Bibliotheca Classica Latina sive Collectio auctorum classicorum ..., Volume 86

발행: 연대 미상

분량: 617페이지

출처: archive.org

분류: 연설

591쪽

quod alienum a conditione temporum existimabat, prosequi destitit, fervescentibus jam initiis civilis belli. XLIV. E provincia decedens Rhodum prius, deinde

Athenas amore et desideri antiquarum conversatIouum, quas adolescens studiorum causa in iis locis habuerat, avidissime revisit, exceptus summo honore, tam a principibus civitatum, quam a philosophis et disciplinarum magistris, qui ad ipsum pro ingenii et doctrinae fama undique

concurrebant. Sed Athenis quum esset, tunc primo Caesaris motum ex Gallia et turbationem civilis procellae cognovit : statimque et Pompeii et Caesaris literae eodem serme tempore ad eum Venerunt Uterque sane illum veluti suum haud dubie vindicabat. Ipse autem etsi ompeio majori beneficio pro suo reditu adstrictus hominem et causam probabat, ut, si ad arma iretur, satius duceret cum illo vinci, quam Cum Caesare Victorem esse tamen ut medius quidam nec alterutri affectior, pacis auctor esse non destitit. Multa statim ad Caesarem super hoc ipso, multa etiam ad Pompeium scribens, multa postquam in Urbem rediit in eam rem disserens : et in senatu et apud populum concordiam suadebat Sententia ejus semper una fuit, omnem pacem,

quamvis iniquam civili bello sibi videri praeferendam. XLV. Consilium Pompeii de relinquenda Urbe vehementissim improbavit : sed quando ea sententia pervicerat, ipse cum fascibus et lictoribus, quos sibi populus romanus dederat, in praediis suis circa Campaniam et maritimam

oram, quarum sibi cura mandata erat, versabatur. Nonnumquam vero Capuam, ubi consules et senatus magna

pars erat, praesertim si de conditionibus pacis aliquidor clari audiret, ut adjutor foret, se conserebat Pulso Italia Pompeio et spe pacis amissa diu secum ipse coniuctatus est incertus consilii, quod in Pompeio quidem opes fractas et non probanda consilia, in Caesare vero flagitiosam belli causam esse videbat. Ita si Pompeium sequeretur, cladem sui

essuorum si deesset bonorum causae, rumores hominumerant subeundi.

592쪽

54 1 CICERONIS VITA

XLVI E cunctantem et ambiguum diutius tenuerunt, sic tamen ut honestatis rationem semper utilitati securit lique praeferret. Quod tum alias, tum in eo congressu quem cum Caesare habuit patefactum est. Nam rediens Brundisio Caesar, quum post fugam Pompeii Romam peteret, Ciceronem, ut praediximus, in praediis commorantem vidit, ac nonnulla adversus eum questus, tandem rogavit, ut ad Urbem adesset. Cui Cicero nihil summisse, nihil nisi cum dignitate et magno animo respondit, ostendens, si adesset, quas sententias dicturus oret, quasve reip. calamitates ploraturus : non enim placere senatui, exercitum populi romani contra alium item populi romani exercitum in Hispanias duci, non in Graeciam transportari Quunt Caesar respondisset in ego ista dici nolo Ita putabam, inquit Cicero: sed ego nolo eo adesse, quod aut mihi dicendum est quae nullo modo silere possum, aut non Veniendum Tandem Caesar ita discessit, ut diceret Ciceroni, super hoc deliberandum. Nec multo post de Urbe ad eum scripsit ignoscere se illi, quod non adfuisset, idque in optimam partem accipere.

XLVII. Profectus post haec in Hispanias Caesar, quum rumor increbuisset, Ciceronem in castra Pompeii navigaturum, ex ipso itinere ad eum scripsit monens atque rogans ne quo progrederetur, suadensque ut procul a bellorum curis medius, ut facere coepisset, alicubi conquiesceret Verba

ejus epistolae infra posui i).

Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum judicarem, tamen permotus hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benivolentia petendum, ne quo progredereris inclinata jam re, qua integra progrediendum

i Inter epistolas ad Atticum, lib. X, post Oetavam.

