장음표시 사용
581쪽
et praemia insuper amplissima civitati eorum pollicentur: victoriam in manibus esse ostendunt participes consilii nominant et, quo facilius inducantur legati, quosdam falso adjungunt. Illi diu secum volventes tandem per Fabium Sangam, cujus patrocinio utebantur, rem totam Ciceroni pandunt. Ille tempus manifeste deprehendendi venisse ratus, legatis imperat, ut studium conjurationis vehementer simulent, dentque operam ut illos quam manifestissimos habeant. Igitur ex praecepto Consuli operam promittunt, literas a singulis postulant, quas ad cives suos perferant: non enim de tantis temere credituros affirmant tandem a Lentulo, Cethego et Statilio iteras obsignatas accipiunt. Mittit praeterea cum illis Lentuliis itum Vulturcium, qui, antequam domum pergant, ad Catilinam eos perducat ipsi Vulturcio literas et mandata ad Catilinam dat, in Urbo parata esse omnia, ne cunctetur propius cum exercitu
XXV. His rebus ita paratis, constituta nocte qua proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus, apud pontem ilvium dispositis insidiis eos capi et ad se cum litoris duci iussit. Ipse ubi captos intellexit, statim Lentulum, Cethegum, Statilium, Gabinium et Q. Caeparium ad se vocat:
Lentulum, quia erat praetor, manu tenens SeCum duxit reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire jubet eo senatum convocat signis, teris, indiciis etiam Gallorum et T. Vulturcii nam ei fides publica data erat convincuntur. Senatus decrevit, ut P. Lentulus praetura abdicatus, itemque ceteri in liberis custodiis alii apud alium haberentur. Quare deposita in senatu purpura Lentulus P. Lentulo Spintheri, Cethegus Cornificio, Statilius Caesari, Gabinius Crasso, Caeparius Cn. Terenti senatori
XXVI. Postridie convocatus senatus supplicationem diis immortalibus pro servata rep. Ciceronis nomine decrevit:
item legatorum et T. Vulturcii indicia comprobavit, isque
582쪽
praemia danda censuit. Sed quum Lentulus et Cethegus per libertos et clientes uos plebem concitare et direptionem moliri dicerentur, Cicero dispositis per Urbem praesidiis
ne quis movere se posset, convocato iterum senatu ad patres retulit, quid de his qui in custodiis traditi essent, item de L. Cassio, P. Umbreno, P. Furio, Q. Annio hos legati
nominaverant si deprehensi orent, fieri placeret omnes consulares, item praetorii deinceps rogati sententiam usque ad C. Caesarem supplicium de iis sumendum censuerant. At Caesar, ubi locus dicendi ad eum pervenit, vitam quidem servabat, tamen publicanda eorum bona, et ipsos pedipetuis vinculis per municipia dispartiendos censebat. Inter haec Cicero assurgens, quum utramque sententiam ad arbitrium senatus retulisset, primam sibi magis placere ostendit. Sed Caesaris oratio plerosque commoverat denique praevalitura videbatur, nisi M. Cato longa et splendida or tione priorem sententiam confirmasset ob hoc senatus decretum factum est in Catonis sententiam, non quod alii sere omnes non idem censuissent, sed quod eam sentemtiam jam labentem ipse magna constantia et auctoritate
XXVII Ad supplicium per hunc modum ductos fuisse
tradunt. Quum post longam consultationem in senatu habitam tandem ex Catonis sententia supplicium de reis sumendum senatus statuisset, consul curia egressus comitante senatu et juventute nobilium armata ad aedes eorum,
quibus in custodiam dati erant, profectus, primo Lentulum qui apud Spintherem custodiebatur ex Palatio per viam Sacram ac per medium sorum ad carcerem duxit, et publieo vindici tradidit iubens ut statim eum necaret. Eodem modo de aliis sectum est. Nam et itum ad sedes, in quibus
