum obscurum sit admodum, nullo modo fit certius, ex iis quae Macrobius et Aulus Gellius retulere. Dubito an sit omnino adhibenda fides iis quas Buschingnarrat de manuscripto enim verba facit, ex bibliotheca Escuriali, cui titulusci Ciceronis fragmenta de Natum Deorum et Dioinmtione, et de altero, qui sic inscribitur maria ejusdem fragmentorum olumina. Quae si in medium prolata essent, forsan multo ditiores essemus. In fragmentis vero, ignotorum operum de quibus nondum a nobis est facta mentio, quaedam occurrent, quae ephilosophicis scriptis excerpta facile agnoscas. Quaedam autem ex libris de geographia aut historia naturali hausta fuisse agnosces. Ex his libris unus est, cujus titulum servasse Plinius videtur saepissime enim Ciceronem laudat in Admirandis opere scripto sane instar eorum, quae Graeci Θαυμασια aut Περὶ θαυμασιω ἀκουσε ατω dicebant Cato Mor, quadam in
Originum suarum parte, collegerat quidquid mirandum in Italia Hispaniaque occurrebat : In iisdem exposuit, quae in Italia Hispaniisque viderentur admiranda . Cornel Nep. xx1v, 3. Quasdam hujus generis fragmenta assui possunt operibus nonnullis servatis sed saepissime multa desiderantur. Quasdam sententias in fragmentis non retulimus, sicuti primi editores, quia in libris de officiis, aut contra Verrem, aut etiam contra Catilinam. fuere repositae. Err -
55쪽
ribus illis vere mirandis, tandem finis unus imponetur, quum desinent editores, veteres libros cum omnibus mendis in lucem edere, sicuti usitatum est in Britannia, in Germaniaque, ubi Schiiletius religiose omnes Ernesti errores ser-
Quum libros de philosophia aut historia recensuimus, non menti facta est de historia quam graeco sermone de suo Consulatu scripserat Cicero ad Att. Ι,r9 II, , neque de iis quae collegerat ad historiam romanam Plutarch. Cic. vit. c. 4 iiDion. XLVI, a I); neque de commentarii. 19έκδοτα,
ad Att. XIV, i , XV, 4, 7 Dio, XLVI, 8), qui forsan de
iis agebant quae ad Caesaris necem pertinebant, et si admi tuntur ea, quae de libro de suis Consiliis conjecimus, alteram partem hujus operis absolvebant; neque de funebri or tione ad laudem Porciae Catonis sororis scripta ad Attic. XIII, 37, 48); Catulum quoque praetermisimus, qui prinius erat Academicorum liber quosdam prologos, quos libris de Philosophia praeponebat volumen Prooemiorum, ad Attic. XV1, 7, sicut Demosthenes exordia plurima conlposuerat, quae in peribus servata sunt. Silentio praetermitto libriimquemdam de arte militari, et alterum de republica administranda scriptum Rhet ad Her. III a , quae forsan ipse
numquam in lucem edidit Cicero. Quae autem omnia opera tempus ita abolevit, ut ex iis nihil nisi titulus nunc supersit. Nunc, quum ad calcem Tusculanarum et Paradoxorum reposuimus, quidquid des conomicis, de Protagora, de Timaeo in linguam latinam conversis exstabat, de poematum tantummodo fragmentis est agendum.