593쪽

tibi non Qxistimasses. Nam et amicitiae graviorem injuriam feceris, et tibi minus commode consulueris, si non fortunas obsequutus videberis omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur nec causam sequutus

eadem enim tum fuit quum ab eorum consiliis abesse judicasti , sed meum aliquod factum condemnasse, quo mihi gravius ah te nihil accidere potest. Quod ne facias pro iure

nostrae amicitiae a te peto. Postremo quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit quum abesse a civilibus coiitroversiisy quod nonnulliquum probarent, periculi causa sequi Don potuerunt. Tu explorato et in te meo testimonio et amicitiae judicio, neque tutius, neque honestius reperies quidquam, quam ab omni contentione abesse Vale.

xv kal. maii ex itineres. XLVIII. Satis ergo erat Caesari, ut cum neutro esset.

Hoc idem arcus Coelius, hoc Dolabella suadebat, ut in eorum epistolis apparet et si ab eventu res judicandae suut, haec potiora consilia fuerunt, quod Ciceronis prudentiam nequaquam fallebat. Sed virum bonum et optima reip.

partes suscipere consuetum pudebat in his castris non esse, in quibus Pompeium ducem optime de se meritum, et senatum et consules esse videbat augebaturque sermonibus, qui de castris de eo asserebantur male de se existimare senatum et tales cives, moleste serebat. Haec tandem quasi tormenta quaedam virum expugnarunt, ut non modo Caesaris amicitiae verum etiam tuto otio bellum periculosum desperatumque praeferret. Parata igitur sibi occulte navi, quamvis omnes orae Caesarianis custodiis, ne quis ex Italia discederet, observabantur et Antonius de Cicerone observando nominatim sibi a Caesare imperatum asseverabat tamen nullo negotio mare ingressus ad castra Pompeii navigavit.

XLIX. Adventus ejus eo gratior fuit, quo insperatior quippe nemo jam venturum existimabat. Sed quum deteriora opinione cuncta ossendisset, neque consilium belli

594쪽

544 CICERONIS VITA

ita gerendi, neque copias Cn. Pompeii , neque genu exercitus comprobaret, pacem primo : deinde, quod Pompeius ab ea sententia valde abhorrebat, ut bellum traheret suadere institit. In quibus quum non multum sibi obtemperiaretur, et praeterea rapacitas atque crudelitas multorum, quos emendare non licebat, eum offenderet, quasi poenitentia adductus quod eo accessisset, omnia coni mnere, et SeSe quantum poterat a rebus gerendis ali nare coepit.

L. Commisso deinde in Pharsalia praelio, in quo ipse valitudine adversa impeditus non adfuit, arcus Cato qui navalibus copiis apud Dyrrachium praeerat, cognita Caesaris victoria, classem et exercitum Ciceroni tradere voluit, illique concedere, ut par erat praetorium hominem viroconsulari et fasces a populo romano habenti. Id omnes qui in exercitu erant Ciceroni suscipiendum censebant, et inprimis Pompeius filius: omnes denique sibi ducem pro communi salute Ciceronem deposcebant. At ipse quoniam nullo modo putabat, cui integri pares non fuissent eidem fractos superiores fore, et simul existimans esse sapientis et boni civis initia belli civilis invitum suscipere, extrema non libenter prosequi postulationem Catonis et aliorum qui ad suscipendum imperium hortabantur omnino rejecit, seque sibi sine belli fecisse et in otium properare palam responditri quod ejus dictum adeo infeste quidam recep

runt, tantusque repente furor mentes invasit, ut ipse Cicero paene interficeretur, Pompeio cum suis eductis gladiis sic obstinate in eum ruentibus, ut Catoni magnum negotium fuerit illorum temeritatem furoremque comprimere. LI. Inde erg'propere in Italiam reversus, reditum tam ris circa AEgyptum Asiamque diutius commorantis Brundisii exspectavit vacuus quidem a bellorum curis, ceterum tantis usuris ac tam magno aere alieno involutus, ut patrimonium ejus paene totum absorberetur. Id vero non tam sumptibus, quos per illa bellorum tempora magnos suta