servabantur, et inde in carcerem ducti, spectante eum silentio plebe et summo timore perculsa, quod in potestate consulis et senatus positam remp. sine ulla contradictione intuebatur. Postquam omnes necati, consul ut spem e
583쪽
rum, qui per noctem aliquid moliri cogitabant, praecideret, ad multitudinem conversus magna voce inquit rixenunt. Hoc verbum lenius est prolatu, et tamen idem significat quod mortui sunt. XXVIII. Nox jam erat, quum per medium sorum in Palatium reductus est, non amplius pavore ac silentio uti nuper in traducendis reis, sed permixtae undique turbae summa laetitia et applausu quacumque iter faceret Ciceroni gratulabantur cillum servatorem patriae, illum conditorem Urbis, illum optimum consulem vocitantes, quod Viverent, quod filios, quod uxores, quod libertatem, quod civitatem haberent, virtuti eius acceptum ferentes Per vias ignis et faces lucebant matresfamilias nuper pavidas pro depulsis periculis gaudio exsultantes ad tam egregium reductionis
spectaculum e senestris tectisque catervatim pendebant. Denique tanti existimatae sunt hae res ab eo gestae, ut M. Cato, vir severus et summo gravitatis, earum gratia
patrem patriae putaverit appellandum : quod, ut supra dixi-.mus, primo omnium Ciceroni contigit, et quidem in libera civitate, ut inquit poeta quidam i), imperatores deridens, qui ab adulatoribus hoc nomen sumebant:
Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit
XXIX. Quum itaque ex his rebus tantum auctoritatis et gratiae Ciceroni accessisset, ut facile appareret illum etiam post consulatum principem in civitate futurum, commune malum invidia et ambitio mentes quorumdam adversus eum incendit C. Caesar, qui per id thmpus praetor, item L. Bestia et etellus , tribuni plebis, res gestas Ciceronis carpere et insectari potentiam coeperunt. Denique abeuntem consulatu habere concionem et apud populum loqui de rebus suis, ut mos erat, etellus prohibuit tantum ut juraret illi permissum. Ipse autem magna voce iuravit non
584쪽
solun iusiurandum, sed aliud pulcherrimum, quod populus postea magna Voce ipsum vere jurasse juravit. XXX. Ex hoc adversarii magis irritati et de voluntate populi dissis legem promulgarunt de Cn. Pompeio cum
exercitu ad Urbem vocando, ut potentiam Ciceronis deponeret. Non tamen ea lex ferri potuit intercedente Catone, neque ompeius tunc rediit, neque, postquam reVersus est, Ciceroni insensus fuit. Quin immo illi gratias egit, assi mans se frustra triumphum reportaturum fuisse, nisi Urbs a Cicerone servata esset, in qua triumphare posset. Hinc sequuta est inter Pompeium et Ciceronem amicitia, et in multis rebus non parva conjunctio, a qua tamen Caesar et Crassus sic Pompeium nonnumquam averterunt, ut intermitteret eam potius quam desereret. XXXI. Post consulatum amplior et illustrior factus majori auctoritate in senatu versabatur, in foro autem et jud, ciis solus regnabat nec per illas occupationes a studiis et literis umquam cessavit Patrimonium illi non amplissimum, attamen sumptibus sufficiens fuit. Exaeretitia uxore dotem satis amplam accepit, et testamentis amicorum multa obvenerunt. Fundum habuit in Arpinati amoenissimum: item inausculano villam quas L. Sullae dictatoris fuerat in Pompeiano et Formiano alias villac insuper domum in Palatio. Ab his liberaliter simul et modeste vitam ducebat cum romanis et graecis doctissimis viris, quos semper habebat domi. Ex patrociniis causarum neque dona, neque mercedem ab ullo recipiebat omnis ejus opera gratuito erat.