Poesi ac philosophia ea tantum mente erat usus Cicero, ut daret aliquam ingenio remissionem quas priina in juventute ad animi exercitationem amplexus est, quum humanae scientiae studiis suis curriculum percurreret, et Virum
56쪽
eum sic informaret, qui postquam patriam suam sera avisset et illustrasset, fama sua totum erat orbem impleturus S ne Vero, quum leges vi oppressae silerent, se totum ad philosophica studia convertit, et nova carmina obmpOsuit. Sed quum in ultimo vitae tempore philosophia maxima cura omnique ope se addixisset, nihil aliud nisi animi
remissionem in carminibus quaesivit. Qui autem una nocte quingentos. versus scribit Plut Cic. Vii. c. 53), numquam perfectum et omni ex parte absolutum opus emciet. Ennii sane lingua majorem expetebat curiam, ut posset feliciter
cogitata exprimere. Orator ille quidem, qui pedestri in
sermone verba tam diligenter selecta inter se mirabili arte componebat, in carminibus scribendis eumdem laborem necessarium esse sane intelligebat; sed carmina, in libera republica ad animi remissionem scripta non tanti momenti esse poterant, quanti conciones, quae Populum ad nutum impellebant et inde totum terrarum orbem regebant. Quum autem libertas armis acuit oppressa, et usae forensem eloquentiam excepere, Virgilius Hor tiusque e medio emersere, qui horridum illud veterum carminum genus novo et cultiori genere supplevere. Tum poesis in artem redacta, et certis quibusdam legibus adstricta et ex illo singulari naturas et industriae temperamento, quod olim Cicero elicissime in orationibus adhibuerat, exstitere miracula non minori laude digna, quam quae stante republica forensis eloquentia protulit. Summa igitur injuria esset, conferre Ciceronis versus cum iis qui serius editi sunt satis erit ad illius laudem, si Plutarcho fidem adhibeamus, qui eum tamquam aetatis suae et Oratorum et poetarum principem depingit. Quamvis laus illi tribuatur ex multis carminibus quae tempus abolevit, si ea
tantum introspiciamus quae servata sunt, non immerito tributam fuisse apparebit. Inter carmina quae desiderantur, annumerandus est Pontius Glaucus, opus paucis versibus tetrametris conStans,
57쪽
quod Plutarchi aetate adhuc exstabat Vit Cic. cap. a): scriptum autem fuerat in tenera aetate ἔτι παιδὸς αὐτο5. Creditur autem ille Glaucus fuisse piscator Anthedonis in Boeotia die autem quadam quum herbam manducavisset, nescio quam in medios sese fluctus injecit Pausanias, IX, 2; Athenaeus, VII, a), factusque numen quoddam maris, Ventura canebat. Ab Eschylo et Pindaro mera celebratus. Multa et alia quidem, si Plutarcho creditur, junior scripserat Cicom Serius autem anno 699 occurrit carmen a Cicerone scriptum, poscente Datre eius, de Caesaris in Galliis expeditione Epist ad Quint. tr. III, 1); carmina etiam quaedam Quinto mittit, qui idem bellum versibus adnititur celebrare ibid. ΙΙΙ, ); sed fatetur vim animi et imp tum omnino sibi deesse, nempe invito animo et ob patrias sortem gravioribus curis agitato. Pependere igitur opera illa interrupta, quae Cicero, si complevit, numquam in lucem protulit sic scriptam Caesari epistolam e medio sustulit Epist ad Att. XII et XIII), tamquam indignam ingenio suo
assentationem testaretur. Plura etiam carmina amisimus, quibus Homerum et Graecos tragicos in latinum sermonem eonverterat quod quidem laboris genus melius animum Semper magna meditantem decehat. Translata jam ex Arato phaenomena et pronostica nunc attingimus.
Ex ARATO PHAENOMEN ET PROGNOST CR.
Poeta Αωus, Solis aut Tarso natus, in Asia Μinore, sequalis vixit Ptolemaei Philadelphi, et amicus Antigoni Go- natae, filii Demetrii Poliorcetae. Cum heocrito quodam amicitiae commercio fuit coniunctus, qui sextum ei idyllium dicavit, quique de eo in septimo agit Homeri imitator, cujus ante Aristarchum carmina recensuerat, et Hesiodi praesertim, cum quo majorem affinitatem habere videtur; hymnos, epistolas, et carmina didascalica scripsit Phaenomenanun tantum supersunt, quibuscum prognostica exhi-
58쪽
bentur, quia materia una atque eadem videtur. Sic Ovidius Amor. I, 5 ad hoc usque tempus vera protulit:
Cum sole et luna semper Aratus erit.
Nunc quam ob causam ad nos usque pervenerit quaerendum. Quintil. X, I, s 55 ait: . Mati materia motu caret, ut in qua nulla varietas, nullus affectus, nulla persona, nulla cujusquam sit oratio; sufficit tamen operi, cui se parem credidit. Quamvis autem his verbis non multum laudis Arato tribuatur, recentiores non eamdem quam Cic. de Orat. I, 16)Sententiam tulere, et a Quintiliano prolatis vixdum fidem adhibuerunt Bacinius junior Reflexions stir la poesia, ch 7ὶ Ciceronem objurgat, quod nimia auctorem commendatione ornaverit, ideo tantum quod ipse latinam eum in linguam