595쪽

rat, quam incuria et negligentia dispensationis accidisse videbatur quae res animum ejus a Terentia uxore incredibiliter alienavit praesertim quum aliae quoque indignationis

causae adversus an subessent. Fasces tamen laureatos ac

turbam lictorum, quos ab initio urbe extulerat, etiam Brundisii retinuit Post longam exspectationem quum Caesar tandem appulisse Tarentum, atque inde iter facere nuntiaretur, obviam processit bona quidem spe, sed anxius cura' madmodum Victorem alloqui oporteret Vero enim nil ut faceret diceretve praeter dignitatem opus fuit Caesar quippe ut ad se porro venientem prospexit, ad terram descendit, eumque humanissime complexus solus cum solo multa stadia loquendo confecit in honore denique eum habere et familiariter uti perseveravit. LΙLon Urbem inde reversus, quoniam Summa rerum

in arbitrio unius posita foro et curis locum nullum relinquebat, ad literas et studia se retulit, ut quando alia non dabatur, illa saltem via civibus suis prodesset Plurimum vero per id tempus in praediis suis morabatur ad Urbem nisi Caesaris salutandi aut pro salute alicujus civis orandi causa non accedebat ut pro arcello, de cujus restitutione a Caesare impetrata senatus nomine gratias egit ut pro Ligario et Deiotaro rege, quos apud Caesarem iratum victoremque defendit. Ceterum omne tempus aut disput tionibus familiarium, aut legendo scribendoque assumeb tu homo vere natus ad prodessendum hominibus vel inrep. vel in doctrina siquidem in rep. patriam consul, et innumerabiles orator servavit in doctrina vero et literis non civibus suis tantum, sed plane omnibus qui latina utuntur lingua lumen eruditionis sapientiaeque aperuit.

LIV. Hic enim primus philosophiam antea nostris literis

incognitam et paene a romano sermone abhorrentem, de

qua nec latine scribi, nec disputari posse plerique docti viri arbitrabantur, latinis literis explicuit. Hic plurima verba ad usum patrii sermonis adjunxit, quo lucidius et commodius

596쪽

546 CICERONIS VΙΤΑ

philosophorum inventa disputataque expriinerentur. dicendi praecepta et artem prius quam ulli nostri, doctiusquam ulli Graeci, patefecit et tradidit. Hic ad potestateni

romani imperii dominam rerum humanarum eloquentiam

adjunxit. Itaque non magis patrem patriae appellare ipsum

convenit, quam parentem eloquii et literarum nostrarum, cuius libros monumentaque si volVas numquam otium illi fuisse credas ad negotia obeunda. Rursus autem si res gestas ejus, si contentiones, si occupationes, si certamina in re publica et privata consideres, nullum tempus illi reliquum fuisse existimes ad legendum vel scribendum. Ita solus, ut credo, hominum duo maxima munera et dissici, lima adimplevit, ut et in rep. orbis terrarum moderatrice

occupatissimus plura scriberet, quam philosophi in otio

studioque viventes; et rursus studiis librisque scribendis maxime occupatus, plura negotia obierit, quam ii qui vacui sunt ab omni cura literarum. Huius ego causam fuisse puto primo admirabilem quamdam ac divinam ingenii magnitudinem, deinde vigilantem solertemque naturam, tertio quod plenus omni sapientia. Omnique doctrina ad remp. se contulerat. Itaque ex eodem philosophiae sacrario et facta ad remp. gubernamiam, et dicta ad scribendum praecipiendumque aliis depromebat Ingenue vero ab adolescentia rise litus et in dicendo plurimum exercitatus facile et sine i bore cogitationes suas mandare literis poterat. LIV. Hac igitur felicitate ingenii, hoe naturae munere, hac denique sapientia et eruditione fretus, a pueritia ad exitum vitae multa scripsit multa etiam, quum mors indigna illum eripuit, scribere instituerat Genera autem script rum ejus quadripartita suerunt. Quemadmodum enim illius

opera partim in rep. administranda . partim in soro judicii que partim in domesticis familiaribusque negotiis pone-hatur erat autem aliud tempus, quod seorsum ad studia doctrinasque referebat), sic scriptorum eius alia publica sunt, alia forensia, quaedam familiaria, quaedam studiorum

597쪽

ineque doctrinae. In unoquoque sane horum permulti libria eo divine immortaliterque perscripti, de quibus non Ilenum fuerit breviter, prout vel ipsi vidimus, vel ab aliis