XXXII. Florentem jam aliquot annos et gubernacula reip. tenentem Clodianus tandem furor urbe ejecit. Fluxit autem illa tempestas ex hujuscemodi causa. os fuit quotannis in sedibus pontificis maximi sacra Bonae Deae fieri pro salute populi romani. Ea nemini viro fas erat intueri: mulieres tantum faciendis aderant P. Clodius Pompeiam
C. Caesaris uxorem amans, dum sacra per noctem fierent,
585쪽
muliebri veste domum Caesaris is nam pontifex erat ingressus, inter mulieres primo latuit. Deinde quum per aedes errabundus vaderet, rogatus ab ancilla Aureliae Caesaris matris quidnam quaereret, pedissequam ompeiae quaerere
se respondit nomine Aurant. Illa ex voce suspicata virum, confestim clamorem extollit. Mulieres excitae assurgunt, portas claudunt, domum perscrutantur, tandem latentem
in quodam cubiculo deprehendunt. XXXIII. Is postea de pollutis sacris accusatus ad refellendum accusatorem se ea die abfuisse procul ab Urbe allegavit. Accusator Ciceronem testem citari fecit, quod ea die Clodius domi ejus fuisset. Id erat verum, et Cicero testatus est. estati sunt et alii clarissimi viri. Sed tamen ille corruptela judicum absolutus evasit. Graviter autem serens testimonium a uilio dictum, praesertim quod ante familiaris illi fuisse videbatur, gravissimas inimicitias adve Su eum exercuit, ob quarum gratiam ex nobilissima Claudiorum gente plebeio homini adoptandum se dedit, quo
tribunatum plebis nactus Ciceronem ulcisci posset. Traductus itaque ad plebem, nec multo post tribunus factus,
statim Ciceroni diem apud populum dixit, quod is cives
romanos iniussu populi contra leges necasset.
XXXIV. Et consules quidem decretis provinciis sibi ol, noxios fecerat, plebem autem novis legibus et magnis beneficiis obligaverat, ut nulla spes refugii apud alterutros
Ciceroni relinqueretur. Ex tribus autem qui maxime per id tempus potentissimi erant, Crassus Ciceroni infensus ad-Versabatur, Caesar diversa in rep. sentiebat, Pompeius licet amicus tamen ad utrumque mussabat. His difficultatibus circumventus per communes amicos egit, ut legatus Caesaris in Galliam proficisceretur hoc enim Caesar grate recipiebat et honorificum sibi existimabat Legatio autem illius tribunatus annum penitus frustrabatur. Quod postquam intellexit Clodius, minas deponere et benigne loqui coepit, ac per communes amicos de reditu in gratiam cum Cicerone
586쪽
tentarem amicitiam denique ac benivolentiam polliceri. Haec ficta mutatio Clodii Ciceronem a legatione avertit, quam rem Caesar graviter tulit, et rursus irritato accusatore ipsum etiam de caede civium apud populum criminatus, graviori periculo rerum involvit. Huic accedebat incommodo, quod alter ex consulibus L. Piso Caesaris erat socer, alter P. Gabinius Ciceroni infensus ob stipplicium ei Hur, torum. Itaque partim simultate, partim beneficio accusatoris et mercede provinciarum inducti Clodio favebant, Ciceroni
XXXV. Per hunc modum undique oppugnatus Ciceri
vestem mutavit, et sordidatus circumiens homines pro salute sua precabatur. utavit vestem cum ipso universus
equester ordo, et ad viginti millia hominum mutato habitu
eum sequebantur. Senatus etiam Convenerat decreturus, ut
omnes cives veluti in publica moestitia vestem mutarent, quod tamen senatusconsultum impedientibus consulibus et Clodio armatis hominibus curiam obsidente fieri non potuit. Tantum enim terrorem Clodiana arma iniecerant, ut nonnulli senatores laceratis togis e Curia fugerent. Pos
quam manifestum erat neque senatu auctoritatem, neque
commutationem habitus quidquam prodesse, ad Pompeium pro veteri amicitia conversus, ut sibi opem ferret adversus tribunicium furorem rogabat. At ille inde ab initio hujus contentionis rogatu Caesaris e medio se abstulerat, et in Albanum secesserat. Venientem ad eum Ciceronem hominem de se bene meritum videre non sustinuit, sed pudore adductus, quando Caesari socero nihil illius gratia se facimrum promiserat, per aliam portam villae longius abiit. XXXVI. Reliquum ergo erat, aut in exsilium ire, aut sero dimicare L. Lucullus vir clarissimus et magnae auctoritatis arma capere et serro decernere suadebat aliis cedere satius videbatur et in aliud tempus reditum exspectare. Haec tandem sententia Ciceroni placuit. Itaque per mediam noctem Urbe egressus terrestri itinere Lucaniam petiit ea mente,
587쪽