Converterat. Doctissimus vir Delambre, qui Aratum, non ut poetam, sed ut astronomum habet, sic de eo agit: hac unare valet Arati carmen, quod nos edocuerit quid Veteres de Sphaera noscerent Astronomiae autem scientia his temporibus nondum exstabat non ad idem tempus convenit stellarum ordo ac status, et conjicere licet Aratum nullo modo astrinnonium fuisse eadem de eo sentiebat Cicero, Orat. I, 16; de Rep. I, 40. Pars autem carminis posterior multo minus vivida, prognostica tantum et vulgi errores continet, Ex his Omnibus manifestum est, poetam illum non multi apud
doctos aestimari. Unde vero fit, ut nomen tarn celebre apud Vetere so
titus sit unde fit, ut sibi non in minimis lauduin futurum arbitrati sint ristarchus Samius, Eratosthenes, et ipse Hipparchus, si scripta illius explanarent unde fit ut serius etiam carmen illud ita celebre notumque ab omnibus esset,
ut Divus Paulus non dedignatus fuerit Act XVII, 28), quaedam ante Areopagum ab eo excerpta recitare ' Quia scilicet Veteres non ad unam scientiam spectabant, sed et ad ea quoque quibus scientia ceteris transmittitur; atqui numquam Praestantius quidquam excogitari poterat ad scientiam ceteris
59쪽
hominibus tradendam quam poesis, quae mentem excitat, facillime memoria tenetur, et doctorum labores per populum quodammodo spargit. Notae autem, sane doctiores ipsis carminibus fere omnes evanuere poema superstes fuit; et illud latinam in linguam converterunt Cicero, Germanicus, Avienus, et ipse forsan Ovidius ac Statii pater Silv. V, 3, 3)
Τranslatio, vel potius imitatio, cui nomen Germanici Caesaris inscribitur, notis latinis illustrata, quae ex Erat sthenis Catasterismis excerptae sunt, auctorem habuisse Videtur Liviae et Drusi filium, eumdem qui tam praeclarum sibi, imperante Tiberio, nomen peperit Firmicus aternus hanc Iulio Caesare scriptam arbitratur; nonnulli vero eam Domitianis tribuunt. Rufus autem Festus Avienus, qui floruit quarto ut quinto saeculo, quem plures non secernunt a Flavio viatio fabularum auctore, perobscura paraphrasi rem tractavit in opere cui nomen carmen de astris.
sicut quidam antiqui editores, opera illa cum Arati et Ciceronis carminibus edidere.
Ex Cicerone ipso didicinius de Nat Deor. II, 4i eum admodum juvenem Arati carmen transtulisse; saltem opus illud ad ann circiter 667 xx aetatis annum agens perfecisse videtur. Prognosticis autem serius operam dedit. Quod quidem carmen saepissime in memoriam revocat, Sed numquam.
quo tempore scripserit, narrat de Div. I, 8, II ao Epist. ad Attic. XV, 16); sed quum ad Atticum misit anno tantum 693 ad Attic. II, ), videtur ad hoc tempus opus illud absolvisse, quum etiam de consulatu suo scriberet. Prognostis autem nunc quibusdam versibus tantum, ponsant: phaenomen autem , quamvis multo miniis pars eoruns desita dem vir, a serotio aueta fusile ex ipsis Arati versibus; quidain edit-es in unum corpus haec omnia redegerunt, et Ciceronis Grotiique carimna una edideres nobis autem omnino abs num videtur, quidquid vetustas abolevit recentiorum labore reparare. Quin etiam Grotius, quum opus illud recensuit,
60쪽
nimium est adnixus Arati versus et sententias religiose exprimere, quod numquam Ciceroni fuit usitatum, quum aliquid latinam in linguam transserret.
Duo versus a divo Augustino servati, excerpti sunt ex oratione Ulyssis ad Amphinomum, unum e Penelopes procis Odyss. XVIII, 1350. Cicero ipse nos monuit de Div. II, as de Finibus, 18 se transtulisse quosdam ex Homero versus Occurrunt enim etiamnunc quidam in operibus ejus. C. alius aequalis Ciceronis et amicus, qui de morte tam ris epistolam quamdam summa artes uripserat ad Diva M. α8y, si Iusto ipsi fides adhibeatur, innem Iliadem ediderat latinum in sermonem conversam; sed Ilias illa latina cuiusdam erat Cn. Matii, poetae mimiambici. Quod si versus ex Sophocle translati, quorum mentio in Tusculanis, U I , est sacta, ab ipso Cicerone vere sunt scripti, crede
dum est summum hunc virum, quum meus gravissimis curis agitaretur, plures sic locos ex graecis auctoribus ad animi remissionem transtulisse nec selieissime semper, quum a pius contra sensum peccaverit.
Iulius Capitolinus in Gordiani vita. c. 3, de hoc poemate et simul de duobus aliis quibus nomen Uxorius et Nilus, mentionem facit, eaque Ciceroni tribuit. Supersunt autem
tantum voces a Nonio servatae.
Vst illa graeca indicare videtur unum ex oporibus illis, de quibus in praefatione Plinius agit, α, Μασαι, Πα, νεκται, ἀμ- φυδιμ , Λειμονη Προαύλει Domina autem Darier, in rearis. lata gallice Terenti vita, arbitratur hoc opere contineri virorum laudes praestantissimorum. Nullo modo mirum est Ciceronem inter eos Terentium celebravisse, cujus scripta saepissime versabat, ac pluribus in loris commendat.