LV. Atque ut ab ea parte quae ad studia et doctrinas portinet, et in illa ipsa ab optimis incipiamus, inter maxime praestabilia ejus generis opera, sex libri de rep. fuisse memorantur, quos constat ab eo editos, postquam ab exsiliolo Urbem redierat Scripsit post haec de finibus honortimo malorum libros quinque, in quibus Stoicorum, Peripateticorum, Epicureorum et Academicorum sectas arietatesque aperuit Tusculanarum quaestionum libros quinque. De natura Deorum tres. De Divinatione duos De Legibus eas. De Officiis totidem. Adversus vituperatores philoso- Pisis librum unum Academicorum libros quatuor. De Se Dectute De Amicitia De Consolatione libros singulos De Gloria libros duos De Fato unum. Laudationem Catonis, adversus quam Caesar Anticatones rescripsit Paradoxa ad Brutum Topica ad Trebatium: Transtulit Platonia Timaeum atque motagoram Xenophontis conomicum, Arati li- Mum hexametro carmine, Deriosthenis et schinis rationes illas famosissimas in cauin Ctesiphontis, quae quum apud nostros negligenter custoditae iampridem ex Italia tamquam peregrinae alienaeque aufugiss ni , nos Ciceronem imitati eas ex Graecia in latinum nostra manu

LVI. Scripsit etiam in Oratoria facultate rhetoricorum libros quatuor ad C. Herennium. Item de eadem re libros duos. Post haec longe eruditius de oratore libros tres, in quibus omnem veterum et Aristotelicam et Isocrateam rationem oratoriam complexus est. De optimo genere dicendi ad Μ. Brutum De partitione oratoria ad M. filium. Item alium de eadem re librum qui orator dictus est. Commentarios consulatus sui graece scriptos quos ad Possidonium philosophum misit. Item versibus tres libros de tempori-35.

598쪽

hus suis. Haec ferme in illo studiorum et doctrinas generea eo odita. LVII. Publiea vero et forensis eius opera oratiossibus continentur, quarum eas quae in senatu ad populum habitae sunt publieas, quas vero privatam alicujus defensionem impugnationemque judiciariam cpntinent, eas fovenses priavatasque iri praesentiarum vocamus Publicas igitur reliquit

de lege anilia. Item quam consulatum iniens halandis januarii in senatu habuit. Item ad populum delage agraria. Item de proscriptorum filiis. xv mone. Pro Rabirio. Duas item ad legem agrariam pertinentes. In Catilinam et

coniuratos quatuor. Inmetellum. In Sallustium D in ilio suo orationes tres. De provinciis consularibus. Des sponsis haruspicum. Pro amomarcello In arcum Atit hium libros quatuordecim. Forensos ro sunt pro P. Quintio Pro Sex. Roscio. Pro A. Cliuentio. Septem fibri a msationis in Verrem Oratio in Vatinaum testem Pro P. Sextio Pro L. Murena Pro P. Sulla Pro Cn. Plancio Pro Comnolio Balbo. Pro L. Flamo Pro M. Coelio Pro Fundanio. Pro Vareno Pro Caecina Pro Iblone Pro Archia poeta. Pro Mauro Pro Oppio. Tullio Pro domo sua ad pontifices Pro Q. Ligario Protoge Deiotaro. Haec forensia. LVII . In ornestico autem illo similiarique oribendi genere epistolas paene innum rabilies sumina eum elogantia sopiptas reliquit, quibus ad amicos scribans invita volumina refersit. Sed earum exstant hodie sex et XXX liri qui inter manus versantur : quorum sunt ad Attieuin linriam ad Q. fratrem libri tres, aliqui ad M. Brutum, ad Cn. L-tulum , ad P. Sulpicium, ad . Varronem, ad . Coelium et alios praestantissimos suae aditatis visos. M ad Μ. filium et agi Cornelium opotem et ad C. Caesarem re ad Hirtium et ad Pansam et ad Caesarem uniorem multos epistolarum libros scripsisse eum constat, quorum nullus hodie reperitur Quippe libro quin o epistolarum ad Hir titim, et secundo libro ad Caesarem imiorem allegatas ejus

sententias legimus.