ut in Siciliam inde trajiceret Clodius, ut ejus fugam intellexit ad populum tulit de eius exsilio rogationemque pro-Posuit, Per quam infra cccc ab Italia milliarium aqua et
igni Ciceroni interdicebatur: si quis reciperet, poena adversus eum erat exsilium et publicatio bonorum. Additum erat in lege, ne quis de eo reducendo referret, ne quis decern ret, ne disputaret, Me loqueretur, ne pedibus iret, ne scri-hendo adesset Villas praeterea eius incendit, agro Vastavit, domum diruit, et quo solum quoque auferret, templum libertatis in area dedicavit: suppellectilem et cetera hastae subjecit, et singulis diebus proclamabat, quorum tamen
XXXVII. Fugientem Ciceronem alii omnes benigne re- Ceperunt, praeter Vibium hominem quemdam sibi familiarem is enim ad se venientem domo non admisit et Caium Virgilium Siciliae praetorem, qui per literas vetuit in Siciliam proficisci Consilio itaque repente mutato iter a Vibone oppido Brundisium convertit De Brundisio Dyrrachium traiecit. Inde metu Antonii et quorumdam inimicorum, qui in Achaia erant, Epiro vitato inmacedoniam transiit, uhia Planeto officiose pieque receptus omni oratus est. Tulit autem hoc exsilium Don forti animo, nec ut homini philosopho convenire videbatur, saepe damnans se ipsum quod ferro non dimicasset, damnans consilia amicorum et perfidiam culpans, semper ad Italiam conversus, semper dolore
XXXVΙΙΙ. Interea P. Clodius potentia immoderate fretus quum Cn. Pompeio aemulari et ejus acta retractare coepisset, adductus poenitentia Pompeius, quod Ciceronem a Clodio pelli ex Urbe passus esset, subito mutata mente de illo re-Vocando una cum ceteris amicis cogitare coepit Favebat praecipue Ciceroni Lentulus consul et tribuni aliqui plebis, inter quq erat T. Annius Milo, vir fortis et vehemens, Pro quo est Ciceronis praeclara oratio. Is legem ferebat de eo reducendo Adversus hos Clodius cum suorum manu
588쪽
resistebat. Res primo ad contentionem, inde ad arma deducta est, impediente Clodio legem fieri, impetiimque in auctores legis faciente, ita ut unus ex tribunis ipsis vulneraretur, alii multi necarentur, Q. Ciceronis frater non aliaria evaderet, quam quod se mortuum fingens inter cada-Vera per forum jacentia delituerit Praevalebat itaque Clodius
XXXIX. Sed tantus erat ardor animorum, tantumque Ciceronis desiderium, ut incenderentur magis homines ob Clodii factum, quam deterrerentur. Iam enim ceteris omnibus posthabitis publicis privatisque negotiis universa civitas ad hoc unum intendebat nihil senatus civibus, nihil sociis, nihil regibus respondebat, nihil judices sententiis, nihil
populus suffragiis declarabat. andem vero Pompeius eo, lecta bonorum multitudine, coactis etiam ex vicinis Italiae locis non parvis auxiliis, Clodio foro expulso, cives me vi ad legem de reditu Ciceronis perferendam. Numquam fertur de aliqua re tantus consensus totius populi fuisse, neque tantum studium totius Italiae, quae ob hoc ipsum Romam confluxerat, ut non magis eleganter quam Vere postea dictum a Cicerone fuerit, Italiam suis humeris eum ab exsilio reportasse Senatus etiam cum populo benivolentia certans decrevit, ut civitates quae Ciceronem receperant laudarentur, utque domus et villas ejus publicis sumptibus aedificarentur. Rediit decimo et sexto post fugam mense, cum summa laetitia et gratulatione totius civitatis. XL. Nec ob eius reditum sic fractus Clodius, ut quiesceret. Nam et postea Ciceronem armatis hominibus aggressus occidere tentavit, et in domum impetu facto redemptoribus fugatis lapides et columnas disjecit. Contra Cicero ipse nequaquam segnis cum magna hominum manu in Capitolium profectus tabulas a Clodio fixas, in quibus res gestae tribunatus sui scriptae erant, vi refixit atque peris ot de quo quum in senatu accusaretur, quod tabulas publicas tribunitiasque privata vi auctoritateque sustulisset,
589쪽
11egavit Clodium fuisse tribunum, quoniam plebeium magistratum patricio homini per leges habere fas non esset. Quae sententia Catoni displicuit ille enim perniciosum quidem tribunum, ceterum tribunum censebat alias ne profectionem suam in Cyprum, nec cetera multa in rep. gesta Stare posse. Hinc sequuta est inter Catonem et Ciceronem quaedam offensio, non tamen quae in apertam simultatem evaderet, sed quae benivolentiae studium significationemque minueret.
XLI. Sed quum jam quotidianae contentiones longius procederent, ac multi, qui absenti Ciceroni faverant, reverso praesentique inviderent, ac ipse Clodius praeturam peteret ad omnia perturbanda tandem a Milone Ciceronis amico interseolus est nec abfuit suspicio, Ciceronem ejus caedis auctorem suasoremque fuisse. Mortuo Clodio quietiora tem-Pora sequuta sunt, multosque per annos Cicero floruit, eam mediocritatem in rep. sequutus, ut et Pompeio et Caesari
amicissimus esset, nec tamen a gravitate senatoria usquam
discederet. Per haec tempora Q. frater Caesari legatus in Galliam missus, et C. Trebatius jurisconsultus ejus familiaris Caesari traditus, multi etiam per eum apud Caesarem Commendati, quos Ciceroni gratificans Caesar magnis honoribus attollebat Crassus etiam cum Cicerone in gratiam rediit, coenavitque apud eum, ita ut quasi ex ipsius laribus ad bellum Parthicum proficisceretur. XLII. Augur post Crassi interitum factus, et paullo post in Ciliciam pro consule missus provinciam romanam clade
et victoria Parthorum in spem novarunt rerum er tam
non magis armis quam justitia, integritate et abstinentia ad populi romani fidem benivolentiamque reduxit Civitates egentes et sumptibus acturisque exhaustas acerbissimis tributis e ravissimis usuris ac falso aere alieno liberavit, rationes pecuniarum ab ante decennio ad suum proconsulatum retractans. Innumerabilia furta per provinciales ipsos adversus civitates suas commissa emendavit, adhibita mo-
590쪽
deratione, ut pecunias civitatibus restituerentur sine ignominia illorum qui eas tenuissent. Sumptibus provincialium ita pepercit, ut neque in se, neque in legatos fieri ullos ρο- teretur. Quum superiores proconsules intolerabiliter onerare, eorumque comites legati profecti rapinis et contum his afficere provinciales consuevissent; at eo proconsule neque Virgis caesum quemquam, neque maledicto aut iracundia ab ipso lacessitum serunt Aditus vero ita faciles
erant, ut portae semper incustoditae paterent.
XLIII. Res etiam bello magnificas in proconsulatu ab eo gestas. Nam quum Parthi in Syriam transisse tumultuose
nuntiarentur, non contentus provinciam tueri, sed de sociorum salute et finitimorum regum fide sollicitus obviam profectus in extrema Cappadocia non longe a Tauro apud Cybistra oppidum cum exercitu consedit. Ubi paucis di
bus commoratus Ariobarmnem regem cum ipso regno se
vavit, cujus salus proficiscenti sibi fuerat a senatu commendata. Inde quum Parthorum copias a Cappadocia aversas non longe ab Amano monte abesse cognovisset, magnis itineribus ad Amanum contendit. Sed quoniam Parthi ab ea quoque parte jam recesserant, Amanum montem perpetuis hostibus infestum domarct aggressus, tripartito exedicitu eos invasit ac post magnam hostium caedem Amanum
caput ejus gentis, item Sepyram et Cominorum oppida, et castella complura vi cepit ob quas res ab exercitu imperator appellatus est. Inde ad Pindenissum urbem altissimo et munitissimo loco sitam, cujus incolae ne regibus quidem
umquam paruerant, et tunc adventum Parthorum acerrime exspectabant, exercitum duxit oppidanisque intra moenia compulsis, vallo et ossa circumdedit: sex castellis castrisque maximis sepsit, aggere vineis, turribus et omni tormentorum genere septimo et quinquagesimo die postquam obsideri coepta erat, expugnavit. Pro quibus rebus supplicatio a senatu Romae decreta fuit. riumphus quoque redeunti oblatus, quem etsi ab initio concupisset, tamen