599쪽

LIX. Sunt igitur quos adhuc nominavimus CLXIII, quorum ad studia et doctrinas pertinent viii, ad reip. actiones

tres et triginta, ad forum et iudicia novem et viginti , ad

rem familiarem tres et L. Nec tamen nos ideo eos numer

vimus, quod tot dumtaxat eum scripsisse pateat, sed ut de multis quos ille scripsit, tot ad nostram notitiam devenisse ostenderemus. Nam multo plura ab eo scripta constat. Praesertim in familiari ac forensi generibus scripsisse fertur cum summa facilitate, quod et multitudo librorun et textus ipso orationis nitide illaborateque fluentis ostendit. Neque tantum prosa, in quo genere ingens illa verborum et sententiarum copia velut mananti sonte exuberat verum et metro quoties animum appulisset, non pauciores quingentis versibus per singulas noctes componore solitum tradidinint.

. In dicendo vero quanta illi vis quanta gratia fuerit multa instantur et illud in primis, quod adversarii regem invidioso nomine appellare consueverunt, quod videlicet

nulli absolverentur, nulli damnetinentur, nisi quos ille absolutos damnatosve voluisset. Probant multas ejus ac praeclarae defensiones, in quibus vel mali estorum crimitium

reos, vel alios odiosos atque invisos ab invitis et obstinatis judicibus orando extorsit. In causa Q. Ligarii quae apud

Caesarem dictatorem acta est, fertur Caesar ita animatus fuisse, ut Ligarium omnino pro condemnato hineret. Et quum Cicero defensurus venit, dixisse ad amicos: Reum quidem damnare certissimum est, nil tamen prohibet Ciceronem audire. Sed idem ille qui hoc dixerat, mox agente oratore, propositum illud damnandi tenere non potuit. Prudentissima enim et artificiosa oratio cum gratia et plenitudine ad aures ejus perveniens, tam varie mentem animumque affecit, ut saepe vultum coloremque mutaret. Ubi ad eommemorationem pugnae devenit, quum in accusatorem acriter conversus illa dixit: Quid enim Tubero, ille tuus districtus in acie Pharsalica gladius agebat 'cujus latus

600쪽

petebat quis erat sensus armorum tuorum quae tua mens,

oculi, manus, ardor animi quid cupiebas quid optabas 'Eo ista dicente ita Caesarem extra se positum et quasi mente alienatum ferunt, ut toto corpore excusso libellos quos manu tenebat abjiceret denique vi coactus Contra propositum animi reum absolvit. LXI. Quid Θ L. Flaccum repetundarum reum nonne omnium opinione damnatum et testimoniis multarum civitatum convictum judicibus extorsit 8 Quid murena quem Cato de ambitu accusavit, nonne quum de crimine ipso constaret, Cicerone orante absolutus est y Quid 'legem agrariam nonne ardenti et cupientissimae plebi fumditus dissuasi, Sed habuit in his tempus spatiumque cogitandi. Quid autem illa , quae pro . Othone subito et sine ulla praemeditatione effecit Quum ille romanos equites mixtos cum cetera plebe spectare solitos lege lata segregasset, at ob id plebs se despectam putans summo odio in

Othonem accensa venientem in theatrum maledictis et iurgio incessisset contra equestris ordo reclamaret, animis undique inflammatis; nonne Cicero, qui per id tempus consul erat, advocata confestim plebe, ita dicendo mentes immutavit, ut in theatrum reversa Othoni applam

deret 8

LXII. Nec minor sane in accusando quam in defendendo fuit. Nihil prosecto vehementius romana iudicia uinquam viderunt, quam accusationem C. Verrisci nihil umquam violentius neque asperius curia audivit quam accusationem Catilinae. Atque constat Ciceronem initio dicendi sublimidum fuisse, quod et ipse multis locis fatetur, et omnibus fere oratoribus optimis evenisse ostendit. Sed ut ab initio pavescebat, sic postquam prima illa initia evaserat, audentissimus erat. Quippe in accusatione contra Verrem eousque vehementiae audaciaeque processit, ut judicibus graviterminatus sit, nisi reum condemnarent. Et Catilina homo

SEARCH

MENU NAVIGATION